Mentio. Protinus ante meum quidquid dolet exue limen; Pone domum et servos et quidquid frangitur illis Aut perit; ingratos ante omnia pone sodales. Interea Megalesiacae spectacula mappae, Idaeum sollemne, colunt, similisque triumpho Praeda caballorum praetor sedet ac, mihi pace
, Immensae nimiaeque licet si dicere plebis, Totam hodie Romam circus capit et fragor aurem Percutit, eventum viridis quo colligo panni; Nam si deficeret, maestam attonitamque videres Hanc urbem, veluti Cannarum in pulvere victis Consulibus. Spectent iuvenes, quos clamor et audax Sponsio, quos cultae decet adsedisse puellae; Nostra bibat vernum contracta cuticula solem Effugiatque togam. Iam nunc in balnea salva Fronte licet vadas, quamquam solida hora supersit Ad sextam. Facere hoc non possis quinque diebus Continuis, quia sunt talis quoque taedia vitae Magna; voluptates commendat rarior usus.
NATALI, Corvine, die mihi dulcior haec lux, Qua festus promissa deis animalia caespes Expectat. Niveam reginae ducimus agnam; Par vellus dabitur pugnanti Gorgone Maura; Sed procul extensum petulans quatit hostia funem Tarpeio servata Iovi frontemque coruscat; Quippe ferox vitulus, templis maturus et arae Spargendusque mero, quem iam pudet ubera matris Ducere, qui vexat nascenti robora cornu.
Si res ampla domi similisque affectibus esset, Pinguior Hispulla traheretur taurus et ipsa Mole piger, nec finitima nutritus in herba, Laeta sed ostendens Clitumni pascua sanguis Iret et a grandi cervix ferienda ministro, Ob reditum trepidantis adhuc horrendaque passi Nuper et incolumem sese mirantis amici. Nam praeter pelagi casus et fulminis ictus.
Evasit. Densae caelum abscondere tenebrae Nube una, subitusque antemnas inpulit ignis, Cum se quisque illo percussum crederet, et mox 20 Attonitus nullum conferri posse putaret Naufragium velis ardentibus. Omnia fiunt Talia, tam graviter, si quando poetica surgit Tempestas. Genus ecce aliud discriminis; audi Et miserere iterum, quamquam sint cetera sortis 25 Eiusdem, pars dira quidem, sed cognita multis quam
votiva testantur fana tabella Plurima; pictores quis nescit ab Iside pasci ? Accidit et nostro similis fortuna Catullo. Cum plenus fluctu medius foret alveus, et iam
30 Alternum puppis latus evertentibus undis, Arbori incertae nullam prudentia cani Rectoris conferret opem, decidere iactu Coepit cum ventis. "Fundite, quae mea sunt," dicebat, “cuncta," Catullus, 37 Praecipitare volens etiam pulcherrima, vestem Purpuream, teneris quoque Maecenatibus aptam, Atque alias, quarum generosi graminis ipsum
40 Infecit natura pecus, sed et egregius fons Viribus occultis et Baeticus adiuvat aer. Ille nec argentum dubitabat mittere, lances Parthenio factas, urnae cratera capacem Et dignum sitiente Pholo vel coniuge Fusci;
45 Adde et bascaudas et mille escaria, multum Caelati, biberat quo callidus emptor Olynthi. Sed quis nunc alius, qua mundi parte quis audet
23. si Pw, quam Schurzfleisch. 29. damnarat Jahn. 32. arbori Lachmann, arboris Pw, aequoris (incerti) Jacobs, arbitrio incerto Bezzenberger, arboris - nutu et (33) non ferret Weidner. 47. quo pw, quod P; callidus s, pallidus P.
Argento praeferre caput rebusque salutem ? Non propter vitam faciunt patrimonia quidam, Sed vitio caeci propter patrimonia vivunt. lactatur rerum utilium pars maxima, sed nec Damna levant; tunc adversis urguentibus illuc Reccidit ut malum ferro summitteret, ac se Explicat angustum: discriminis ultima, quando Praesidia adferimus navem factura minorem. I nunc et ventis animam committe, dolato Confisus ligno, digitis a morte remotus Quattuor aut septem, si sit latissima taeda; Mox cum reticulis et pane et ventre lagonae Aspice sumendas in tempestate secures. Sed postquam iacuit planum mare, tempora postquam Prospera vectoris fatumque valentius Euro Et pelago, postquam Parcae meliora benigna Pensa manu ducunt hilares et staminis albi Lanificae, modica nec multum fortior aura Ventus adest, inopi miserabilis arte cucurrit Vestibus extentis et, quod superaverat unum, Velo prora suo.
Iam deficientibus Austris Spes vitae cum sole redit; tunc gratus Iulo Atque, novercali sedes praelata Lavino, Conspicitur sublimis apex, cui candida nomen Scrofa dedit, laetis Phrygibus miserabile sumen, Et numquam visis triginta clara mamillis. Tandem intrat positas inclusa per aequora moles Tyrrhenamque pharon porrectaque bracchia rursum, Quae pelago occurrunt medio longeque relinquunt
50, 51. delebat Bentley. 54. recidit P, decidit w.
61. aspice PW, respice Iahn. 71. Lavinio A. de Roog, Lavino Pw.
73. miserabile PS, mirabile wS.
Italiam; non sic igitur mirabere portus, Quos natura dedit; sed trunca puppe magister Interiora petit Baianae pervia cumbae, Tuti stagna sinus. Gaudent ibi vertice raso Garrula securi narrare pericula nautae.
Ite igitur, pueri, linguis animisque faventes, Sertaque delubris et farra inponite cultris Ac mollis ornate focos glebamque virentem ! Iam sequar et sacro, quod praestat, rite peracto Inde domum repetam, graciles ubi parva coronas Accipiunt fragili simulacra nitentia cera. Hic nostrum placabo Iovem Laribusque paternis Tura dabo atque omnis violae iactabo colores. Cuncta nitent; longos erexit ianua ramos Et matutinis operatur festa lucernis. Nec suspecta tibi sint haec, Corvine. Catullus, Pro cuius reditu tot pono altaria, parvos Tres habet heredes. Libet expectare, quis aegram Et claudentem oculos gallinam inpendat amico Tam sterili; verum haec nimia est inpensa; coturnix Nulla umquam pro patre cadet. Sentire calorem Si coepit locuples Gallitta et Pacius orbi, Legitime fixis vestitur tota libellis Porticus, existunt qui promittant hecatomben; Quatenus hic non sunt nec venales elephanti, Nec Latio aut usquam sub nostro sidere talis Belua concipitur, sed furva gente petita Arboribus Rutulis et Turni pascitur agro, Caesaris armentum, nulli servire paratum Privato; siquidem Tyrio parere solebant
93. ne Lachmann ; tibi pw, ibi P. 100. libellis
81. ibi Ps, ubi w. Ps, tabcllis s.
« ZurückWeiter » |