Dimidios, alias facies et hiantia ruptis Ossa genis, plenos oculorum sanguine pugnos. Ludere se credunt ipsi tamen et pueriles Exercere acies, quod nulla cadavera calcent: Et sane quo tot rixantis millia turbae
Si vivunt omnes? Ergo acrior impetus, et jam Saxa inclinatis per humum quaesita lacertis
Incipiunt torquere, domestica seditioni
Tela; nec hunc lapidem, quales et Turnus et Ajax,
Vel quo Tydides percussit pondere coxam
Aeneae, sed quem valeant emittere dextrae Illis dissimiles et nostro tempore natae. Nam genus hoc vivo jam decrescebat Homero; Terra malos homines nunc educat atque pusillos: Ergo deus, quicunque aspexit, ridet et odit. A diverticulo repetatur fabula. Postquam Subsidiis aucti pars altera promere ferrum Audet et infestis pugnam instaurare sagittis; Terga fuga celeri praestantibus omnibus, instant Qui vicina colunt umbrosae Tentyra palmae. Labitur hinc quidam nimia formidine cursum Praecipitans capiturque: ast illum in plurima sectum Frusta et particulas, ut multis mortuus unus Sufficeret, totum corrosis ossibus edit
Victrix turba; nec ardenti decoxit aeno
Aut verubus; longum usque adeo tardumque putavit Exspectare focos, contenta cadavere crudo.
Hic gaudere libet quod non violaverit ignem, Quem summa caeli raptum de parte Prometheus Donavit terris. Elemento gratulor et te
Sed qui mordere cadaver
Sustinuit nil unquam hac carne libentius edit.
Nam scelere in tanto ne quaeras et dubites an Prima voluptatem gula senserit; ultimus autem Qui stetit absumpto jam toto corpore, ductis Per terram digitis, aliquid de sanguine gustat. Vascones, haec fama est, alimentis talibus olim Produxere animas; sed res diversa, sed illic Fortunae invidia est bellorumque ultima, casus Extremi, longae dira obsidionis egestas. Hujus enim quod nunc agitur miserabile debet Exemplum esse cibi; sicut modo dicta mihi gens Post omnes herbas, post cuncta animalia, quidquid Cogebat vacui ventris furor, hostibus ipsis Pallorem ac maciem et tenues miserantibus artus, Membra aliena fame lacerabant esse parati
Et sua. Quisnam hominum veniam dare, quisve deorum Viribus abnuerit dira atque immania passis,
Et quibus illorum poterant ignoscere manes Quorum corporibus vescebantur? Melius nos Zenonis praecepta monent; nec enim omnia, quaedam Pro vita facienda putat. Sed Cantaber unde Stoicus, antiqui praesertim aetate Metelli? Nunc totus Graias nostrasque habet orbis Athenas. Gallia causidicos docuit facunda Britannos, De conducendo loquitur jam rhetore Thule. Nobilis ille tamen populus quem diximus, et par Virtute atque fide sed major clade Saguntus Tale quid excusat. Maeotide saevior ara Aegyptus; quippe illa nefandi Taurica sacri Inventrix homines (ut jam quae carmina tradunt Digna fide credas) tantum immolat, ulterius nil Aut gravius cultro timet hostia. Quis modo casus Impulit hos? quae tanta fames infestaque vallo
Arma coegerunt tam detestabile monstrum Audere? Anne aliam terra Memphitide sicca Invidiam facerent nolenti surgere Nilo? Qua nec terribiles Cimbri, nec Britones unquam, Sauromataeque truces aut immanes Agathyrsi, Hac saevit rabie imbelle et inutile vulgus, Parvula fictilibus solitum dare vela phaselis Et brevibus pictae remis incumbere testae. Nec poenam sceleri invenies, nec digna parabis Supplicia his populis, in quorum mente pares sunt Et similes ira atque fames. Mollissima corda Humano generi dare se natura fatetur
Quae lacrimas dedit: haec nostri pars optima sensus. Plorare ergo jubet casum lugentis amici, Squaloremque rei, pupillum ad jura vocantem Circumscriptorem, cujus manantia fletu
Ora puellares faciunt incerta capilli.
Naturae imperio gemimus, quum funus adultae
Virginis occurrit, vel terra clauditur infans
Et minor igne rogi. Quis enim bonus et face dignus 140 Arcana, qualem Cereris vult esse sacerdos,
Ulla aliena sibi credat mala? Separat hoc nos A grege mutorum, atque ideo venerabile soli Sortiti ingenium, divinorumque capaces, Atque exercendis capiendisque artibus apti, Sensum a caelesti demissum traximus arce, Cujus egent prona et terram spectantia. Mundi Principio indulsit communis conditor illis
Tantum animas, nobis animum quoque, mutuus ut nos Affectus petere auxilium et praestare juberet, Dispersos trahere in populum, migrare vetusto De nemore et proavis habitatas linquere silvas,
Aedificare domos, Laribus conjungere nostris Tectum aliud, tutos vicino limine somnos Ut collata daret fiducia, protegere armis Lapsum aut ingenti nutantem vulnere civem, Communi dare signa tuba, defendier isdem Turribus atque una portarum clave teneri. Sed jam serpentum major concordia: parcit Cognatis maculis similis fera. Quando leoni Fortior eripuit vitam leo? quo nemore unquam Exspiravit aper majoris dentibus apri? Indica tigris agit rabida cum tigride pacem Perpetuam; saevis inter se convenit ursis. Ast homini ferrum letale incude nefanda
Produxisse parum est, quum rastra et sarcula tantum Assueti coquere et marris ac vomere lassi Nescirint primi gladios extendere fabri. Aspicimus populos quorum non sufficit irae Occidisse aliquem, sed pectora, brachia, vultum Crediderint genus esse cibi. Quid diceret ergo, Vel quo non fugeret, si nunc haec monstra videret Pythagoras, cunctis animalibus abstinuit qui
Tanquam homine et ventri indulsit non omne legumen?
UIS numerare queat felicis praemia, Galle, Militiae? Quod si subeuntur prospera castra, Me pavidum excipiat tironem porta secundo Sidere. Plus etenim fati valet hora benigni, Quam si nos Veneris commendet epistola Marti Et Samia genitrix quae delectatur arena.
Commoda tractemus primum communia, quorum Haud minimum illud erit, ne te pulsare togatus Audeat; immo etsi pulsetur, dissimulet nec Audeat excussos Praetori ostendere dentes, Et nigram in facie tumidis livoribus offam, Atque oculum medico nil promittente relictum. Bardaicus judex datur haec punire volenti Calceus et grandes magna ad subsellia surae, Legibus antiquis castrorum et more Camilli Servato, miles ne vallum litiget extra Et procul a signis. Justissima Centurionum Cognitio est igitur de milite; nec mihi deerit Ultio si justae defertur causa querelae.
Tota cohors tamen est inimica, omnesque manipli Consensu magno efficiunt curabilis ut sit
Vindicta gravior quam injuria. Dignum erit ergo Declamatoris mulino corde Vagelli,
« ZurückWeiter » |