Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Quintilianus habet saltus?"-Exempla novorum
Fatorum transi: felix et pulcer et acer,
Felix et sapiens et nobilis et generosus,
Adpositam nigrae lunam subtexit alutae;
Felix orator quoque maximus et iaculator;
Et si perfrixit, cantat bene. Distat enim, quae
Sidera te excipiant modo primos incipientem
Edere vagitus et adhuc a matre rubentem.

Si Fortuna volet, fies de rhetore consul;

Si volet haec eadem, fies de consule rhetor.

Ventidius quid enim? quid Tullius? anne aliud quam
Sidus et occulti miranda potentia fati?

190

195

200

Servis regna dabunt, captivis fata triumphum;
Felix ille tamen corvo quoque rarior albo.

Paenituit multos vanae sterilisque cathedrae,

Sicut Thrasymachi probat exitus atque Secundi

Carrinatis et hunc inopem vidistis, Athenae,

205

Nil praeter gelidas ausae conferre cicutas.

Di, maiorum umbris tenuem et sine pondere terram,

[blocks in formation]

Sed Rufum atque alios caedit sua quemque iuventus,
Rufum, quem totiens Ciceronem Allobroga dixit.

215

Quis gremio Celadi doctique Palaemonis adfert, Quantum grammaticus meruit labor? et tamen ex hoc Quodcumque est-minus est autem quam rhetoris aera— Discipuli custos praemordet acoenonoetus;

192. damnarat Iahn, alutes P. 198. fies pw, fiet P. 204. Tharsymachi Ritschl. 208. spirantes pw, spirandis P. 217. autem po, om. P.

Et qui dispensat, frangit sibi. Cede, Palaemon,
Et patere inde aliquid decrescere, non aliter quam
Institor hibernae tegetis niveique cadurci ;
Dummodo non pereat, mediae quod noctis ab hora
Sedisti, qua nemo faber, qua nemo sederet
Qui docet obliquo lanam deducere ferro;
Dummodo non pereat, totidem olfecisse lucernas,
Quot stabant pueri, cum totus decolor esset
Flaccus et haereret nigro fuligo Maroni.
Rara tamen merces, quae cognitione tribuni
Non egeat. Sed vos saevas imponite leges,
Ut praeceptori verborum regula constet,
Ut legat historias, auctores noverit omnes
Tamquam ungues digitosque suos; ut forte rogatus,
Dum petit aut thermas aut Phoebi balnea, dicat
Nutricem Anchisae, nomen patriamque novercae
Anchemoli; dicat, quot Acestes vixerit annis,
Quot Siculi Phrygibus vini donaverit urnas.
Exigite, ut mores teneros ceu pollice ducat,
Ut si quis cera voltum facit; exigite, ut sit
Et pater ipsius coetus.

66

Haec," inquit, "curas, et cum se verterit annus, Accipe victori populus quod postulat aurum.”

220

225

230

235

239

242

219. frangat Ps, franget s, frangit s. 229. salvas P. 232. ut forte P, sit forte p. 235. Anchemoli s, Archemori PSw; annis P, annos w. 236. Siculi valesius, Siculis P, Siculus w. 242. curas et Pw, cura sed vel cures et s. 243. postulaturum P.

[graphic][merged small][merged small]

STEMMATA quid faciunt? quid prodest, Pontice, longo
Sanguine censeri, pictos ostendere vultus
Maiorum, et stantis in curribus Aemilianos,
Et Curios iam dimidios, umerosque minorem
Corvinum, et Galbam auriculis nasoque carentem?
Quis fructus, generis tabula iactare capaci
Corvinum, posthac multa contingere virga
Fumosos equitum cum dictatore magistros,
Si coram Lepidis male vivitur? effigies quo
Tot bellatorum, si luditur alea pernox
Ante Numantinos? si dormire incipis ortu
Luciferi, quo signa duces et castra movebant?
Cur Allobrogicis et magna gaudeat ara
Natus in Herculeo Fabius lare, si cupidus, si

5

10

4-8. delebat Ribbeck. 5-6. delebat Hermann. 6-8. delebat Weidner.

7. om. w, damnarat Iahn.

Vanus et Euganea quantumvis mollior agna?
Si tenerum attritus Catinensi pumice lumbum
Squalentis traducit avos, emptorque veneni
Frangenda miseram funestat imagine gentem?
Tota licet veteres exornent undique cerae
Atria, nobilitas sola est atque unica virtus.
Paulus vel Cossus vel Drusus moribus esto;
Hos ante effigies maiorum pone tuorum;
Praecedant ipsas illi te consule virgas.
Prima mihi debes animi bona; sanctus haberi
Iustitiaeque tenax factis dictisque mereris?
Agnosco procerem: salve, Gaetulice, seu tu
Silanus; quocumque alio de sanguine, rarus
Civis et egregius patriae contingis ovanti.
Exclamare libet, populus quod clamat Osiri
Invento. Quis enim generosum dixerit hunc, qui
Indignus genere et praeclaro nomine tantum.
Insignis? nanum cuiusdam Atlanta vocamus,
Aethiopem Cycnum, pravam extortamque puellam
Europen; canibus pigris scabieque vetusta
Levibus et siccae lambentibus ora lucernae
Nomen erit pardus, tigris, leo, si quid adhuc est
Quod fremat in terris violentius. Ergo cavebis
Et metues, ne tu sic Creticus aut Camerinus.

His ego quem monui? tecum est mihi sermo, Rubelli
Blande. Tumes alto Drusorum stemmate, tamquam
Feceris ipse aliquid, propter quod nobilis esses,
Ut te conciperet, quae sanguine fulget Iuli,
Non quae ventoso conducta sub aggere texit.
"Vos humiles,” inquis, "volgi pars ultima nostri,

15

20

25

30

35

40

39. quem

33. pravam Ps, parvam w. 38. sic Iunius, si P, sis w. pw, quae P. 40. Blande PSw, Plante Lipsius; stemmate P, sanguine w.

Quorum nemo queat patriam monstrare parentis:
Ast ego Cecropides.”—Vivas et originis huius
Gaudia longa feras! tamen ima plebe Quiritem
Facundum invenies; solet hic defendere causas
Nobilis indocti; veniet de plebe togata
Qui iuris nodos et legum aenigmata solvat.
Hic petit Euphraten iuvenis domitique Batavi
Custodes aquilas, armis industrius: at tu
Nil nisi Cecropides truncoque simillimus Hermae.
Nullo quippe alio vincis discrimine, quam quod
Illi marmoreum caput est, tua vivit imago.
Dic mihi, Teucrorum proles, animalia muta

45

50

55

Quis generosa putet, nisi fortia. Nempe volucrem
Sic laudamus equum, facili cui plurima palma
Fervet et exultat rauco victoria circo.

Nobilis hic, quocumque venit de gramine, cuius

60

Clara fuga ante alios et primus in aequore pulvis;

[blocks in formation]

Segnipedes dignique molam versare nepotes.
Ergo, ut miremur te, non tua, primum aliquid da
Quod possim titulis incidere praeter honores,
Quos illis damus ac dedimus, quibus omnia debes.

Haec satis ad iuvenem, quem nobis fama superbum
Tradit et inflatum plenumque Nerone propinquo;
Rarus enim ferme sensus communis in illa

70

49. veniat P corr. p. 51. hinc Weidner. 61. pulvis po Servius, cuius P. 66. trito s, et trito P, tritoque ; ducunt P (?), trahunt w. 67. nepotes P, nepotis pw. 68. primum Pw, privum Salmasius.

« ZurückWeiter »