Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

cata M. Æmilio prætori priore anno fuerat ac per eum ad senatum delata, nec tamen ullo senatus consulto notata, quia patres ordinem publicanorum in tali tempore offensum nolebant. Populus severior vindex fraudis erat; excitati- 15 que tandem duo tribuni plebis, Sp. et L. Carvilii, quum rem invisam infamemque cernerent, ducentum millium æris multam M. Postumio dixerunt. Cui certandæ quum dies advenisset, conciliumque tam frequens plebis adesset, ut multitudinem area Capitolii vix caperet, perorata causa, 20 una spes videbatur esse, si C. Servilius Casca tribunus plebis, qui propinquus cognatusque Postumio erat, priusquam ad suffragium tribus vocarentur, intercessisset. Testibus datis, tribuni populum summoverunt, sitellaque lata est, ut sortirentur, ubi Latini suffragium ferrent. In- 25 terim publicani Cascæ instare, ut concilio diem eximeret ; populus reclamare; et forte in cornu primus sedebat Casca, cui simul metus pudorque animum versabat. Quum in eo parum præsidii esset, turbandæ rei causa publicani per vacuum summoto locum cuneo irruperunt, 30 iurgantes simul cum populo tribunisque. . Nec procul dimicatione res erat, quum Fulvius consul tribunis "Nonne “videtis" inquit, 66 vos in ordinem coactos esse et rem ad "seditionem spectare, ni propere dimittitis plebis con"cilium ?" Plebe dimissa senatus vocatur, et consules 35 referunt de concilio plebis turbato vi atque audacia publicanorum: M. Furium Camillum, cuius exsilium ruina urbis secutura fuerit, damnari se ab iratis civibus passum esse; decemviros ante eum, quorum legibus ad eam diem viverent, multos postea principes civitatis iudicium de se 40 populi passos; Postumium Pyrgensem suffragium populo Romano extorsisse, concilium plebis sustulisse, tribunos in ordinem coegisse, contra populum Romanum aciem instruxisse, locum occupasse, ut tribunos a plebe intercluderet, tribus in suffragium vocari prohiberet. Nihil 45

aliud a cæde ac dimicatione continuisse homines nisi patientiam magistratuum, quod cesserint in præsentia furori atque audaciæ paucorum vincique se ac populum Romanum passi sint et comitia, quæ reus vi atque armis 50 prohibiturus erat, ne causa quærentibus dimicationem daretur, voluntate ipsi sua sustulerint. Hæc quum ab optimo quoque pro atrocitate rei accepta essent, vimque eam contra rem publicam et pernicioso exemplo factam senatus decresset, confestim Carvilii tribuni plebis, omissa 55 multæ certatione, rei capitalis diem Postumio dixerunt ac, ni yades daret, prendi a viatore atque in carcerem duci iusserunt. Postumius, vadibus datis, non affuit. Tribuni plebem rogaverunt plebesque ita scivit, si M. Postumius ante calendas Maias non prodisset citatusque eo die non 60 respondisset neque excusatus esset, videri eum in exsilio esse, bonaque eius venire, ipsi aqua et igni placere interdici. Singulis deinde eorum, qui turbæ ac tumultus concitatores fuerant, rei capitalis diem dicere ac vades poscere cœperunt. Primo non dantes, deinde etiam eos, qui dare 65 possent, in carcerem coniiciebant; cuius rei periculum vitantes plerique in exsilium abierunt.

XXVIII.

APPEAL OF THE FUGITIVES FROM CANNE.

Eodem tempore ex Sicilia litteræ M. Marcelli de postulatis militum, qui cum P. Lentulo militabant, in senatu recitatæ sunt. Cannensis reliquiæ cladis hic exercitus erat, relegatus in Siciliam, sicut ante dictum est, ne ante 5 Punici belli finem in Italiam reportarentur. Hi permissu

Lentuli primores equitum centurionumque et robora ex legionibus peditum legatos in hiberna ad M. Marcellum miserunt, e quibus unus, potestate dicendi facta: "Con"sulem te, M. Marcelle, in Italia adissemus, quum primum

66

66

66

66

66

❝de nobis, etsi non iniquum, certe triste senatus consul- 10 “tum factum est, nisi hoc sperassemus, in provinciam nos "morte regum turbatam ad grave bellum adversus Siculos “simul Pœnosque mitti et sanguine nostro vulneribusque "nos senatui satisfacturos esse, sicut patrum memoria, 'qui capti a Pyrrho ad Heracleam erant, adversus Pyrrhum 15 ipsum pugnantes satisfecerunt. Quanquam quod ob “meritum nostrum suscensuistis, patres conscripti, nobis "aut suscensetis? Ambo mihi consules et universum "senatum intueri videor, quum te, M. Marcelle, intueor, quem si ad Cannas consulem habuissemus, melior et rei 20 "publicæ et nostra fortuna esset. Sine, quæso, priusquam "de condicione nostra queror, noxam, cuius arguimur, nos purgare. Si non deum ira nec fato, cuius lege im"mobilis rerum humanarum ordo seritur, sed culpa periimus "ad Cannas, cuius tandem ea culpa fuit? militum an 25 imperatorum? Equidem miles nihil unquam dicam de "imperatore meo, cui præsertim gratias sciam ab senatu. actas, quod non desperaverit de re publica, cui post fugam a Cannis per omnes annos prorogatum imperium. Ce"teros item ex reliquiis cladis eius, quos tribunos militum 30 "habuimus, honores petere et gerere et provincias obtinere "audivimus. An vobis vestrisque liberis ignoscitis facile, patres conscripti, in hæc vilia capita sævire libet? et "consuli primoribusque aliis civitatis fugere, quum spes "alia nulla esset, turpe non fuit, milites utique morituros 35 "in aciem misistis? Ad Aliam prope omnis exercitus "fugit; ad Furculas Caudinas ne expertus quidem cer"tamen arma tradidit hosti, ut alias pudendas clades exercituum taceam; tamen tantum afuit ab eo, ut ulla "ignominia iis exercitibus quæreretur, ut et urbs Roma 40 per eum exercitum, qui ab Alia Veios transfugerat, recuperaretur, et Caudinæ legiones, quæ sine armis redierant Romam, armatæ remissæ in Samnium eundem illum

66

66

66

66

[ocr errors]

"hostem sub iugum miserint, qui hac sua ignominia læta45"tus fuerat. Cannensem vero quisquam exercitum fugæ "aut pavoris insimulare potest, ubi plus quinquaginta millia "hominum ceciderunt, unde consul cum equitibus septua

66

[ocr errors]
[ocr errors]

66

ginta fugit, unde nemo superest, nisi quem hostis cœ"dendo fessus reliquit? Quum captivis redemptio nega50"batur, nos vulgo homines laudabant, quod rei publicæ nos reservassemus, quod ad consulem Venusiam redissemus et speciem iusti exercitus fecissemus; nunc de"teriore condicione sumus, quam apud patres nostros "fuerunt captivi. Quippe illis arma tantum atque ordo 55“ militandi locusque, in quo tenderent in castris, est muta"tus, quæ tamen semel navata rei publicæ opera et uno "felici prælio recuperarunt; nemo eorum relegatus in "exsilium est, nemini spes emerendi stipendia adempta; "hostis denique est datus, cum quo dimicantes aut vitam 60" semel aut ignominiam finirent; nos, quibus, nisi quod "commisimus, ut quisquam ex Cannensi acie miles Romanus superesset, nihil obiici potest, non solum a patria 'procul Italiaque, sed ab hoste etiam relegati sumus, ubi senescamus in exsilio, ne qua spes, ne qua occasio abol65" endæ ignominiæ, ne qua placandæ civium iræ, ne qua denique bene moriendi sit. Neque ignominiæ finem nec "virtutis præmium petimus; modo experiri animum et "virtutem exercere liceat. Laborem et periculum petimus, "ut virorum, ut militum officio fungamur. Bellum in 70" Sicilia iam alterum annum ingenti dimicatione geritur; " urbes alias Pœnus, alias Romanus expugnat; peditum, equitum acies concurrunt; ad Syracusas terra marique geritur res; clamorem pugnantium crepitumque armorum "exaudimus resides ipsi ac segnes, tanquam nec manus 75" nec arma habeamus. Servorum legionibus Ti. Sempronius "consul toties iam cum hoste signis collatis pugnavit; operæ pretium habent libertatem civitatemque; pro servis

66

[ocr errors]

66

[ocr errors]

"saltem ad hoc bellum emptis vobis simus; congredi cum "hoste liceat et pugnando quærere libertatem. Vis tu "mari, vis terra, vis acie, vis urbibus oppugnandis experiri 80 "virtutem? Asperrima quæque ad laborem periculumque deposcimus, ut, quod ad Cannas faciundum fuit, quam primum fiat, quoniam, quicquid postea viximus, id omne "destinatum ignominiæ est."

[ocr errors]

XXIX.

CAPTURE OF TARENTUM.

Tredecim fere nobiles iuvenes Tarentini coniuraverunt, quorum principes Nico et Philemenus erant. Hi, priusquam aliquid moverent, colloquendum cum Hannibale rati, nocte per speciem venandi urbe egressi ad eum proficiscuntur; et quum haud procul castris abessent, ceteri silva 5 prope viam sese occuluerunt, Nico et Philemenus, progressi ad stationes comprehensique, ultro id petentes, ad Hannibalem deducti sunt. Qui quum et causas consilii sui et, quid pararent, exposuissent, collaudati oneratique promissis, iubentur, ut fidem popularibus facerent, prædandi causa se 10 urbe egressos, pecora Carthaginiensium, quæ pastum propulsa essent, ad urbem agere; tuto ac sine certamine id facturos promissum est. Conspecta ca præda iuvenum est, minusque iterum ac sæpius id eos audere miraculo fuit. Congressi cum Hannibale rursus fide sanxerunt, 15 liberos Tarentinos leges suas suaque omnia habituros neque ullum vectigal Poeno pensuros præsidiumve invitos recepturos; præbita præsidio Carthaginiensium fore. Hæc ubi convenerunt, tunc vero Philemenus consuetudinem nocte egrediundi redeundique in urbem frequentiorem 20 facere. Et erat venandi studio insignis, canesque et alius apparatus sequebatur, captumque ferme aliquid aut ab hoste

« ZurückWeiter »