CUM iam semianimum laceraret Flavius orbem Ultimus, et calvo serviret Roma Neroni, Incidit Adriaci spatium admirabile rhombi
Ante domum Veneris, quam Dorica sustinet Ancon, Implevitque sinus; nec enim minor haeserat illis, Quos operit glacies Maeotica ruptaque tandem Solibus effundit torrentis ad ostia Ponti, Desidia tardos et longo frigore pingues. Destinat hoc monstrum cumbae linique magister Pontifici summo. Quis enim proponere talem Aut emere auderet, cum plena et litora multo Delatore forent? dispersi protinus algae Inquisitores agerent cum remige nudo, Non dubitaturi fugitivum dicere piscem Depastumque diu vivaria Caesaris, inde Elapsum veterem ad dominum debere reverti. Si quid Palfurio, si credimus Armillato,
Quidquid conspicuum pulchrumque est aequore toto, Res fisci est, ubicumque natat: donabitur ergo
Ne pereat. Iam letifero cedente pruinis Autumno, iam quartanam sperantibus aegris, Stridebat deformis hiems praedamque recentem Servabat: tamen hic properat, velut urgueat Auster. Utque lacus suberant, ubi quamquam diruta servat Ignem Troianum et Vestam colit Alba minorem, Obstitit intranti miratrix turba parumper; Ut cessit, facili patuerunt cardine valvae; Exclusi spectant admissa obsonia patres. Itur ad Atriden; tum Picens: “Accipe," dixit, “ Privatis maiora focis; genialis agatur Iste dies; propera stomachum laxare saginae, Et tua servatum consume in saecula rhombum ; Ipse capi voluit.”—Quid apertius? et tamen illi Surgebant cristae; nihil est quod credere de se Non possit, cum laudatur, dis aequa potestas. Sed derat pisci patinae mensura.
Vocantur Ergo in consilium proceres, quos oderat ille; In quorum facie miserae magnaeque sedebat Pallor amicitiae. Primus, clamante Liburno “ Currite, iam sedit!” rapta properabat abolla Pegasus, attonitae positus modo vilicus urbi- Anne aliud tunc praefecti?-quorum optimus atque Interpres legum sanctissimus omnia, quamquam Temporibus diris, tractanda putabat inermi Iustitia. Venit et Crispi iucunda senectus, Cuius erant mores qualis facundia; mite Ingenium; maria ac terras populosque regenti Quis comes utilior, si clade et peste sub illa Saevitiam damnare et honestum adferre liceret
67. saginae Iahn, saginam P, saginis Spw, sagittis S, sagina Buecheler. 78. delebat Heinrich. 83. terras pw, terra P, terram Iahn.
Consilium ? sed quid violentius aure tyranni, Cum quo de pluviis aut aestibus aut nimboso Vere locuturi fatum pendebat amici? Ille igitur numquam direxit bracchia contra Torrentem, nec civis erat qui libera posset
90 Verba animi proferre et vitam inpendere vero. Sic multas hiemes atque octogensima vidit Solstitia, his armis illa quoque tutus in aula. Proximus eiusdem properabat Acilius aevi Cum iuvene indigno quem mors tam saeva maneret Et domini gladiis tam festinata ; sed olim Prodigio par est in nobilitate senectus : Unde fit, ut malim fraterculus esse Gigantis ! Profuit
ergo nihil misero, quod comminus ursos Figebat Numidas Albana nudus harena
100 Venator ; quis enim iam non intellegat artes Patricias ? quis priscum illud miratur acumen, Brute, tuum ? Facile est barbato inponere regi. Nec melior vultu, quamvis ignobilis, ibat Rubrius, offensae veteris reus atque tacendae.
105 Montani quoque venter adest abdomine tardus, Et matutino sudans Crispinus amomo, Quantum vix redolent duo funera; saevior illo Pompeius tenui iugulos aperire susurro,
110 Et qui vulturibus servabat viscera Dacis Fuscus, marmorea meditatus proelia villa, Et cum mortifero prudens Veiento Catullo, Grande et conspicuum nostro quoque tempore monstrum ; Caecus adulator dirusque a ponte satelles,
[115 Dignus Aricinos qui mendicaret ad axes Blandaque devexae iactaret basia raedae.
97. in pw, cum Pithoeus. 116. dignus qui Haupt.
![[ocr errors]](https://books.google.at/books/content?id=GUVEAAAAMAAJ&hl=de&output=html_text&pg=PA22&img=1&zoom=3&q=editions:STANFORD36105007064541&cds=1&sig=ACfU3U07FEUaCkqyZBpz1ZvuM-G2WWnlVA&edge=0&edge=stretch&ci=585,333,7,15)
Nemo magis rhombum stupuit: nam plurima dixit In laevum conversus; at illi dextra iacebat
120 Belua. Sic pugnas Cilicis laudabat et ictus Et pegma et pueros inde ad velaria raptos. Non cedit Veiento, sed ut fanaticus oestro Percussus, Bellona, tuo divinat et, “Ingens Omen habes,” inquit, “magni clarique triumphi: 125 Regem aliquem capies, aut de temone Britanno Excidet Arviragus: peregrina est belua; cernis Erectas in terga sudes ? ”—Hoc defuit unum Fabricio, patriam ut rhombi memoraret et annos.- “Quidnam igitur censes? conciditur?"_“ Absit ab illo 130 Dedecus hoc,” Montanus ait; “testa alta paretur, Quae tenui muro spatiosum colligat orbem. Debetur magnus patinae subitusque Prometheus; Argillam atque rotam citius properate! sed ex hoc Tempore iam, Caesar, figuli tua castra sequantur.”— 135 Vicit digna viro sententia : noverat ille Luxuriam imperii veterem noctesque Neronis Iam medias aliamque famem, cum pulmo Falerno Arderet. Nulli maior fuit usus edendi Tempestate mea : Circeis nata forent an
140 Lucrinum ad saxum Rutupinove edita fundo Ostrea, callebat primo deprendere morsu ; Et semel aspecti litus dicebat echini. Surgitur, et misso proceres exire iubentur Consilio, quos Albanam dux magnus in arcem
145 Traxerat attonitos et festinare coactos, Tamquam de Chattis aliquid torvisque Sycambris Dicturus, tamquam ex diversis partibus orbis Anxia praecipiti venisset epistula pinna.
148. ex Weidner, ec Ribbeck, et P, a s, om. w.
« ZurückWeiter » |