Plorare ergo iubet causam dicentis amici Squaloremque rei, pupillum ad iura vocantem Circumscriptorem, cuius manantia fletu Ora puellares faciunt incerta capilli.
Naturae imperio gemimus, cum funus adultae Virginis occurrit vel terra clauditur infans
Et minor igne rogi; quis enim bonus et face dignus Arcana, qualem Cereris vult esse sacerdos, Ulla aliena sibi credit mala? Separat hoc nos A grege mutorum, atque ideo venerabile soli Sortiti ingenium, divinorumque capaces, Atque exercendis capiendisque artibus apti Sensum a caelesti demissum traximus arce,
Cuius egent prona et terram spectantia. Mundi Principio indulsit communis conditor illis.
Tantum animas, nobis animum quoque, mutuus ut nos Adfectus petere auxilium et praestare iuberet,
Dispersos trahere in populum, migrare vetusto
De nemore et proavis habitatas linquere silvas, Aedificare domos, laribus coniungere nostris Tectum aliud, tutos vicino limine somnos Ut collata daret fiducia, protegere armis Lapsum aut ingenti nutantem vulnere civem, Communi dare signa tuba, defendier isdem Turribus atque una portarum clave teneri. Sed iam serpentum maior concordia; parcit Cognatis maculis similis fera: quando leoni Fortior eripuit vitam leo? quo nemore umquam Expiravit aper maioris dentibus apri? Indica tigris agit rabida cum tigride pacem Perpetuam, saevis inter se convenit ursis:
134. causam dicentis Pw, casum lugentis s. 142. credit Ps, credat pw.
Ast homini ferrum letale incude nefanda
Produxisse parum est, cum rastra et sarcula tantum Adsueti coquere et marris ac vomere lassi Nescierint primi gladios extendere fabri. Aspicimus populos, quorum non sufficit irae Occidisse aliquem, sed pectora, bracchia, vultum Crediderint genus esse cibi; quid diceret ergo
Vel quo non fugeret, si nunc haec monstra videret, Pythagoras, cunctis animalibus abstinuit qui
Tamquam homine, et ventri indulsit non omne legumen?
QUIS numerare queat felicis praemia, Galli, Militiae? nam si subeuntur prospera castra, Me pavidum excipiat tironem porta secundo Sidere. Plus etenim fati valet hora benigni, Quam si nos Veneris commendet epistula Marti Et Samia genetrix quae delectatur harena.
Commoda tractemus primum communia, quorum Haud minimum illud erit, ne te pulsare togatus Audeat, immo etsi pulsetur, dissimulet, nec Audeat excussos praetori ostendere dentes Et nigram in facie tumidis livoribus offam Atque oculum medico nil promittente relictum. Bardaicus iudex datur haec punire volenti, Calceus et grandes magna ad subsellia surae, Legibus antiquis castrorum et more Camilli Servato, miles ne vallum litiget extra Et procul a signis. Iustissima centurionum Cognitio est igitur de milite, nec mihi derit
1. Galli P, Galle pw. 2. nam si Pw, quod si Priscian, ante 3 lacunam statuerat Iahn. 12. oculum P, oculos w; relictos pw, relictum om. P.
Ultio, si iustae defertur causa querellae;
Tota tamen chors est inimica, omnesque manipli Consensu magno efficiunt, curabilis ut sit
Vindicta et gravior quam iniuria. Dignum erit ergo Declamatoris mulino corde Vagelli,
Cum duo crura habeas, offendere tot caligas, tot Milia clavorum. Quis tam procul absit ab urbe Praeterea, quis tam Pylades, molem aggeris ultra Ut veniat? lacrimae siccentur protinus, et se Excusaturos non sollicitemus amicos.
"Da testem,” iudex cum dixerit, audeat ille Nescio quis, pugnos qui vidit, dicere "Vidi": Et credam dignum barba dignumque capillis Maiorum. Citius falsum producere testem Contra paganum possis, quam vera loquentem Contra fortunam armati contraque pudorem. Praemia nunc alia atque alia emolumenta notemus Sacramentorum.
Et sacrum effodit medio de limite saxum,
Improbus aut campum mihi si vicinus ademit,
Quod mea cum patulo coluit puls annua libo,
Debitor aut sumptos pergit non reddere nummos,
Vana supervacui dicens chirographa ligni : Expectandus erit qui lites inchoet annus Totius populi; sed tunc quoque mille ferenda Taedia, mille morae: totiens subsellia tantum Sternuntur; iam facundo ponente lacernas Caedicio, parati
Digredimur, lentaque fori pugnamus, harena. Ast illis, quos arma tegunt et balteus ambit,
Quod placitum est ipsis praestatur tempus agendi,
20. tamen cohors P, cohors tamen w. 24. caligas tot s, caligatos Ps.
Nec res atteritur longo sufflamine litis. Solis praeterea testandi militibus ius
Vivo patre datur; nam, quae sunt parta labore Militiae, placuit non esse in corpore census,
Omne tenet cuius regimen pater. Ergo Coranum, Signorum comitem castrorumque aera merentem, Quamvis iam tremulus captat pater. Hunc favor aequus Provehit et pulchro reddit sua dona labori. Ipsius certe ducis hoc referre videtur,
Ut, qui fortis erit, sit felicissimus idem, Ut laeti phaleris omnes et torquibus omnes
56. favor Ruperti, labor Pw.
« ZurückWeiter » |