Non eadem vini atque cibi, torpente palato, Gaudia.
Aspice partis Nunc damnum alterius; nam quae cantante voluptas, 210 Sit licet eximius, citharoedo sive Seleuco, Et quibus aurata mos est fulgere lacerna? Quid refert magni sedeat qua parte theatri, Qui vix cornicines exaudiet atque tubarum Concentus ? clamore opus est, ut sentiat auris, 215 Quem dicat venisse puer, quot nuntiet horas. Praeterea minimus gelido iam in corpore sanguis Febre calet sola : circumsilit agmine facto Morborum omne genus; quorum si nomina quaeras, Percurram citius quot villas possideat nunc,
225 Quo tondente gravis iuveni mihi barba sonabat. Ille umero, hic lumbis, hic coxa debilis; ambos Perdidit ille oculos et luscis invidet; huius Pallida labra cibum accipiunt digitis alienis, Ipse ad conspectum cenae diducere rictum
230 Suetus hiat tantum, ceu pullus hirundinis, ad quem Ore volat pleno mater ieiuna. Sed omni Membrorum damno maior dementia, quae nec Nomina servorum nec vultum agnoscit amici, Cum quo praeterita cenavit nocte, nec illos,
235 Quos genuit, quos eduxit. Nam codice saevo Heredes vetat esse suos, bona tota feruntur Ad Phialen. Ut vigeant sensus animi, ducenda tamen sunt 240 Funera natorum, rogus aspiciendus amatae Coniugis et fratris plenaeque sororibus urnae.
Haec data poena diu viventibus, ut renovata Semper clade domus multis in luctibus inque Perpetuo maerore et nigra veste senescant. Rex Pylius, magno si quidquam credis Homero, Exemplum vitae fuit a cornice secundae. Felix nimirum, qui tot per saecula mortem Distulit atque suos iam dextra computat annos, Quique novum totiens mustum bibit. Oro, parumper 250 Attendas, quantum de legibus ipse queratur Fatorum et nimio de stamine, cum videt acris Antilochi barbam ardentem, cum quaerit ab omni Quisquis adest socius, cur haec in tempora duret, Quod facinus dignum tam longo admiserit aevo. Haec eadem Peleus, raptum cum luget Achillem, Atque alius, cui fas Ithacum lugere natantem. Incolumi Troia Priamus venisset ad umbras Assaraci magnis sollemnibus, Hectore funus Portante ac reliquis fratrum cervicibus inter Iliadum lacrimas, ut primos edere planctus Cassandra inciperet scissaque Polyxena palla, Si foret exstinctus diverso tempore, quo non Coeperat audaces Paris aedificare carinas. Longa dies igitur quid contulit? omnia vidit Eversa et flammis Asiam ferroque cadentem. Tunc miles tremulus posita tulit arma tiara Et ruit ante aram summi Iovis, ut vetulus bos, Qui domini cultris tenue et miserabile collum Praebet, ab ingrato iam fastiditus aratro. Exitus ille utcumque hominis, sed torva canino. Latravit rictu, quae post hunc vixerat, uxor.
Festino ad nostros et regem transeo Ponti Et Croesum, quem vox iusti facunda Solonis Respicere ad longae iussit spatia ultima vitae. Exilium et carcer Minturnarumque paludes Et mendicatus victa Carthagine panis Ilinc causas habuere. Quid illo cive tulisset Natura in terris, quid Roma beatius umquam, Si circumducto captivorum agmine et omni Bellorum pompa animam exhalasset opimam, Cum de Teutonico vellet descendere curru ? Provida Pompeio dederat Campania febres Optandas, sed multae urbes et publica vota Vicerunt; igitur fortuna ipsius et urbis Servatum victo capat abstulit. Hoc cruciatu Lentulus, hac poena caruit ceciditque Cethegus Integer, et iacuit Catilina cadavere toto.
“Nil ergo optabunt homines ?”—Si consilium vis, Permittes ipsis expendere numinibus quid Conveniat nobis rebusque sit utile nostris. Nam pro iucundis aptissima quaeque dabunt di. Carior est illis homo, quam sibi. Nos animorum Impulsu et caeca magnaque cupidine ducti Coniugium petimus partumque uxoris; at illis Notum qui pueri qualisque futura sit uxor. Ut tamen et poscas aliquid voveasque sacellis Exta et candiduli divina tomacula porci, Orandum est ut sit mens sana in corpore sano. Fortem posce animum, mortis terrore carentem, Qui spatium vitae extremum inter munera ponat Naturae, qui ferre queat quoscumque labores, Nesciat irasci, cupiat nihil et potiores
359. dolores Ruperti, Leid. Hosius.
Herculis aerumnas credat saerosque labores Et Venere et cenis et pluma Sardanapalli. Monstro quod ipse tibi possis dare; semita certe Tranquillae per virtutem patet unica vitae. Nullum numen habes, si sit prudentia; nos te Nos facimus, Fortuna, deam caeloque locamus.
ATTICUS eximie si cenat, lautus habetur; Si Rutilus, demens. Quid enim maiore cachinno Excipitur vulgi, quam pauper Apicius ? omnes Convictus, thermae, stationes, omne theatrum De Rutilo. Nam dum valida ac iuvenalia membra Sufficiunt galeae, dumque ardet sanguine, fertur, Non cogente quidem, sed nec prohibente tribuno, Scripturus leges et regia verba lanistae. Multos porro vides, quos saepe elusus ad ipsum Creditor introitum solet expectare macelli, Et quibus in solo vivendi causa palato est. Egregius cenat meliusque miserrimus horum Et cito casurus iam perlucente ruina. Interea gustus elementa per omnia quaerunt, Numquam animo pretiis opstantibus; interius si Attendas, magis illa iuvant, quae pluris ementur.
« ZurückWeiter » |