Atque utinam his potius nugis tota illa dedisset Tempora saevitiae, claras quibus abstulit urbi Inlustresque animas inpune et vindice nullo ! Sed periit, postquam cerdonibus esse timendus Coeperat : hoc nocuit Lamiarum caede madenti.
Si te propositi nondum pudet atque eadem est mens, Ut bona summa putes aliena vivere quadra ; Si potes illa pati, quae nec Sarmentus iniquas Caesaris ad mensas, nec vilis Gabba tulisset : Quamvis iurato metuam tibi credere testi. Ventre nihil novi frugalius; hoc tamen ipsum Defecisse puta, quod inani sufficit alvo : Nulla crepido vacat? nusquam pons et tegetis pars Dimidia brevior? tantine iniuria cenae ? Tam ieiuna fames cum possit honestius illic Et tremere et sordes farris mordere canini ?
Primo fige loco, quod tu discumbere iussus Mercedem solidam veterum capis officiorum. Fructus amicitiae magnae cibus; inputat hunc rex Et quamvis rarum tamen inputat. Ergo duos post Si libuit menses neglectum adhibere clientem, Tertia ne vacuo cessaret culcita lecto: “Una simus," ait. Votorum summa! quid ultra
![[ocr errors]](https://books.google.at/books/content?id=GUVEAAAAMAAJ&hl=de&output=html_text&pg=PA25&img=1&zoom=3&q=editions:STANFORD36105007064541&cds=1&sig=ACfU3U06BfYFsoqTGzpxvquHbLivegGP0Q&edge=0&edge=stretch&ci=30,30,5,23)
Quaeris? Habet Trebius, propter quod rumpere somnuin Debeat et ligulas dimittere, sollicitus ne
20 Tota salutatrix iam turba peregerit orbem Sideribus dubiis aut illo tempore, quo se Frigida circumagunt pigri serraca Bootae. Qualis cena tamen? Vinum, quod sucida nolit Lana pati; de conviva Corybanta videbis.
25 Iurgia proludunt; sed mox et pocula torques Saucius et rubra deterges vulnera mappa, Inter vos quotiens libertorumque cohortem Pugna Saguntina fervet commissa lagona. Ipse capillato diffusum consule potat Calcatamque tenet bellis socialibus uvam, Cardiaco numquam cyathum missurus amico; Cras bibet Albanis aliquid de montibus aut de Setinis, cuius patriam titulumque senectus Delevit multa veteris fuligine testae,
35 Quale coronati Thrasea Helvidiusque bibebant Brutorum et Cassi natalibus. Ipse capaces Heliadum crustas et inaequales berullo Virro tenet phialas : tibi non committitur aurum; Vel, si quando datur, custos adfixus ibidem Qui numeret gemmas, ungues observet acutos. “Da veniam : praeclara illic laudatur iaspis.” Nam Virro, ut multi, gemmas ad pocula transfert A digitis, quas in vaginae fronte solebat Ponere zelotypo iuvenis praelatus Iarbae :
45 Tu Beneventani sutoris nomen habentem Siccabis calicem nasorum quattuor ac iam Quassatum et rupto poscentem sulpura vitro.
39. phialas pw, phiala P. 42. illic w,
38. berullo PS, berillos pw. illi P. 43. ut pw, et P.
Si stomachus domini fervet vinoque ciboque, Frigidior Geticis petitur decocta pruinis: Non eadem vobis poni modo vina querebar ? Vos aliam potatis aquam. Tibi pocula cursor Gaetulus dabit aut nigri manus ossea Mauri, Et cui per mediam nolis occurrere noctem, Clivosae veheris dum per monumenta Latinae : Flos Asiae ante ipsum, pretio maiore paratus, Quam fuit et Tulli census pugnacis et Anci Et, ne te teneam, Romanorum omnia regum Frivola. Quod cum ita sit, tu Gaetulum Ganymedem Respice, cum sities. Nescit tot milibus emptus Pauperibus miscere puer: sed forma, sed aetas Digna supercilio. Quando ad te pervenit ille ? Quando rogatus adest calidae gelidaeque minister ? Quippe indignatur veteri parere clienti, Quodque aliquid poscas, et quod se stante recumbas. Maxima quaeque domus servis est plena superbis. Ecce alius quanto porrexit murmure panem Vix fractum, solidae iam mucida frusta farinae, Quae genuinum agitent, non admittentia morsum: Sed tener et niveus mollique siligine fictus Servatur domino. Dextram cohibere memento; Salva sit artoptae reverentia! finge tamen te Inprobulum, superest illic qui ponere cogat: “ Vis tu consuetis, audax conviva, canistris Impleri panisque tui novisse colorem ?” - “Scilicet hoc fuerat, propter quod saepe relicta Coniuge per montem adversum gelidasque cucurri Esquilias, fremeret saeva cum grandine vernus Iuppiter et multo stillaret paenula nimbo!”.
66. delebat Heinrich. 70. fictus P, factus w.
Aspice, quam longo distinguat pectore lancem, Quae fertur domino squilla, et quibus undique saepta Asparagis, qua despiciat convivia cauda, Dum venit excelsi manibus sublata ministri : Sed tibi dimidio constrictus cammarus ovo Ponitur, exigua feralis cena patella. Ipse Venafrano piscem perfundit: at hic, qui Pallidus adfertur misero tibi caulis, olebit Lanternam; illud enim vestris datur alveolis, quod Canna Micipsarum prora subvexit acuta; Propter quod Romae cum Boccare nemo lavatur, Quod tutos etiam facit a serpentibus atris. Mullus erit domini, quem misit Corsica, vel quem Tauromenitanae rupes, quando omne peractum est Et iam defecit nostrum mare, dum gula saevit, Retibus adsiduis penitus scrutante macello Proxima, nec patimur Tyrrhenum crescere piscem. Instruit ergo focum provincia: sumitur illinc Quod captator emat Laenas, Aurelia vendat. Virroni muraena datur, quae
maxima venit Gurgite de Siculo; nam dum se continet Auster, Dum sedet et siccat madidas in carcere pinnas, Contemnunt mediam temeraria lina Charybdim: Vos anguilla manet longae cognata colubrae, Aut glacie aspersus maculis Tiberinus, et ipse Vernula riparum, pinguis torrente cloaca Et solitus mediae cryptam penetrare Suburae.
Ipsi pauca velim, facilem si praebeat aurem: “Nemo petit, modicis quae mittebantur amicis A Seneca, quae Piso bonus, quae Cotta solebat
91. om. Ps, damnarat Iahn. 105.
80. distinguat P, distendat w. torpente Rutgers.
« ZurückWeiter » |