![[ocr errors]](https://books.google.at/books/content?id=GUVEAAAAMAAJ&hl=de&output=html_text&pg=PA53&img=1&zoom=3&q=editions:STANFORD36105007064541&cds=1&sig=ACfU3U16Z9S2_3dvMS9XlFqae7TCDSa27g&edge=0&edge=stretch&ci=107,297,16,15)
Continet atque duas tantum res anxius optat, Panem et circenses.—“ Perituros audio multos.” “Nil dubium, magna est fornacula; pallidulus mi Bruttidius meus ad Martis fuit obvius aram.'
Quam timeo victus ne poenas exigat Aiax Ut male defensus! curramus praecipites et, Dum iacet in ripa, calcemus Caesaris hostem. Sed videant servi, ne quis neget et pavidum in ius Cervice obstricta dominum trahat.”—Hi sermones Tunc de Seiano, secreta haec murmura vulgi. Visne salutari sicut Seianus? habere Tantundem atque illi summas donare curules, Illum exercitibus praeponere? tutor haberi Principis augusta Caprearum in rupe sedentis Cum grege Chaldaeo ? vis certe pila, cohortes, Egregios equites et castra domestica ? quidni Haec cupias ? et qui nolunt occidere quemquam, Posse volunt. Sed quae praeclara et prospera tanti
. Ut rebus laetis par sit mensura malorum ? Huius, qui trahitur, praetextam sumere mavis,
, An Fidenarum Gabiorumque esse potestas Et de mensura ius dicere, vasa minora Frangere pannosus vacuis aedilis Ulubris ? Ergo quid optandum foret, ignorasse fateris Seianum; nam qui nimios optabat honores Et nimias poscebat opes, numerosa parabat Excelsae turris tabulata, unde altior esset Casus et impulsae praeceps immane ruinae. Quid Crassos, quid Pompeios evertit, et illum, Ad sua qui domitos deduxit flagra Quirites? Summus nempe locus nulla non arte petitus,
82. pallidulus mi pw, palli:lus mihi P.
93. augusta Ps, angusta s.
Magnaque numinibus vota exaudita malignis. Ad generum Cereris sine caede ac vulnere pauci Descendunt reges et sicca morte tyranni.
Eloquium aut famam Demosthenis aut Ciceronis Incipit optare et totis quinquatribus optat, Quisquis adhuc uno parcam colit asse Minervam, Quem sequitur custos angustae vernula capsae. Eloquio sed uterque perit orator; utrumque Largus et exundans leto dedit ingenii fons. Ingenio manus est et cervix caesa; nec umquam Sanguine causidici maduerunt rostra pusilli. " ( fortunatam natam me consule Romam !”– Antoni gladios potuit contemnere, si sic Omnia dixisset. Ridenda poemata malo, Quam te conspicuae, divina Philippica, famae, Volveris a prima quae proxima. Saevus et illum Exitus eripuit, quem mirabantur Athenae Torrentem et pleni moderantem frena theatri. Dis ille adversis genitus fatoque sinistro, Quem pater ardentis massae fuligine lippus A carbone et forcipibus gladiosque parante Incude et luteo Vulcano ad rhetora misit.
Bellorum exuviae, truncis adfixa tropaeis Lorica et fracta de casside buccula pendens Et curtum temone iugum victaeque triremis Aplustre et summo tristis captivus in arcu Humanis maiora bonis creduntur. Ad hoc se Romanus Graiusque et barbarus induperator Erexit: causas discriminis atque laboris Inde habuit. Tanto maior famae sitis est, quam Virtutis. Quis enim virtutem amplectitur ipsam,
114. aut famam P, ac famam pw. 116. parcam P, partam pw.
Praemia si tollas ? patriam tamen obruit olim Gloria paucorum et laudis titulique cupido Haesuri saxis cinerum custodibus, ad quae Discutienda valent sterilis mala robora fici,
145 Quandoquidem data sunt ipsis quoque fata sepulcris. Expende Hannibalem : quot libras in duce summo Invenies? hic est, quem non capit Africa Mauro Percussa Oceano Niloque admota tepenti, Rursus ad Aethiopum populos altosque elephantos. 150 Additur imperiis Hispania, Pyrenaeum Transilit; opposuit natura Alpemque nivemque: Diducit scopulos et montem rumpit aceto. Iam tenet Italiam ; tamen ultra pergere tendit: “ Actum,” inquit, “nihil est, nisi Poeno milite portas 155 Frangimus et media vexillum pono Subura.” O qualis facies et quali digna tabella, Cum Gaetula ducem portaret belua luscum ! Exitus ergo quis est? O gloria! vincitur idem Nempe et in exilium praeceps fugit atque ibi magnus 160 Mirandusque cliens sedet ad praetoria regis, Donec Bithyno libeat vigilare tyranno. Finem animae, quae res humanas miscuit olim, Non gladii, non saxa dabunt, nec tela, sed ille Cannarum vindex et tanti sanguinis ultor
165 Anulus. I demens et saevas curre per Alpes, Ut pueris placeas et declamatio fias ! Unus Pellaeo iuveni non sufficit orbis; Aestuat infelix angusto limite mundi, Ut Gyari clausus scopulis parvaque Seripho:
170 Cum tamen a figulis munitam intraverit urbem, Sarcophago contentus erit. Mors sola fatetur
![[blocks in formation]](https://books.google.at/books/content?id=GUVEAAAAMAAJ&hl=de&output=html_text&pg=PA56&img=1&zoom=3&q=editions:STANFORD36105007064541&cds=1&sig=ACfU3U0OOu2XMU2NaW1gkGTstIHyzLJn5g&edge=0&edge=stretch&ci=137,1315,556,36)
Quantula sint hominum corpuscula.' Creditur olim Velificatus Athos et quidquid Graecia mendax Audet in historia, constratum classibus isdem
115 Suppositumque rotis solidum mare; credimus altos Defecisse amnes epotaque flumina vedo Prandente, et madidis cantat quae Sostratus alis. Ille tamen qualis rediit Salamine relicta, In Corum atque Eurum solitus saevire flagellis 180 Barbarus, Aeolio numquam hoc in carcere passos, Ipsum conpedibus qui vinxerat Ennosigaeum? Mitius id sane, quod non et stigmate dignum Credidit. Huic quisquam vellet servire deorum! Sed qualis rediit ? nempe una nave, cruentis
185 Fluctibus ac tarda per densa cadavera prora. Has totiens optata exegit gloria poenas!
“Da spatium vitae, multos da, Iuppiter, annos!” Hoc recto vultu, solum hoc et pallidus optas. Sed quam continuis et quantis longa senectus
190 Plena malis ! deformem et taetrum ante omnia vultum Dissimilemque sui, deformem, pro cute pellem Pendentisque genas et talis aspice rugas, Quales, umbriferos ubi pandit Thabraca saltus, In vetula scalpit iam mater simia bucca.
195 Plurima sunt iuvenum discrimina; pulchrior ille Hoc, atque ille alio, multum hic robustior illo : Una senum facies, cum voce trementia membra Et iam leve caput madidique infantia nasi, Frangendus misero gingiva panis inermi.
200 Usque adeo gravis uxori natisque sibique, Ut captatori moveat fastidia Cosso.
189. delebat Heinrich, hoc recto
175. constratum pw, contractum P. w, hoc alto recto P. 197. ille om. P.
« ZurückWeiter » |