Nil rhombus, nil dama sapit, putere videntur Unguenta atque rosae, latos nisi sustinet orbes Grande ebur et magno sublimis pardus hiatu Dentibus ex illis quos mittit porta Syenes Et Mauri celeres et Mauro obscurior Indus, Et quos deposuit Nabathaeo bellua saltu Jam nimios capitique graves. Hinc surgit orexis, Hinc stomacho vires; nam pes argenteus illis Annulus in digito quod ferreus. Ergo superbum Convivam caveo, qui me sibi comparat et res Despicit exiguas. Adeo nulla uncia nobis Est eboris, nec tessellae, nec calculus ex hac Materia: quin ipsa manubria cultellorum Ossea; non tamen his ulla unquam obsonia fiunt Rancidula, aut ideo pejor gallina secatur. Sed nec structor erit cui cedere debeat omnis Pergula, discipulus Trypheri doctoris, apud quem Sumine cum magno lepus atque aper et pygargus Et Scythicae volucres et phoenicopterus ingens Et Gaetulus oryx hebeti lautissima ferro Caeditur, et tota sonat, ulmea coena,Suburra. Nec frustum capreae subducere nec latus Afrae Novit avis noster, tirunculus ac rudis omni Tempore et exiguae furtis imbutus ofellae. Plebeios calices et paucis assibus emptos
Porriget incultus puer atque a frigore tutus, Non Phryx aut Lycius, non a mangone petitus
Quisquam erit et magno. Quum posces, posce Latine. Idem habitus cunctis, tonsi rectique capilli Atque hodie tantum propter convivia pexi. Pastoris duri est hic filius, ille bubulci: Suspirat longo non visam tempore matrem
Et casulam et notos tristis desiderat haedos, Ingenui vultus puer ingenuique pudoris, Quales esse decet quos ardens purpura vestit: Nec pugillares defert in balnea raucus Testiculos, nec vellendas jam praebuit alas, Crassa nec opposito pavidus tegit inguina gutto. Hic tibi vina dabit diffusa in montibus illis
A quibus ipse venit, quorum sub vertice lusit: Namque una atque eadem est vini patria atque ministri. Forsitan exspectes ut Gaditana canoro
Incipiat prurire choro plausuque probatae Ad terram tremulo descendant clune puellae: (Spectant hoc nuptae juxta recubante marito Quod pudeat narrasse aliquem praesentibus ipsis) Irritamentum Veneris languentis et acres Divitis urticae. Major tamen ista voluptas Alterius sexus: magis ille extenditur, et mox Auribus atque oculis concepta urina movetur. Non capit has nugas humilis domus: audiat ille Testarum crepitus cum verbis nudum olido stans Fornice mancipium quibus abstinet, ille fruatur Vocibus obscoenis omnique libidinis arte Qui Lacedaemonium pytismate lubricat orbem. Namque ibi fortunae veniam damus; alea turpis, Turpe et adulterium mediocribus. Haec eadem illi Omnia quum faciunt hilares nitidique vocantur. Nostra dabunt alios hodie convivia ludos: Conditor Iliados cantabitur atque Maronis
Altisoni dubiam facientia carmina palmam. Quid refert tales versus qua voce legantur? Sed nunc dilatis averte negotia curis Et gratam requiem dona tibi, quando licebit
Per totum cessare diem: non fenoris ulla Mentio, nec prima si luce egressa reverti Nocte solet tacito bilem tibi contrahat uxor, Humida suspectis referens multicia rugis Vexatasque comas et vultum auremque calentem. Protinus ante meum quidquid dolet exue limen; Pone demum et servos et quidquid frangitur illis Aut perit; ingratos ante omnia pone sodales. Interea Megalesiacae spectacula mappae, Idaeum sollemne colunt, similisque triumpho Praeda caballorum Praetor sedet ac, mihi pace Immensae nimiaeque licet si dicere plebis,
Totam hodie Romam Circus capit et fragor aurem Percutit eventum viridis quo colligo panni : Nam si deficeret moestam attonitamque videres Hanc urbem, veluti Cannarum in pulvere victis Consulibus. Spectent juvenes, quos clamor et audax Sponsio, quos cultae decet assedisse puellae: Nostra bibat vernum contracta cuticula solem Effugiatque togam. Jam nunc in balnea salva Fronte licet vadas, quanquam solida hora supersit Ad sextam. Facere hoc non possis quinque diebus Continuis, quia sunt talis quoque taedia vitae Magna. Voluptates commendat rarior usus.
ATALI, Corvine, die mihi dulcior haec lux, Qua festus promissa deis animalia caespes Exspectat. Niveam Reginae ducimus agnam; Par vellus dabitur pugnanti Gorgone Maura: Sed procul extensum petulans quatit hostia funem Tarpeio servata Jovi frontemque coruscat ; Quippe ferox vitulus, templis maturus et arae Spargendusque mero, quem jam pudet ubera matris Ducere, qui vexat nascenti robora cornu.
Si res ampla domi similisque affectibus esset, Pinguior Hispulla traheretur taurus et ipsa Mole piger, nec finitima nutritus in herba, Laeta sed ostendens Clitumni pascua sanguis Iret, et a grandi cervix ferienda ministro, Ob reditum trepidantis adhuc horrendaque passi Nuper et incolumem sese mirantis amici. Nam praeter pelagi casus et fulguris ictus Evasit. Densae caelum abscondere tenebrae Nube una subitusque antennas impulit ignis, Quum se quisque illo percussum crederet et mox Attonitus nullum conferri posse putaret Naufragium velis ardentibus. Omnia fiunt Talia, tam graviter, si quando poetica surgit Tempestas. Genus ecce aliud discriminis; audi
Et miserere iterum; quanquam sint cetera sortis Ejusdem; pars dira quidem sed cognita multis, Et quam votiva testantur fana tabella
Plurima. Pictores quis nescit ab Iside pasci? Accidit et nostro similis fortuna Catullo.
Quum plenus fluctu medius foret alveus et jam Alternum puppis latus evertentibus undis Arboris incertae nullam prudentia cani Rectoris conferret opem, decidere jactu
Coepit cum ventis, imitatus castora, qui se
Eunuchum ipse facit cupiens evadere damno
Testiculi; adeo medicatum intelligit inguen.
"Fundite quae mea sunt," dicebat, "cuncta," Catullus, Praecipitare volens etiam pulcherrima, vestem
Purpuream teneris quoque Maecenatibus aptam,
Atque alias quarum generosi graminis ipsum Infecit natura pecus, sed et egregius fons Viribus occultis et Baeticus adjuvat aer. Ille nec argentum dubitabat mittere, lances Parthenio factas, urnae cratera capacem Et dignum sitiente Pholo vel conjuge Fusci; Adde et bascaudas et mille escalia, multum Caelati biberat quo callidus emptor Olynthi. Sed quis nunc alius qua mundi parte, quis audet Argento praeferre caput rebusque salutem? Non propter vitam faciunt patrimonia quidam, Sed vitio caeci propter patrimonia vivunt. Jactatur rerum utilium pars maxima; sed nec Damna levant. Tunc adversis urgentibus illuc Decidit ut malum ferro summitteret; hac re Explicat angustum; discriminis ultima quando Praesidia afferimus navem factura minorem.
« ZurückWeiter » |