Aut positis nemorosa inter iuga Volsiniis, aut Simplicibus Gabiis, aut proni Tiburis arce? Nos urbem colimus tenui tibicine fultam Magna parte sui; nam sic labentibus obstat Vilicus et, veteris rimae cum texit hiatum, Securos pendente iubet dormire ruina. Vivendum est illic, ubi nulla incendia, nulli Nocte metus. Iam poscit aquam, iam frivola transfert Ucalegon, tabulata tibi iam tertia fumant: Tu nescis; nam si gradibus trepidatur ab imis, Ultimus ardebit, quem tegula sola tuetur A pluvia, molles ubi reddunt ova columbae. Lectus erat Codro Procula minor, urceoli sex, Ornamentum abaci, nec non et parvulus infra Cantharus et recubans sub eodem marmore Chiro, Iamque vetus Graecos servabat cista libellos, Et divina opici rodebant carmina mures.
Nil habuit Codrus; quis enim negat? et tamen illud Perdidit infelix totum nihil: ultimus autem
Aerumnae est cumulus, quod nudum et frusta rogantem 210
Nemo cibo, nemo hospitio tectoque iuvabit.
Si magna Asturici cecidit domus, horrida mater, Pullati proceres, differt vadimonia praetor; Tunc gemimus casus urbis, tunc odimus ignem. Ardet adhuc, et iam accurrit qui marmora donet, Conferat impensas: hic nuda et candida signa, Hic aliquid praeclarum Euphranoris et Polycliti, Phaecasiatorum vetera ornamenta deorum, Hic libros dabit et forulos mediamque Minervam, Hic modium argenti; meliora ac plura reponit
203. Codro-sex om. P. add. p. 210. frusta s, frustra PS. 218. Phaecasiatorum Roth, haec Asianorum PS, fecasianorum pw.
Persicus orborum lautissimus et merito iam
Suspectus, tamquam ipse suas incenderit aedes. Si potes avelli circensibus, optima Sorae Aut Fabrateriae domus aut Frusinone paratur, Quanti nunc tenebras unum conducis in annum. Hortulus hic puteusque brevis nec reste movendus In tenuis plantas facili diffunditur haustu. Vive bidentis amans et culti vilicus horti, Unde epulum possis centum dare Pythagoreis. Est aliquid, quocumque loco, quocumque recessu, Unius sese dominum fecisse lacertae.
Plurimus hic aeger moritur vigilando; sed ipsum Languorem peperit cibus inperfectus et haerens Ardenti stomacho; nam quae meritoria somnum Admittunt? magnis opibus dormitur in urbe. Inde caput morbi. Raedarum transitus arto Vicorum inflexu et stantis convicia mandrae Eripient somnum Druso vitulisque marinis. Si vocat officium, turba cedente vehetur Dives et ingenti curret super ora Liburno, Atque obiter leget aut scribet vel dormiet intus; Namque facit somnum clausa lectica fenestra. Ante tamen veniet: nobis properantibus obstat
Unda prior, magno populus premit agmine lumbos, Qui sequitur; ferit hic cubito, ferit assere duro Alter, at hic tignum capiti incutit, ille metretam. Pinguia crura luto, planta mox undique magna Calcor, et in digito clavus mihi militis haeret. Nonne vides, quanto celebretur sportula fumo? Centum convivae, sequitur sua quemque culina. Corbulo vix ferret tot vasa ingentia, tot res
227. diffunditur w, defunditur P. 240. liburno Pw, liburna S.
Inpositas capiti, quas recto vertice portat Servulus infelix et cursu ventilat ignem. Scinduntur tunicae sartae modo; longa coruscat Serraco veniente abies, atque altera pinum
Plaustra vehunt; nutant alte populoque minantur. Nam si procubuit, qui saxa Ligustica portat Axis, et eversum fudit super agmina montem, Quid superest e corporibus? quis membra, quis ossa Invenit? obtritum vulgi perit omne cadaver More animae. Domus interea secura patellas
Iam lavat et bucca foculum excitat et sonat unctis Striglibus et pleno componit lintea guto! Haec inter pueros varie properantur, at ille Iam sedet in ripa taetrumque novicius horret Porthmea, nec sperat caenosi gurgitis alnum Infelix, nec habet quem porrigat ore trientem.
Respice nunc alia ac diversa pericula noctis: Quod spatium tectis sublimibus, unde cerebrum Testa ferit, quotiens rimosa et curta fenestris Vasa cadant, quanto percussum pondere signent
Et laedant silicem. Possis ignavus haberi Et subiti casus inprovidus, ad cenam si Intestatus eas; adeo tot fata, quot illa Nocte patent vigiles te praetereunte fenestrae. Ergo optes votumque feras miserabile tecum, Ut sint contentae patulas defundere pelves. Ebrius ac petulans, qui nullum forte cecidit, Dat poenas, noctem patitur lugentis amicum Pelidae, cubat in faciem, mox deinde supinus. Ergo non aliter poterit dormire? Quibusdam Somnum rixa facit: sed quamvis inprobus annis
259. e P, de pw. 281. delebat Heinecke.
Atque mero fervens cavet hunc, quem coccina laena Vitari iubet et comitum longissimus ordo, Multum praeterea flammarum et ahenea lampas; Me, quem luna solet deducere vel breve lumen Candelae, cuius dispenso et tempero filum, Contemnit. Miserae cognosce prooemia rixae, Si rixa est, ubi tu pulsas, ego vapulo tantum. Stat contra starique iubet: parere necesse est; Nam quid agas, cum te furiosus cogat et idem Fortior? Unde venis?' exclamat; cuius aceto, Cuius conche tumes? quis tecum sectile porrum Sutor et elixi vervecis labra comedit?
Nil mihi respondes? aut dic aut accipe calcem! Ede ubi consistas; in qua te quaero proseucha?' Dicere si temptes aliquid tacitusve recedas, Tantundem est: feriunt pariter, vadimonia deinde Irati faciunt; libertas pauperis haec est: Pulsatus rogat et pugnis concisus adorat,
Ut liceat paucis cum dentibus inde reverti.
Nec tamen haec tantum metuas; nam qui spoliet te
Non derit, clausis domibus postquam omnis ubique Fixa catenatae siluit compago tabernae.
296 ante 295 posuit Pinzger. 304. catenaestluit tum ta super a P.
Viderunt uno contentam carcere Romam.
His alias poteram et pluris subnectere causas: Sed iumenta vocant, et sol inclinat; eundum est. Nam mihi commota iandudum mulio virga Adnuit: ergo vale nostri memor, et quotiens te Roma tuo refici properantem reddet Aquino,
Me quoque ad Helvinam Cererem vestramque Dianam 320 Converte a Cumis: saturarum ego, ni pudet illas, Auditor gelidos veniam caligatus in agros."
322. auditor P, adiutor pw.
« ZurückWeiter » |