Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Mentio.

Protinus ante meum quidquid dolet exue limen ;
Pone domum et servos et quidquid frangitur illis
Aut perit; ingratos ante omnia pone sodales.
Interea Megalesiacae spectacula mappae,
Idaeum sollemne, colunt, similisque triumpho
Praeda caballorum praetor sedet ac, mihi pace
Immensae nimiaeque licet si dicere plebis,
Totam hodie Romam circus capit et fragor aurem
Percutit, eventum viridis quo colligo panni;
Nam si deficeret, maestam attonitamque videres
Hanc urbem, veluti Cannarum in pulvere victis
Consulibus. Spectent iuvenes, quos clamor et audax
Sponsio, quos cultae decet adsedisse puellae;
Nostra bibat vernum contracta cuticula solem
Effugiatque togam. Iam nunc in balnea salva
Fronte licet vadas, quamquam solida hora supersit
Ad sextam. Facere hoc non possis quinque diebus
Continuis, quia sunt talis quoque taedia vitae
Magna; voluptates commendat rarior usus.

208. rarior pw, parior P.

186

190

195

-200

205

[graphic][merged small][merged small]

NATALI, Corvine, die mihi dulcior haec lux,
Qua festus promissa deis animalia caespes
Expectat. Niveam reginae ducimus agnam ;
Par vellus dabitur pugnanti Gorgone Maura;
Sed procul extensum petulans quatit hostia funem
Tarpeio servata Iovi frontemque coruscat;
Quippe ferox vitulus, templis maturus et arae
Spargendusque mero, quem iam pudet ubera matris
Ducere, qui vexat nascenti robora cornu.
Si res ampla domi similisque affectibus esset,
Pinguior Hispulla traheretur taurus et ipsa
Mole piger, nec finitima nutritus in herba,
Laeta sed ostendens Clitumni pascua sanguis
Iret et a grandi cervix ferienda ministro,

Ob reditum trepidantis adhuc horrendaque passi
Nuper et incolumem sese mirantis amici.
Nam praeter pelagi casus et fulminis ictus

14. iret Pw, Umber Weidner.

5

10

15

Evasit.

Densae caelum abscondere tenebrae

Nube una, subitusque antemnas inpulit ignis,
Cum se quisque illo percussum crederet, et mox
Attonitus nullum conferri posse putaret
Naufragium velis ardentibus. Omnia fiunt
Talia, tam graviter, si quando poetica surgit
Tempestas. Genus ecce aliud discriminis; audi
Et miserere iterum, quamquam sint cetera sortis
Eiusdem, pars dira quidem, sed cognita multis
Et quam votiva testantur fana tabella

20

25

Plurima; pictores quis nescit ab Iside pasci?
Accidit et nostro similis fortuna Catullo.

Cum plenus fluctu medius foret alveus, et iam

30

Alternum puppis latus evertentibus undis,

Arbori incertae nullam prudentia cani

Rectoris conferret opem, decidere iactu
Coepit cum ventis.

34

"Fundite, quae mea sunt," dicebat, "cuncta," Catullus, 37
Praecipitare volens etiam pulcherrima, vestem

Purpuream, teneris quoque Maecenatibus aptam,
Atque alias, quarum generosi graminis ipsum
Infecit natura pecus, sed et egregius fons
Viribus occultis et Baeticus adiuvat aer.
Ille nec argentum dubitabat mittere, lances
Parthenio factas, urnae cratera capacem
Et dignum sitiente Pholo vel coniuge Fusci;
Adde et bascaudas et mille escaria, multum
Caelati, biberat quo callidus emptor Olynthi.
Sed quis nunc alius, qua mundi parte quis audet

40

45

23. si Pw, quam Schurzfleisch. 29. damnarat Iahn. 32. arbori Lachmann, arboris Pw, aequoris (incerti) Iacobs, arbitrio incerto Bezzenberger, arboris -nutu et (33) non ferret Weidner. 47. quo pw, quod P; callidus s, pallidus P.

4

Argento praeferre caput rebusque salutem?
Non propter vitam faciunt patrimonia quidam,
Sed vitio caeci propter patrimonia vivunt.
Iactatur rerum utilium pars maxima, sed nec
Damna levant; tunc adversis urguentibus illuc
Reccidit ut malum ferro summitteret, ac se
Explicat angustum: discriminis ultima, quando
Praesidia adferimus navem factura minorem.
I nunc et ventis animam committe, dolato
Confisus ligno, digitis a morte remotus
Quattuor aut septem, si sit latissima taeda;

50

55

[blocks in formation]

65

Pensa manu ducunt hilares et staminis albi
Lanificae, modica nec multum fortior aura
Ventus adest, inopi miserabilis arte cucurrit
Vestibus extentis et, quod superaverat unum,
Velo prora suo. Iam deficientibus Austris
Spes vitae cum sole redit; tunc gratus Iulo
Atque, novercali sedes praelata Lavino,
Conspicitur sublimis apex, cui candida nomen.
Scrofa dedit, laetis Phrygibus miserabile sumen,
Et numquam visis triginta clara mamillis.
Tandem intrat positas inclusa per aequora moles
Tyrrhenamque pharon porrectaque bracchia rursum,
Quae pelago occurrunt medio longeque relinquunt

70

75

50, 51. delebat Bentley. 54. recidit P, decidit w. 61. aspice Pw. respice Iahn. 71. Lavinio A. de Roog, Lavino Pw. 73. miserabile PS, mirabile S.

Italiam; non sic igitur mirabere portus,
Quos natura dedit; sed trunca puppe magister
Interiora petit Baianae pervia cumbae,
Tuti stagna sinus. Gaudent ibi vertice raso
Garrula securi narrare pericula nautae.

Ite igitur, pueri, linguis animisque faventes,
Sertaque delubris et farra inponite cultris
Ac mollis ornate focos glebamque virentem!
Iam sequar et sacro, quod praestat, rite peracto
Inde domum repetam, graciles ubi parva coronas
Accipiunt fragili simulacra nitentia cera.
Hic nostrum placabo Iovem Laribusque paternis
Tura dabo atque omnis violae iactabo colores.
Cuncta nitent; longos erexit ianua ramos
Et matutinis operatur festa lucernis.

80

85

90

Nec suspecta tibi sint haec, Corvine. Catullus,
Pro cuius reditu tot pono altaria, parvos

Tres habet heredes. Libet expectare, quis aegram

95

Et claudentem oculos gallinam inpendat amico

Tam sterili; verum haec nimia est inpensa; coturnix

Nulla umquam pro patre cadet. Sentire calorem
Si coepit locuples Gallitta et Pacius orbi,
Legitime fixis vestitur tota libellis

100

Porticus, existunt qui promittant hecatomben;
Quatenus hic non sunt nec venales elephanti,
Nec Latio aut usquam sub nostro sidere talis
Belua concipitur, sed furva gente petita

Arboribus Rutulis et Turni pascitur agro,

105

Caesaris armentum, nulli servire paratum

Privato; siquidem Tyrio parere solebant

81. ibi Ps, ubi w. 93. ne Lachmann; tibi pw, ibi P. 100. libellis

Ps, tabellis s.

« ZurückWeiter »