Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Et mare percussum puero fabrumque volantem,
Cum fas esse putet curam sperare cohortis,
Qui bona donavit praesepibus et caret omni
Maiorum censu, dum pervolat axe citato
Flaminiam puer Automedon? nam lora tenebat
Ipse, lacernatae cum se iactaret amicae.
Nonne libet medio ceras implere capaces
Quadruvio, cum iam sexta cervice feratur,
Hinc atque inde patens ac nuda paene cathedra
Et multum referens de Maecenate supino,
Signator falsò, qui se lautum atque beatum
Exiguis tabulis et gemma fecerit uda?
Occurrit matrona potens, quae molle Calenum
Porrectura viro miscet sitiente rubetam,
Instituitque rudes melior Lucusta propinquas
Per famam et populum nigros efferre maritos.
Aude aliquid brevibus Gyaris et carcere dignum,
Si vis esse aliquid. Probitas laudatur et alget,
Criminibus debent hortos, praetoria, mensas,
Argentum vetus et stantem extra pocula caprum.
Si natura negat, facit indignatio versum,
Qualemcumque potest, quales ego vel Cluvienus.
Ex quo Deucalion nimbis tollentibus aequor
Navigio montem ascendit sortesque poposcit,
Paulatimque anima caluerunt mollia saxa,

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][subsumed][ocr errors][subsumed][merged small]

Quidquid agunt homines, votum, timor, ira, voluptas, 85
Gaudia, discursus, nostri farrago libelli est.

Et quando uberior vitiorum copia? quando
Maior avaritiae patuit sinus? alea quando

Hos animos? neque enim loculis comitantibus itur

67. signato falso Madvig. 68. fecerit Sw, fecerat P. 69. occurrat Heinrich. 70. rubeta P. 74. aliquis s. 85. timor add. p.

Ad casum tabulae, posita sed luditur arca.
Proelia quanta illic dispensatore videbis
Armigero simplexne furor sestertia centum
Perdere et horrenti tunicam non reddere servo ?
Quis totidem erexit villas, quis fercula septem
Secreto cenavit avus? nunc sportula primo
Limine parva sedet, turbae rapienda togatae.
Ille tamen faciem prius inspicit et trepidat, ne
Suppositus venias ac falso nomine poscas.
Agnitus accipies; iubet a praecone vocari
Ipsos Troiugenas-nam vexant limen et ipsi
Nobiscum-" Da praetori, da deinde tribuno!"
Sed libertinus prior est: "Prior," inquit, "ego adsum ;
Cur timeam dubitemve locum defendere, quamvis
Natus ad Euphraten, molles quod in aure fenestrae
Arguerint, licet ipse negem? sed quinque tabernae
Quadringenta parant; quid confert purpura maior
Optandum, si Laurenti custodit in agro
Conductas Corvinus oves, ego possideo plus
Pallante et Licinis?"-Expectent ergo tribuni,
Vincant divitiae, sacro ne cedat honori,

90

95

100

105

110

Nuper in hanc urbem pedibus qui venerat albis,

Quandoquidem inter nos sanctissima divitiarum
Maiestas, etsi funesta Pecunia templo

Nondum habitat, nullas nummorum ereximus aras,
Ut colitur Pax atque Fides, Victoria, Virtus,

115

Quaeque salutato crepitat Concordia nido.

Sed cum summus honor finito computet anno Sportula quid referat, quantum rationibus addat, Quid facient comites, quibus hinc toga, calceus hinc est Et panis fumusque domi? Densissima centum

106. purpura Spw, purpurae P.

114. habitas p.

120

100

105

110

15

Quadrantes lectica petit, sequiturque maritum
Languida vel praegnans et circumducitur uxor.
Hic petit absenti, nota iam callidus arte,
Ostendens vacuam et clausam pro coniuge sellam.
"Galla mea est," inquit, "citius dimitte; moraris ?
Profer, Galla, caput! noli vexare, quiescet."
Ipse dies pulchro distinguitur ordine rerum :
Sportula, deinde forum iurisque peritus Apollo
Atque triumphales, inter quas ausus habere
Nescio quis titulos Aegyptius atque Arabarches.
Vestibulis abeunt veteres lassique clientes
Votaque deponunt, quamquam longissima cenae
Spes homini; caulis miseris atque ignis emendus.
Optima silvarum interea pelagique vorabit
Rex horum, vacuisque toris tantum ipse iacebit.
Nam de tot pulchris et latis orbibus et tam
Antiquis una comedunt patrimonia mensa.
Nullus iam parasitus erit. Sed quis ferat istas
Luxuriae sordes? quanta est gula, quae sibi totos
Ponit apros, animal propter convivia natum!
Poena tamen praesens, cum tu deponis amictus
Turgidus et crudum pavonem in balnea portas.
Hinc subitae mortes atque intestata senectus;
Et nova, nec tristis, per cunctas fabula cenas;
Ducitur iratis plaudendum funus amicis.

Nil erit ulterius quod nostris moribus addat
Posteritas; eadem facient cupientque minores.
Omne in praecipiti vitium stetit; utere velis,
Totos pande sinus! Dices hic forsitan: "Unde
Ingenium par materiae? unde illa priorum

125

130

132

135

140

145

150

20

126. quiescet F, quiescit pw. 143. crudum p, crudus P. 144. infestata Madvig. 150. dices P, dicas pw.

Scribendi quodcumque animo flagrante liberet
Simplicitas, cuius non audeo dicere nomen?
Quid refert, dictis ignoscat Mucius an non?'
Pone Tigellinum: taeda lucebis in illa,
Qua stantes ardent, qui fixo pectore fumant,
Et latum media sulcum deducis harena."
Qui dedit ergo tribus patruis aconita, vehatur
Pensilibus plumis atque illinc despiciet nos?
"Cum veniet contra, digito compesce labellum:
Accusator erit qui verbum dixerit: 'hic est.'
Securus licet Aenean Rutulumque ferocem
Committas, nulli gravis est percussus Achilles
Aut multum quaesitus Hylas urnamque secutus;
Ense velut stricto quotiens Lucilius ardens
Infremuit, rubet auditor, cui frigida mens est
Criminibus, tacita sudant praecordia culpa.
Inde irae et lacrimae. Tecum prius ergo voluta
Haec animo ante tubas; galeatum sero duelli
Paenitet." Experiar quid concedatur in illos,
Quorum Flaminia tegitur cinis atque Latina.

155

160

165

170

156. pectore P, gutture pw. 157. deducis pw, deducit P. 159. despiciaet P, despiciat s. 161. versum P, verum pw. 169. animo ante tubas codd. Prisc., animante tuba p, anime ante tubas Valla. 171. legitur P.

[graphic][merged small][merged small]

QUAMVIS digressu veteris confusus amici,

Laudo tamen, vacuis quod sedem figere Cumis.
Destinet atque unum civem donare Sibyllae.

Ianua Baiarum est et gratum litus amoeni

Secessus. Ego vel Prochytam praepono Suburae;

5

Nam quid tam miserum, tam solum vidimus, ut non

Deterius credas horrere incendia, lapsus

Tectorum adsiduos ac mille pericula saevae
Urbis et Augusto recitantes mense poetas?
Sed dum tota domus raeda componitur una,
Substitit ad veteres arcus madidamque Capenam.
Hic, ubi nocturnae Numa constituebat amicae,
Nunc sacri fontis nemus et delubra locantur
Iudaeis, quorum cophinus faenumque supellex;
Omnis enim populo mercedem pendere iussa est
Arbor, et eiectis mendicat silva Camenis;
In vallem Egeriae descendimus et speluncas
Dissimiles veris: quanto praesentius esset

10

15

« ZurückWeiter »