Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

204

209

219

Non eadem vini atque cibi, torpente palato,
Gaudia.

Aspice partis
Nunc damnum alterius; nam quae cantante voluptas, 210
Sit licet eximius, citharoedo sive Seleuco,
Et quibus aurata mos est fulgere lacerna ?
Quid refert magni sedeat qua parte theatri,
Qui vix cornicines exaudiet atque tubarum
Concentus ? clamore opus est, ut sentiat auris, 215
Quem dicat venisse puer, quot nuntiet horas.
Praeterea minimus gelido iam in corpore sanguis
Febre calet sola: circumsilit agmine facto
Morborum omne genus; quorum si nomina quaeras,
Percurram citius quot villas possideat nunc,

225 Quo tondente gravis iuveni mihi barba sonabat. Ille umero, hic lumbis, hic coxa debilis ; ambos Perdidit ille oculos et luscis invidet; huius Pallida labra cibum accipiunt digitis alienis, Ipse ad conspectum cenae diducere rictum

230 Suetus hiat tantum, ceu pullus hirundinis, ad quem Ore volat pleno mater ieiuna. Sed omni Membrorum damno maior dementia, quae nec Nomina servorum nec vultum agnoscit amici, Cum quo praeterita cenavit nocte, nec illos,

235 Quos genuit, quos eduxit. Nam codice saevo Heredes vetat esse suos, bona tota feruntur Ad Phialen. Ut vigeant sensus animi, ducenda tamen sunt

240 Funera natorum, rogus aspiciendus amatae Coniugis et fratris plenaeque sororibus urnae.

238

232. mater

211. sive Seleuco P, sitve Seleucus w. 217. in om. s. ieiuna pw, materiae luna P. 240. sunt pw, sint P.

a

Haec data poena diu viventibus, ut renovata
Semper clade domus multis in luctibus inque
Perpetuo maerore et nigra veste senescant.

245
Rex Pylius, magno si quidquam credis Homero,
Exemplum vitae fuit a cornice secundae.
Felix nimirum, qui tot per saecula mortem
Distulit atque suos iam dextra computat annos,
Quique novum totiens mustum bibit. Oro, parumper 250
Attendas, quantum de legibus ipse queratur
Fatorum et nimio de stamine, cum videt acris
Antilochi barbam ardentem, cum quaerit ab omni
Quisquis adest socius, cur haec in tempora duret,
Quod facinus dignum tam longo admiserit aevo. 255
Haec eadem Peleus, raptum cum luget Achillem,
Atque alius, cui fas Ithacum lugere natantem.
Incolumi Troia Priamus venisset ad umbras
Assaraci magnis sollemnibus, Hectore funus
Portante ac reliquis fratrum cervicibus inter

260 Iliadum lacrimas, ut primos edere planctus Cassandra inciperet scissaque Polyxena palla, Si foret exstinctus diverso tempore, quo non Coeperat audaces Paris aedificare carinas. Longa dies igitur quid contulit? omnia vidit

205 Eversa et flammis Asiam ferroque cadentem. Tunc miles tremulus posita tulit arma tiara Et ruit ante aram summi Iovis, ut vetulus bos, Qui domini cultris tenue et miserabile collum Praebet, ab ingrato iam fastiditus aratro.

270 Exitus ille utcumque hominis, sed torva canino Latravit rictu, quae post hunc vixerat, uxor.

243. viventibus Pw, viventi est Weidner. 245. senescant pw, senescat P. 269. magni P. 263. quo non P, quo iam w.

275

280

285

Festino ad nostros et regem transeo Ponti
Et Croesum, quem vox iusti facunda Solonis
Respicere ad longae iussit spatia ultima vitae.
Exilium et carcer Minturnarumque paludes
Et mendicatus victa Carthagine panis
Ilinc causas habuere. Quid illo cive tulisset
Natura in terris, quid Roma beatius umquam,
Si circumducto captivorum agmine et omni
Bellorum pompa animam exhalasset opimam,
Cum de Teutonico vellet descendere curru ?
Provida Pompeio dederat Campania febres
Optandas, sed multae urbes et publica vota
Vicerunt; igitur fortuna ipsius et urbis
Servatum victo capat abstulit. Hoc cruciatu
Lentulus, hac poena caruit ceciditque Cethegus
Integer, et iacuit Catilina cadavere toto.

“Nil ergo optabunt homines ?”—Si consilium vis,
Permittes ipsis expendere numinibus quid
Conveniat nobis rebusque sit utile nostris.
Nam pro iucundis aptissima quaeque dabunt di.
Carior est illis homo, quam sibi. Nos animorum
Impulsu et caeca magnaque cupidine ducti
Coniugium petimus partumque uxoris; at illis
Notum qui pueri qualisque futura sit uxor.
Ut tamen et poscas aliquid voveasque sacellis
Exta et candiduli divina tomacula porci,
Orandum est ut sit mens sana in corpore sano.
Fortem posce animum, mortis terrore carentem,
Qui spatium vitae extremum inter munera ponat
Naturae, qui ferre queat quoscumque labores,
Nesciat irasci, cupiat nihil et potiores

288

346

350

355

360

359. dolores Ruperti, Leid. Hosius.

Herculis aerumnas credat saevosque labores
Et Venere et cenis et pluma Sardanapalli.
Monstro quod ipse tibi possis dare; semita certe
Tranquillae per virtutem patet unica vitae.
Nullum numen habes, si sit prudentia ; nos te
Nos facimus, Fortuna, deam caeloque locamus.

365

[merged small][graphic]
[graphic][merged small][merged small]

5

ATTICUS eximie si cenat, lautus habetur;
Si Rutilus, demens. Quid enim maiore cachinno
Excipitur vulgi, quam pauper Apicius ? omnes
Convictus, thermae, stationes, omne theatrum
De Rutilo. Nam dum valida ac iuvenalia membra
Sufficiunt galeae, dumque ardet sanguine, fertur,
Non cogente quidem, sed nec prohibente tribuno,
Scripturus leges et regia verba lanistae.
Multos porro vides, quos saepe elusus ad ipsum
Creditor introitum solet expectare macelli,
Et quibus in solo vivendi causa palato est.
Egregius cenat meliusque miserrimus horum
Et cito casurus iam perlucente ruina.
Interea gustus elementa per omnia quaerunt,
Numquam animo pretiis opstantibus; interius si
Attendas, magis illa iuvant, quae pluris ementur.

10

15

3. omnis P rasa i. 6. ardet Guietus, ardenti P, ardens pw, ardent Barthius. 16. ementur P, emuntur pw.

« ZurückWeiter »