Immagini della pagina
PDF
ePub
[blocks in formation]

HOESCHELIO

AUGUST A NO EDIT A.

INTERPRETE CAROLO CANTOCLARO
Libellorum Magistro: cum ejusdem Notis.
Accedunt Nota & Animadverfiones HENRICI VALESII.

VENETIIS,
E TYPOGRAPHIA BARTHOLOMEI JAVARINA:

I

PATER

RENATO ET PETRO

FILII S S.

Francifcus Rex, qui Gallia Barbariem profligant, tos inde Magni cognomen,

reportavit, patrem meum, avum veftrum, nihil minus quam hoc cogitantem, non pretio, non ambitu, ob eximiam tum probitatem, tum doctrinam, Turonibus juri dicundo primum præfecit, deinde etiam in Senatum Parifienfem allegit. Henricus fecundus Francifci filius fratrem meum natu majorem patri Senatoriæ dignitati fuccefforem defignavit. Id meritis patris tribuit, neque quicquam pretii, quamvis tempora ferebant, eo nomine numerari voluit. Et illi quidem per quinquaginta annos magiStratus fumma cum integritate gefferunt, ad quos triginta duos addidimus, quibus jam apud Chriftianiffimos Reges libellos agimus. Eft fane ea dignitas, Senatoria major Sed cujus nos jamdudum fatietas capit, tæder morum, tædet hominum. Jam animus meus fecurus honorum :

Fallacis Regum quos defert aura favoris

Indignis æque, ac dignis difcrimine nullo.

nihil iftarum rerum curat.

Vanaque propter opes hominum certamina felix,

Et quæ mirantur mortalia pectora ridet,

Atque viam fola virtute affectat Olympo.

Lices enim meis vos verfibus affari. kaque ad veteres meos amicos me recipio & vobis curfu lampada trado. At

Vos, quibus integer ævi

[ocr errors]

&nos

Sanguis una cum ifto veftro fratre, recens adnato, quem ad duos misto, vobis, o filii dulciffimi, do dedicoque, noftri nominis memoriam propagare aliquando vixiffe, neque bonorum luce caruiffe notum reftatumque pofteris relinquere pergite. Et valete.

QUI HOC OPERE CONTINENTUR.

Proœmium in volumen Legationum, Theodofii cujufdam, ex Cod. M. S. Andreæ Schotti.

De munere Legatos mittentium, & Legationem obeuntium, adesworov . ex Auguftano Codice.

Dexippus Athenienfis, ex Cod. M. S. Boico & Andreæ Schotti.

Eunapius Sardianus, ex Cod. iifdem.

Petrus, Patricius & Magifter, ex iifdem.

Aliud ejufdem Fragmentum, ex Cod. And. Schot.

Prifcus Rhetor, ex Cod. B. & A. S.

Alia ex ejufdem Hiftoria Gotthica, ex Cod. A. S,

Malchus Philadelphenfis, ex Cod. A. s.

Ejufdem alia, ex Cod. B. & A. S.

Menander Protector, ex Cod. B. & A. S.

Alia ejufdem, ex Cod. A, S.

Theophylactus Simoçatta. ex Codice A. S.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Q

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Vintus annus agitur, Eminentiffime Cardinalis, ex quo Ludovicus Princeps fortiffimus de rebus abiit, majore Gallia damno quam fuo. Ejus enim exceffus univerfam' Galliam perculit; & pene dixerim, exanimavit, quafi unius extin&ti spiritu pridem tota vixiffet, & omnium animas idem fecum traxiffet. Hoftes autem externos tot pugnis adverfis fractos in fpem erexit, & refovit. Quis enim tam intrepidus, tamque fecurus cafuum fuit, ut erepto rebus humanis Rege, & in novo Principatu res durius cafuras non metueret? Princeps juvenis admodum, nec armorum peritus, quique flagrante bello nondum exercitum in prælium poffet educere, nec Principem per ætatem exercere, multorum injuriis obnoxius videbatur. Hoftilis autem exercitus etiam adverfum cafum recens expertus altiores fpiritus gerebat, novas res in dies expectantibus his, quibus femper ftudium fuit cuntando, & diem ex die prolatando pacem eludere, & Gallos magis ad civile bellum impellere, turbare omnia ac permifcere, quam bello aggredi, & palam manum conferere. Verum numquam certius approbatum eft, juftum piumque, & favente Deo bellum fufceptum : ut inconcuffo manente Regni ftatu,, & tot profperis confluentibus Regiæ majeftati devoti metu foluti fint, & hoftes Gallici nominis fpe vana tumentes ftatim animos, quos fuftulerant, demiferint nuntio mala pugne ad Rocrovium confternati. O diem nobis albo notandum lapillo! o diem infauftum hoftibus tam fada clade! quidquid enim Hifpanis in Flandria virium fuerat, illa dimicatione proftratum eft. Hac Gallus pugna edita pofteri temporis fecuritatem concepit. Hifpanus autem pridem fiducia ac Spei plenus animum pofuit praferocem, tanti dedecoris indignitate perculfus. Hoc autem omnium regnator Deus. perfecit: cujus etiam providentia Princeps fagaciffimus cum ad finem mortalitatis accederet, & virum Richelio, qui rerum geftarum gloria & animi magnitudine humanum faftigium excefferat, fimilem non proximum in partibus Reipublicæ gubernandis quæreret, Tibi, Cardinalis Eminentiffime, fum. mam rerum permifit: ex quo enim curam Imperii Gallici fumma Principum confenfione fuftinuifti, palam factum eft, Deum bellorum rem Gallicam tueri ac regere: & Te non modo de Regni finibus tutandis, fed etiam de proferendo plura aut majora in dies deftinare. Sed neque belli cura terra marique animum invictum obruit, nec cogitationibus tuis de litteris propagandis obftat. Hac pacis ornamenta colunt etiam qui fe belli gloria devoverunt. Licet enim fama profpera laudibus eos in cælum efferat, diuturna tamen effe non poteft, nifi fint qui nomen eorum pofteritati commendent. Hinc fpem certiffimam conceperunt qui, Principum indulgentiam ingenio merentur, Te Macenate non defuturos eximia doctrina viros, quorum ftudio non fenefcet claritudo operum tuorum. Effe autem plures publice quoque intereft: nec enim virtutibus tuis enarrandis nifi plures, fuffecerint. Equidem boc unum dicam, nullum hactenus majore fide, conftantia, & prudentia Regni miniftrum egiffe: ut omnes gloria vel aquaffe, vel exceffiffe videaris. & ut Epiftola compendiam faciam, Natura quid efficere poffet experiri cupiens, in Te, Cardinalis Eminentiffime, gloria materiam, quam quærebat, invenit. Deum veneror ut profpere femper res Tibi cedant, feramque immortalitatem precor, ut tam felix, quam diuturna vita fit. quam fi ex bonorum omnium voto tibi Deus indulferit, pacem, quam pertinax odium in Gallos moratur, vel optimis conditionibus parabis, vel faluberrimis confiliis tuis efficies, ut hoftium internecione jufta ira parentetur. Da veniam, quod laboriofis occupationibus tuis abuti videar. Non poffum tamen mihi temperare, quin gratias hic Tibi agam, quod offerenti Cedrenum & Nicetam tam benignum Te mihi exhibueris, ut magnitudinem tuam vinceres: & quoniam aliter referre non poffum, in teftimonium devota Tibi mentis hoc opus, qualecumque eft, nomini tuo dedico confecroque.

EMINENTIE TUE

Devotiffimus

« IndietroContinua »