Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Septimus interdum sol invenit. Horrida sane
Aegyptos, sed luxuria, quantum ipse notavi,
Barbara famoso non cedit turba Canopo.
Adde quod et facilis victoria de madidis et
Blaesis atque mero titubantibus. Inde virorum
Saltatus nigro tibicine, qualiacumque

Unguenta et flores multaeque in fronte coronae;
Hinc ieiunum odium. Sed iurgia prima sonare
Incipiunt animis ardentibus, haec tuba rixae;
Dein clamore pari concurritur, et vice teli
Saevit nuda manus; paucae sine vulnere malae,
Vix cuiquam aut nulli toto certamine nasus
Integer, aspiceres iam cuncta per agmina vultus
Dimidios, alias facies et hiantia ruptis
Ossa genis, plenos oculorum sanguine pugnos.
Ludere se credunt ipsi tamen et puerilis
Exercere acies, quod nulla cadavera calcent;
Et sane quo tot rixantis milia turbae,

45

50

55

60

Si vivunt omnes? ergo acrior impetus, et iam

Saxa inclinatis per humum quaesita lacertis
Incipiunt torquere, domestica seditioni

Tela, nec hunc lapidem, qualis et Turnus et Aiax,
Vel quo Tydides percussit pondere coxam
Aeneae, sed quem valeant emittere dextrae
Illis dissimiles et nostro tempore natae.
Nam genus hoc vivo iam decrescebat Homero;
Terra malos homines nunc educat atque pusillos.
Ergo deus, quicumque aspexit, ridet et odit.

A deverticulo repetatur fabula. Postquam,
Subsidiis aucti, pars altera promere ferrum
Audet et infestis pugnam instaurare sagittis :

45. Aegyptos P, Aegyptus w.

65

70

Terga fuga celeri praestant, instantibus Ombis,
Qui vicina colunt umbrosae Tentyra palmae.
Labitur hinc quidam, nimia formidine cursum
Praecipitans, capiturque. Ast illum in plurima sectum
Frusta et particulas, ut multis mortuus unus
Sufficeret, totum corrosis ossibus edit

75

80

Victrix turba, nec ardenti decoxit aheno

Aut veribus; longum usque adeo tardumque putavit
Expectare focos, contenta cadavere crudo.

Hic gaudere libet quod non violaverit ignem,

Quem summa caeli raptum de parte Prometheus
Donavit terris; elemento gratulor et te
Exultare reor. Sed qui mordere cadaver

85

Sustinuit, nil umquam hac carne libentius edit;
Nam scelere in tanto ne quaeras et dubites an
Prima voluptatem gula senserit; ultimus autem
Qui stetit, absumpto iam toto corpore, ductis
Per terram digitis aliquid de sanguine gustat.
Vascones, haec fama est, alimentis talibus olim
Produxere animas: sed res diversa, sed illic
Fortunae invidia est bellorumque ultima, casus
Extremi, longae dira obsidionis egestas.
Huius enim, quod nunc agitur, miserabile debet
Exemplum esse cibi; sicut modo dicta mihi gens
Post omnes herbas, post cuncta animalia, quidquid
Cogebat vacui ventris furor, hostibus ipsis
Pallorem ac maciem et tenues miserantibus artus,
Membra aliena fame lacerabant, esse parati

Et sua.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Quisnam hominum veniam dare, quisve deorum,

75. fugat celeri P, fuga sceleri p, fugae s; praestant instantibus Ombis Mercerus, praestan . . . P, praestantibus omnibus instant pw. 93. alimentis pw, elementis P. 97, 98. delebat Guiterus.

Urbibus abnueret dira atque immania passis,
Et quibus illorum poterant ignoscere manes,
Quorum corporibus vescebantur? Melius nos
Zenonis praecepta monent; nec enim omnia quidam
Pro vita facienda putant: sed Cantaber unde
Stoicus, antiqui praesertim aetate Metelli?
Nunc totus Graias nostrasque habet orbis Athenas,
Gallia causidicos docuit facunda Britannos,
De conducendo loquitur iam rhetore Thyle.
Nobilis ille tamen populus, quem diximus, et par
Virtute atque fide, sed maior clade, Zacynthos,
Tale quid excusat: Maeotide saevior ara
Aegyptos. Quippe illa nefandi Taurica sacri
Inventrix homines-ut iam, quae carmina tradunt,
Digna fide credas-tantum immolat, ulterius nil
Aut gravius cultro timet hostia: quis modo casus
Inpulit hos? quae tanta fames infestaque vallo
Arma coegerunt tam detestabile monstrum
Audere? anne aliam, terra Memphitide sicca,
Invidiam facerent nolenti surgere Nilo?

105

110

115

120

Qua nec terribiles Cimbri nec Brittones umquam
Sauromataeque truces aut immanes Agathyrsi,
Hac saevit rabie inbelle et inutile vulgus,
Parvula fictilibus solitum dare vela phaselis
Et brevibus pictae remis incumbere testae.
Nec poenam sceleri invenies, nec digna parabis
Supplicia his populis, in quorum mente pares sunt
Et similes ira atque fames. Mollissima corda
Humano generi dare se natura fatetur,

125

130

Quae lacrimas dedit; haec nostri pars optima sensus.

104. urbibus Ps, viribus pw, ventribus Valesius. 107. quidam P, quaedam pw. 114. Zacynthos P, Saguntus w.

Plorare ergo iubet causam dicentis amici
Squaloremque rei, pupillum ad iura vocantem.
Circumscriptorem, cuius manantia fletu
Ora puellares faciunt incerta capilli.

Naturae imperio gemimus, cum funus adultae
Virginis occurrit vel terra clauditur infans

Et minor igne rogi; quis enim bonus et face dignus
Arcana, qualem Cereris vult esse sacerdos,
Ulla aliena sibi credit mala? Separat hoc nos
A grege mutorum, atque ideo venerabile soli
Sortiti ingenium, divinorumque capaces,
Atque exercendis capiendisque artibus apti
Sensum a caelesti demissum traximus arce,
Cuius egent prona et terram spectantia. Mundi
Principio indulsit communis conditor illis.

[blocks in formation]

Tantum animas, nobis animum quoque, mutuus ut nos
Adfectus petere auxilium et praestare iuberet,

150

Dispersos trahere in populum, migrare vetusto
De nemore et proavis habitatas linquere silvas,
Aedificare domos, laribus coniungere nostris
Tectum aliud, tutos vicino limine somnos
Ut collata daret fiducia, protegere armis
Lapsum aut ingenti nutantem vulnere civem,
Communi dare signa tuba, defendier isdem
Turribus atque una portarum clave teneri.
Sed iam serpentum maior concordia; parcit
Cognatis maculis similis fera: quando leoni
Fortior eripuit vitam leo? quo nemore umquam
Expiravit aper maioris dentibus apri?
Indica tigris agit rabida cum tigride pacem
Perpetuam, saevis inter se convenit ursis:

134. causam dicentis Pw, casum lugentis s.

155

160

142. credit Ps, credat pw.

Ast homini ferrum letale incude nefanda

Produxisse parum est, cum rastra et sarcula tantum
Adsueti coquere et marris ac vomere lassi

Nescierint primi gladios extendere fabri.
Aspicimus populos, quorum non sufficit irae

165

Occidisse aliquem, sed pectora, bracchia, vultum
Crediderint genus esse cibi; quid diceret ergo
Vel quo non fugeret, si nunc haec monstra videret,
Pythagoras, cunctis animalibus abstinuit qui

170

Tamquam homine, et ventri indulsit non omne legumen?

174. homine pw, homini P.

9/15

LA

« ZurückWeiter »