Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[graphic][merged small][merged small]

5

Quis numerare queat felicis praemia, Galli,
Militiae ? nam si subeuntur prospera castra,
Me pavidum excipiat tironem porta secundo
Sidere. Plus etenim fati valet hora benigni,
Quam si nos Veneris commendet epistula Marti
Et Samia genetrix quae delectatur harena.

Commoda tractemus primum communia, quorum
Haud minimum illud erit, ne te pulsare togatus
Audeat, immo etsi pulsetur, dissimulet, nec
Audeat excussos praetori ostendere dentes
Et nigram in facie tumidis livoribus offam
Atque oculum medico nil promittente relictum.
Bardaicus iudex datur haec punire volenti,
Calceus et grandes magna ad subsellia surae,
Legibus antiquis castrorum et more Camilli
Servato, miles ne vallum litiget extra
Et procul a signis. Iustissima centurionum
Cognitio est igitur de milite, nec mihi derit

10

15

1. Galli P, Galle pw. 2. nam si Pw, quod si Priscian, ante 3 lacunam statuerat Iahn. 12. oculum P, oculos w; relictos pw, relictum om. P.

20

25

30

Ultio, si iustae defertur causa querellae;
Tota tamen chors est inimica, omnesque manipli
Consensu magno efficiunt, curabilis ut sit
Vindicta et gravior quam iniuria. Dignum erit ergo
Declamatoris mulino corde Vagelli,
Cum duo crura habeas, offendere tot caligas, tot
Milia clavorum. Quis tam procul absit ab urbe
Praeterea, quis tam Pylades, molem aggeris ultra
Ut veniat? lacrimae siccentur protinus, et se
Excusaturos non sollicitemus amicos.
“ Da testem,” iudex cum dixerit, audeat ille
Nescio quis, pugnos qui vidit, dicere “ Vidi”:
Et credam dignum barba dignumque capillis
Maiorum. Citius falsum producere testem
Contra paganum possis, quam vera loquentem
Contra fortunam armati contraque pudorem.

Praemia nunc alia atque alia emolumenta notemus
Sacramentorum. Convallem ruris aviti
Improbus aut campum mihi si vicinus ademit,
Et sacrum effodit medio de limite saxum,
Quod mea cum patulo coluit puls annua libo,
Debitor aut sumptos pergit non reddere nummos,
Vana supervacui dicens chirographa ligni :
Expectandus erit qui lites inchoet annus
Totius populi; sed tunc quoque mille ferenda
Taedia, mille morae: totiens subsellia tantum
Sternuntur; iam facundo ponente lacernas
Caedicio, parati
Digredimur, lentaque fori pugnamus, harena.
Ast illis, quos arma tegunt et balteus ambit,
Quod placitum est ipsis praestatur tempus agendi,

35

40

45

20. tamen cohors P, cohors tamen w.

24. caligas tot s, caligatos Ps.

Nec res atteritur longo sufflamine litis.

50 Solis praeterea testandi militibus ius Vivo patre datur; nam, quae sunt parta labore Militiae, placuit non esse in corpore census, Omne tenet cuius regimen pater. Ergo Coranum, Signorum comitem castrorumque aera merentem, 55 Quamvis iam tremulus captat pater. Hunc favor aequus Provehit et pulchro reddit sua dona labori. Ipsius certe ducis hoc referre videtur, Ut, qui fortis erit, sit felicissimus idem, Ut laeti phaleris omnes et torquibus omnes

60

56. favor Ruperti, labor Pw.

CORNELIO CW.F-SCIFIO 140

.

ASSE

CORNELIVS.LVCIVS SCIPIO-BARBATVS.CNAIVOD-PATRE PROCNATVS-FORTIS-VIR SAPIENS OVE-QVOIVS TORMAVIRTVTEL PARIS VMA FVIT -CONSOL CENSOR-AIDILIS-VEI-FVIT APVD-VOS - TAVRASIA CISAVNA SAMNIOCEPIT-SV BICIT-OMNE-LOVCANA OPSIDE SQVE

ADOVCIT

Jealan tetele

100 di Metu

NOTES.

« ZurückWeiter »