Solvet et infundet jumentis hordea lassis. Interea dum lanatas forumque juvencum More Numae caedit Jovis ante altaria, jurat Solam Eponam et facies olida ad praesepia pictas. Sed quum pervigiles placet instaurare popinas, Obvius assiduo Syrophoenix udus amomo Currit, Idumaeae Syrophoenix incola portae, Hospitis affectu dominum regemque salutat, Et cum venali Cyane succincta lagena.
Defensor culpae dicet mihi, "Fecimus et nos Haec juvenes." Esto. Desisti nempe, nec ultra Fovisti errorem. Breve sit, quod turpiter audes; Quaedam cum prima resecentur crimina barba; Indulge veniam pueris. Lateranus ad illos Thermarum calices inscriptaque lintea vadit Maturus bello, Armeniae Syriaeque tuendis
Amnibus et Rheno atque Istro. Praestare Neronem
Securum valet haec aetas.
Mitte, sed in magna legatum quaere popina;
Invenies aliquo cum percussore jacentem, Permixtum nautis et furibus ac fugitivis, Inter carnifices et fabros sandapilarum Et resupinati cessantia tympana Galli. Aequa ibi libertas, communia pocula, lectus Non alius cuiquam, nec mensa remotior ulli. Quid facias talem sortitus, Pontice, servum? Nempe in Lucanos aut Tusca ergastula mittas. At vos, Trojugenae, vobis ignoscitis, et quae Turpia cerdoni Volesos Brutumque decebunt.
Quid, si numquam adeo foedis adeoque pudendis Utimur exemplis ut non pejora supersint? Consumptis opibus vocem, Damasippe, locasti
Sipario, clamosum ageres ut Phasma Catulli: Laureolum velox etiam bene Lentulus egit, Judice me dignus vera cruce. Nec tamen ipsi Ignoscas populo: populi frons durior hujus, Qui sedet et spectat triscurria patriciorum, Planipedes audit Fabios, ridere potest qui Mamercorum alapas. Quanti sua funera vendant Quid refert? Vendunt nullo cogente Nerone, Nec dubitant celsi Praetoris vendere ludis. Finge tamen gladios inde, atque hinc pulpita pone: Quid satius? Mortem sic quisquam exhorruit ut sit Zelotypus Thymeles, stupidi collega Corinthi? Res haud mira tamen citharoedo Principe mimus. Nobilis. Haec ultra quid erit nisi ludus? Et ill Dedecus Urbis habes nec mirmillonis in armis, Nec clipeo Gracchum pugnantem aut falce supina, (Damnat enim tales habitus; et damnat et odit) Nec galea faciem abscondit; movet ecce tridentem; Postquam librata pendentia retia dextra Nequidquam effudit, nudum ad spectacula vultum Erigit et tota fugit agnoscendus arena. Credamus tunicae, de faucibus aurea quum se Porrigat et longo jactetur spira galero. Ergo ignominiam graviorem pertulit omni Vulnere cum Graccho jussus pugnare secutor. Libera si dentur populo suffragia, quis tam Perditus ut dubitet Senecam praeferre Neroni? Cujus supplicio non debuit una parari Simia, nec serpens unus, nec culeus unus.
Par Agamemnonidae crimen; sed causa facit rem Dissimilem; quippe ille deis auctoribus ultor Patris erat caesi media inter pocula, sed nec
Electrae jugulo se polluit aut Spartani Sanguine conjugii; nullis aconita propinquis Miscuit, in scena nunquam cantavit Orestes; Troica non scripsit. Quid enim Verginius armis Debuit ulcisci magis, aut cum Vindice Galba, Quid Nero tam saeva crudaque tyrannide fecit ? Haec opera atque hae sunt generosi Principis artes, Gaudentis foedo peregrina ad pulpita cantu Prostitui Graiaeque apium meruisse coronae. Majorum effigies habeant insignia vocis: Ante pedes Domiti longum tu pone Thyestae aut Syrma vel Antigones, tu personam Menalippes, Et de marmoreo citharam suspende colosso.
Quid, Catilina, tuis natalibus atque Cethegi Inveniet quisquam sublimius? Arma tamen vos Nocturna et flammas domibus templisque parastis, Ut Braccatorum pueri Senonumque minores, Ausi quod liceat tunica punire molesta. Sed vigilat Consul vexillaque vestra coercet. Hic novus Arpinas, ignobilis et modo Romae Municipalis Eques, galeatum ponit ubique Praesidium attonitis et in omni gente laborat. Tantum igitur muros intra toga contulit illi Nominis et tituli, quantum non Leucade, quantum Thessaliae campis Octavius abstulit udo Caedibus assiduis gladio. Sed Roma parentem, Roma Patrem Patriae Ciceronem libera dixit.
Arpinas alius Volscorum in monte solebat Poscere mercedes alieno lassus aratro; Nodosam post haec frangebat vertice vitem, Si lentus pigra muniret castra dolabra.
Hic tamen et Cimbros et summa pericula rerum
Excipit, et solus trepidantem protegit Urbem ; Atque ideo, postquam ad Cimbros stragemque volabant Qui nunquam attigerant majora cadavera corvi, Nobilis ornatur lauro collega secunda. Plebeiae Deciorum animae, plebeia fuerunt Nomina: pro totis legionibus hi tamen et pro Omnibus auxiliis atque omni pube Latina Sufficiunt dis infernis Terraeque parenti; Pluris enim Decii quam quae servantur ab illis. Ancilla natus trabeam et diadema Quirini Et fasces meruit, regum ultimus ille bonorum. Prodita laxabant portarum claustra tyrannis Exsulibus juvenes ipsius Consulis et quos Magnum aliquid dubia pro libertate deceret, Quod miraretur cum Coclite Mucius et quae Imperii fines Tiberinum virgo natavit. Occulta ad Patres produxit crimina servus Matronis lugendus: at illos verbera justis Afficiunt poenis et legum prima securis.
Malo pater tibi sit Thersites, dummodo tu sis Aeacidae similis Vulcaniaque arma capessas, Quam te Thersitae similem producat Achilles. Et tamen, ut longe repetas longeque revolvas Nomen, ab infami gentem deducis asylo. Majorum primus quisquis fuit ille tuorum, Aut pastor fuit aut illud quod dicere nolo.
MNIBUS in terris quae sunt a Gadibus usque Auroram et Gangen, pauci dignoscere possunt Vera bona atque illis multum diversa, remota Erroris nebula. Quid enim ratione timemus Aut cupimus? quid tam dextro pede concipis ut te Conatus non poeniteat votique peracti? Evertere domos totas optantibus ipsis
Di faciles; nocitura toga, nocitura petuntur Militia; torrens dicendi copia multis
Et sua mortifera est facundia; viribus ille Confisus periit admirandusque lacertis. Sed plures nimia congesta pecunia cura
Strangulat, et cuncta exsuperans patrimonia census Quanto delphinis balaena Britannica major. Temporibus diris igitur jussuque Neronis
Longinum et magnos Senecae praedivitis hortos Clausit et egregias Lateranorum obsidet aedes Tota cohors: rarus venit in coenacula miles. Pauca licet portes argenti vascula puri,
Nocte iter ingressus gladium contumque timebis Et motae ad lunam trepidabis arundinis umbram: Cantabit vacuus coram latrone viator. Prima fere vota et cunctis notissima templis Divitiae, crescant ut opes, ut maxima toto
« ZurückWeiter » |