![[blocks in formation]](https://books.google.at/books/content?id=GUVEAAAAMAAJ&hl=de&output=html_text&pg=PA63&img=1&zoom=3&q=editions:STANFORD36105007064541&cds=1&sig=ACfU3U3KaGNiCq0ZjnprHoahd255wpHkdA&edge=0&edge=stretch&ci=823,232,41,453)
Ergo haud difficile est perituram arcessere summam, Lancibus oppositis vel matris imagine fracta, Et quadringentis nummis condire gulosum Fictile: sic veniunt ad miscillanea ludi.
Refert ergo, quis haec eadem paret: in Rutilo nam Luxuria est, in Ventidio laudabile nomen
Sumit et a censu famam trahit. Illum ego iure Despiciam, qui scit quanto sublimior Atlas Omnibus in Libya sit montibus, hic tamen idem Ignoret quantum ferrata distet ab arca Sacculus. Ε caelo descendit γνῶθι σεαυτόν, Figendum et memori tractandum pectore, sive Coniugium quaeras vel sacri in parte senatus Esse velis; neque enim loricain poscit Achillis Thersites, in qua se traducebat Ulixes; Ancipitem seu tu magno discrimine causam Protegere adfectas, te consule, dic tibi qui sis, Orator vehemens, an Curtius et Matho buccae. Noscenda est mensura sui spectandaque rebus In summis minimisque, etiam cum piscis emetur; Ne mullum cupias, cum sit tibi gobio tantum In loculis. Quis enim te deficiente crumina Et crescente gula manet exitus, aere paterno Ac rebus mersis in ventrem, faenoris atque Argenti gravis et pecorum agrorumque capacem? Talibus a dominis post cuncta novissimus exit Anulus, et digito mendicat Pollio nudo. Non praematuri cineres nec funus acerbum Luxuriae, sed morte magis metuenda senectus. Hi plerumque gradus: conducta pecunia Romae Et coram dominis consumitur; inde ubi paulum
Nescio quid superest et pallet faenoris auctor, Qui vertere solum, Baias et ad ostrea currunt. Cedere namque foro iam non est deterius quam Esquilias a ferventi migrare Subura. Ille dolor solus patriam fugientibus, illa Maestitia est, caruisse anno circensibus uno. Sanguinis in facie non haeret gutta; morantur Pauci ridiculum effugientem ex urbe pudorem.
Experiere hodie, numquid pulcherrima dictu, Persice, non praestem vita vel moribus et re, Si laudem siliquas occultus ganeo, pultes Coram aliis dictem puero, sed in aure placentas. Nam cum sis conviva mihi promissus, habebis Evandrum, venies Tirynthius aut minor illo Hospes, et ipse tamen contingens sanguine caelum : Alter aquis, alter flammis ad sidera missus. Fercula nunc audi nullis ornata macellis. De Tiburtino veniet pinguissimus agro Haedulus et toto grege mollior, inscius herbae, Necdum ausus virgas humilis mordere salicti, Qui plus lactis habet quam sanguinis, et montani Asparagi, posito quos legit vilica fuso; Grandia praeterea tortoque calentia faeno Ova adsunt ipsis cum matribus, et servatae Parte anni, quales fuerant in vitibus, uvae, Signinum Syriumque pirum, de corbibus isdem Aemula Picenis et odoris mala recentis, Nec metuenda tibi, siccatum frigore postquam Autumnum et crudi posuere pericula suci. Haec olim nostri iam luxuriosa senatus
55. effugientem Pw, et fugientem s Priscian. 57. vel pw, . 58. si P, sed pw.
63. missis P.
Cena fuit: Curius, parvo quae legerat horto, Ipse focis brevibus ponebat holuscula, quae nunc Squalidus in magna fastidit compede fossor, Qui meminit, calidae sapiat quid vulva popinae. Sicci terga suis, rara pendentia crate, Moris erat quondam festis servare diebus Et natalicium cognatis ponere lardum, · Accedente nova,
si quam
dabat hostia, carne. Cognatorum aliquis, titulo ter consulis atque Castrorum imperiis et dictatoris honore Functus, ad has epulas solito maturius ibat, Erectum domito referens a monte ligonem. Cum tremerent autem Fabios durumque Catonem Et Scauros et Fabricium, postremo severos Censoris mores etiam collega timeret, Nemo inter curas et seria duxit habendam, Qualis in Oceano fluctu testudo nataret, Clarum Troiugenis factura et nobile fulcrum; Sed nudo latere et parvis frons aerea lectis Vile coronati caput ostendebat aselli, Ad quod lascivi ludebant ruris alumni. Tales ergo cibi, qualis domus atque supellex. Tunc rudis et Graias mirari nescius artes Urbibus eversis praedarum in parte reperta Magnorum artificum frangebat pocula miles, Ut phaleris gauderet equus caelataque cassis Romuleae simulacra ferae mansuescere iussae Imperii fato, geminos sub rupe Quirinos, Ac nudam effigiem clipeo venientis et hasta
81. sapiat quid pw, sapiat qui P. 91. Fabricium P, Fabricios w, postremo P, rigidique w.
93. habendam P, habendum pw. 94. oceano s, oceana P, oceani pw. 99. delebat Heinrich. 100. rudis pw, ruris P.
Pendentisque dei perituro ostenderet hosti. Ponebant igitur Tusco farrata catino; Argenti quod erat, solis fulgebat in armis. Omnia tunc, quibus invideas, si lividulus sis. Templorum quoque maiestas praesentior et vox Nocte fere media mediamque audita per urbem, Litore ab Oceani Gallis venientibus et dis Officium vatis peragentibus; his monuit nos, Hanc rebus Latiis curam praestare solebat Fictilis et nullo violatus Iuppiter auro. Illa domi natas nostraque ex arbore mensas Tempora viderunt; hos lignum stabat ad usus, Annosam si forte nucem deiecerat Eurus. At nunc divitibus cenandi nulla voluptas, Nil rhombus, nil damma sapit, putere videntur Unguenta atque rosae, latos nisi sustinet orbes Grande ebur et magno sublimis pardus hiatu, Dentibus ex illis, quos mittit porta Syenes Et Mauri celeres et Mauro obscurior Indus, Et quos deposuit Nabataeo belua saltu, Iam nimios capitique graves. Hinc surgit orexis, Hinc stomacho vires; nam pes argenteus illis, Anulus in digito quod ferreus. Ergo superbum Convivam caveo, qui me sibi comparet et res Despicit exiguas. Adeo nulla uncia nobis Est eboris, nec tessellae, nec calculus ex hac Materia quin ipsa manubria cultellorum Ossea; non tamen his ulla umquam obsonia fiunt Rancidula, aut ideo peior gallina secatur. Sed nec structor erit, cui cedere debeat omnis
![[blocks in formation]](https://books.google.at/books/content?id=GUVEAAAAMAAJ&hl=de&output=html_text&pg=PA67&img=1&zoom=3&q=editions:STANFORD36105007064541&cds=1&sig=ACfU3U0c8NYt4ZGuG0G_0J1hQqKum_Tmmw&edge=0&edge=stretch&ci=373,85,503,32)
![[ocr errors]](https://books.google.at/books/content?id=GUVEAAAAMAAJ&hl=de&output=html_text&pg=PA67&img=1&zoom=3&q=editions:STANFORD36105007064541&cds=1&sig=ACfU3U0c8NYt4ZGuG0G_0J1hQqKum_Tmmw&edge=0&edge=stretch&ci=43,191,63,61)
, , quem Sumine cum magno lepus atque aper'et pygargus antelope Et Scythicae volucres et phoenicopterus ingens Et Gaetulus oryx hebeti lautissima ferro
140 Caeditur et tota sonat ulmea cena Subura. Nec frustum capreae subducere nec latus Afrae Novit avis noster, tirunculus ac rudis omni Tempore et exiguae furtis inbutus ofellae. Plebeios calices et paucis assibus emptos
145 Porriget incultus puer atque a frigore tutus; Non Phryx aut Lycius, non a mangone petitus Quisquam erit: in magno cum posces, posce Latine. Idem habitus cunctis, tonsi rectique capilli Atque hodie tantum propter convivia pexi.
150 Pastoris duri hic est filius, ille bubulci. Suspirat longo non visam tempore matrem, Et casulam et notos tristis desiderat haedos, Ingenui vultus puer ingenuique pudoris, Quales esse decet, quos ardens purpura vestit.
155 Hic tibi vina dabit diffusa in montibus illis, A quibus ipse venit, quorum sub vertice lusit; 160 Namque una atque eadem est vini patria atque ministri. 161 Nostra dabunt alios hodie convivia ludos : Conditor Iliados cantabitur atque Maronis
180 Altisoni dubiam facientia carmina palmam. Quid refert, tales versus qua voce legantur ?
Sed nunc dilatis averte negotia curis Et gratam requiem dona tibi : quando licebat Per totum cessare diem ? non faenoris ulla
185
142. capreae pws, caprae P. 147. non —
- magno delebat Guietus. 148. in magno PSs, et magno w. 161. delebat Markland 180, conditor pw, condi ... tur P, conducitur S. 184. licebit pw, licebat P.
« ZurückWeiter » |