Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

312

AMENITATES PHILOSOPHICÆ.

No. IV. [Continued from No. XLVI. p. 202.]

On Aristotle's famous Definition of Tragedy.

Locus Aristotelis de Purgatione Affectuum explicatur. Alter ejusdem e libro VIII. Polit. illustratur et emendatur. Quinam sint ὅμοιοι ap. Aristot. de Poet. 13. et ὅμοιον ἦθος c. 15.

[ocr errors]
[ocr errors]

DIFFICILLIMUS locus est Aristot. Poet. 6. ubi Tragœdiæ eam vim esse docet, ut affectus miserationis et timoris aliosque similes purget. Neque enim satis exploratum est, quamnam purgationem affectuum intelligat, nec quomodo eam Tragoedia efficere possit, apparet. Optime quidem eum locum jam explicare instituit Lessing., neque tamen ita ut omnis difficultas amota sit. Locus vero ille sic se habet: "Εστιν οὖν τραγῳδία μίμησις πράξεως σπουδαίας καὶ τελείας, μέγεθος ἐχούσης, ἡδυσμένῳ λόγῳ, χωρὶς ἑκάστῳ, (sic recte Tyrwh. pro ἑκάστου,) τῶν εἰδῶν ἐν τοῖς μορίοις, δρώντων καὶ οὐ δι' ἀπαγγελίας, ἀλλὰ δι ̓ ἐλέου καὶ φόβου, περαίνουσα τὴν τῶν τοιούτων παθημάτων κάθαρσιν. Ad hæc illustranda Lessing. et Tyrwh. jam, attulerunt locum Polit, viii, 7. Eum igitur, quia Hermannus ea ipsa omisit, e quibus lux huic loco afferri possit, integrum ascribamus: Επεὶ δὲ τὴν διαίρεσιν ἀποδεχόμεθα τῶν μελῶν, ὡς διαιροῦσί τινες τῶν ἐν φιλοσοφίᾳ,τὰ μὲν ἠθικὰ, τὰ δὲ πρακτικὰ, τὰ δ ̓ ἐνθουσιαστικὰ τιθέντες, καὶ τῶν ἁρμονιῶν τὴν φύσιν πρὸς ἕκαστα τούτων οἰκείαν ἄλλην πρὸς ἄλλο μέρος (f. μέλος Tyrwh. Λη μέρος id quod εἶδος μελῶν, ut infra c. xviii, 6. Metaphys. V. p. 900. :) τιθέασι· φαμὲν δ ̓ οὐ μιᾶς ἕνεκεν ὠφελείας τῇ μουσικῇ χρῆσθαι δεῖν, ἀλλὰ καὶ πλειόνων χάριν (καὶ γὰς παιδείας ἕνεκεν καὶ καθάρ σεως—τί δὲ λέγομεν τὴν κάθαρσιν, νῦν μὲν ἁπλῶς, πάλιν δ ̓ ἐν τοῖς Περὶ Ποιητικῆς ἐροῦμεν σαφέστερον·—τρίτον δὲ πρὸς διαγωγὴν, πρὸς ἄνεσίν τε καὶ πρὸς τὴν τῆς συντονίας ἀνάπαυσιν,) φανερὸν, ὅτι χρηστέον μὲν πάσαις ταῖς ἁρμονίαις, οὐ τὸν αὐτὸν δὲ τρόπον πάσαις χρηστέον, ἀλλὰ πρὸς μὲν τὴν παιδείαν ταῖς ἠθικωτάταις, πρὸς δὲ κάθαρσιν, (sic recte Twining. pro ἀκρόασιν,) ἑτέρων χειρουργούντων, καὶ ταῖς πρακτικαῖς καὶ ταῖς ἐνθουσιαστικαῖς· ὃ γὰρ περὶ ἐνίας συμβαίνει πάθος ψυχὰς ἰσχυρῶς, τοῦτο ἐν πάσαις ὑπάρχει, τῷ δὲ ἧττον διαφέρει καὶ τῷ μᾶλλον, οἷον ἔλεος καὶ φόβος, ἔτι δὲ ἐνθουσιασμός· καὶ γὰρ ὑπὸ ταύτης τῆς κινήσεως κατακώχιμοί τινές εἰσιν· ἐκ δὲ τῶν ἱερῶν μελῶν ὁρῶμεν τούτους, ὅταν χρήσονται τοῖς ἐξοργιάζουσι τὴν ψυχὴν μέλεσι, καθισταμένους, ὥσπερ ἰατρείας τυχόντας καὶ καθάρσεως· ταὐτὸ δὴ τοῦτο ἀναγκαῖον πάσχειν

καὶ τοὺς ἐλεήμονας, καὶ τοὺς φοβητικούς, καὶ τοὺς ὅλως παθητικούς, τοὺς δ ̓ ἄλλους, καθ ̓ ὅσον ἐπιβάλλει τῶν τοιούτων ἑκάστῳ, καὶ πᾶσι γίγνεσθαί τινα κάθαρσιν καὶ κουφίζεσθαι μεθ ̓ ἡδονῆς. Quem locum ut his, in quibus nunc versamur, illustrandis admoveamus, prius ipsum illustrare conabimur. Triplicem vero usum musica esse posse supra c. 7. docuerat Aristot., primum παιδιᾶς ἕνεκα καὶ ἀναπαύσεως, alterum πρὸς ἀρετὴν, tertium πρὸς διαγωγὴν καὶ πρὸς φρόνησιν. Hæc ita exprimit p. 607. Β. Τί δύναται (ή μουσική) τῶν διαπορηθέντων τριῶν, πότερον παιδείαν, ἢ παιδιὰν, ἢ διαγωγήν ; Quod ibi dictum erat, πρὸς ἀρετήν τε τείνειν τὴν μουσικὴν, id p. 607. Β. erat πρὸς παιδείαν, p. 608. Β. πρὸς τὸ ἦθος συντείνειν καὶ τὴν ψυχήν. Itaque ei respondet, quæ hic primo loco memoratur παιδεία, ad quam ταῖς ἠθικωτάταις τῶν ἁρμονιών utendum paulo post dicit. Παιδιὰν καὶ ἀνάπαυσιν, (ἥ τε γὰρ παιδιὰ χάριν ἀναπαύσεως ἐστιν, p. 607. C.) vix dubitari potest, quin h. 1. appellet ἄνεσίν τε καὶ τὴν τῆς συντονίας ἀνάπαυσιν. Nam hanc isto quidem loco eandem esse quam διαγωγήν, etsi Ethic. Nicom. 10, 6. p. 179. D. Ε. παιδιὰν et διαγωγήν confundat, nullo modo persuadere mihi possum, cum διαγωγή p. 606. C. jungatur φρόνησις, eaque declaretur p. 607. Α. per εὐημερίαν καὶ διαγωγὴν ἐλευθέριον. Quod vero hunc usum πρὸς παιδιὰν in sequentibus, ubi, quænam harmoniæ ad quemnam usum aptissimæ sint, disputat, omisit, recte fecit, siquidem ὅτι δεῖ τοὺς νέους μὴ παιδιᾶς ἕνεκα παιδεύειν, οὐκ ἄδηλον p. 606. D. nisi ad hanc ipsam eum respe xisse dixeris p. 613. B. Sed difficultatem facit hoc, quod, cum antea c. 5. tres tantum usus musicæ memorati essent, h. 1. quatuor memorantur, παιδεία, κάθαρσις, (quæ diversa esse e seqq. patet,) tertio διαγωγή, quarto ἄνεσις καὶ ἀνάπαυσις : deinde etiam hoc, quod paulo post non memoratur id musicæ genus, quod ad διαγωγήν aptissimum sit; oportebat tamen respicere etiam ad hanc, quippe quam ὁμολογουμένως δεῖ μὴ μόνον ἔχειν τὸ καλὸν, ἀλλὰ καὶ τὴν ἡδονὴν, p. 607. C. Hæ difficultates non video, quonam modo tolli possint, nisi, quæ antea dicta fuerit διαγωγή, eam h. 1. κάθαρσιν vocari dixerimus, et voces πρὸς διαγωγήν insertas esse ab eo, qui eam h. 1. non memorari æque tulerit, vel ea, quæ sequuntur, ad διαγωγήν pertinere, significare voluerit, pro ea esse κάθαρσιν non intelligens, ut pro τρίτον δὲ πρὸς διαγωγὴν, πρὸς ἄνεσίν τε, legatur τρίτον δὲ πρὸς ἄνεσίν τε, καὶ πρὸς κ. τ. λ. Ita et h. 1. sequentibus apte respondebit, et tres, non quatuor, musicæ usus memorati erunt. At quomodo κάθαρσις eadem esse potest ac διαγωγή ? Sane non est eadem, διαγωγή enim est vita ratio facilis, tranquilla, jucunda, ut e loco p. 607. A. C. liquet, eaque magna e parte rebus externis, quæ in hominis potestate non sitæ sunt, eficitur ; at κάθαρσις tantum

ad animum, ejusque motus et affectus pertinet. Sed, cum de vi musica ad illum vitæ leniter defuentem cursum, διαγωγήν 10queretur Aristot., non poterat eam intelligere, quæ rerum externarum prosperitate efficitur, quippe ad quam nec musicæ nec ullius alius institutionis vis ulla esse possit, sed eam, quæ animo bene informato, prudentia s. sapientia, temperantia, æquo animo paratur, et hanc eum intellexisse, patet ex eo, quod p. 606. C. διαγωγὴν καὶ φρόνησιν conjungit, et 607. Α. διαγωγὴν ἐλευθέριον eam appellat, quæ τὸ καλὸν habere debeat. Quæ cum maxime animo a turbidis affectuum motibus temperando efficiatur, intelligi potest, cur, quam antea διαγωγήν appellarit, eam nunc κάθαρσιν appellet Aristot. Restat, ut videamus, quænam sit illa κάθαρσις, quam effici harmoniæ genere enthusiastico scribit Aristot. Cum τυχεῖν καθάρσεως apud eum idem valeat, ac τυχεῖν ἰατρείας et κουφίζεσθαι μεθ ̓ ἡδονῆς, purgari affectus nihil aliud sibi velle colligo, nisi imminiri, leniri, temperari, ita ut ad μεσότητα quandam i. e. mediocritatem restringantur. In mediocritate enim ista virtutem positam esse, perturbationibusque adhibendum modum quendam, quem ultra progredi non oporteat, ut loquitur Cic. Tusc. 4, 17. docebat Aristot. Ethic. Nicom. 2, 5. p. 27. Ε. Η δὲ ἀρετὴ τοῦ μέσου ἂν εἴη στοχαστική· λέγω δὲ τὴν ἠθικήν· αὕτη γάρ ἐστι περὶ πάθη καὶ πράξεις· ἐν δὲ τούτοις ἐστὶν ὑπερβολὴ καὶ ἔλλειψις καὶ τὸ μέσον· οἷον καὶ φοβηθῆναι καὶ θαῤῥῆσαι—καὶ ἐλεῆσαι καὶ ὅλως ἡσθῆναι καὶ λυπηθῆναί ἐστι καὶ μᾶλλον καὶ ἥττον, καὶ ἀμφότερα οὐκ εὖ· τὸ δὲ ὅτε δεῖ, καὶ ἐφ ̓ οἷς, καὶ πρὸς οὓς, καὶ οὗ ἕνεκα, καὶ ὡς δεῖ, μέσον τε καὶ ἄριστον, ὅπερ ἐπὶ τῆς ἀρετῆς. Cf. quæ de timore disputat ibid. 3, 10. p. 46. C. In eandem sententiam locus est Polit: 8, 7. p. 614. Α. Τὸ μέσον τῶν ὑπερβολῶν ἐπαινοῦ μεν. Tragœdia vero purgat affectus miserationis et timoris, dum eos excitat, et quidem proponendis iis, ἐφ ̓ οἷς, καὶ πρὸς οὓς, καὶ οὗ ἕνεκα δεῖ φοβηθῆναι καὶ ἐλεῆσαι, ut erat in loco Ethicorum ascripto. Hinc natum præceptum Aristot. Poet. xiii. §. 5. Ita fit, ut, cum in fabulis spectandis affectus illos temperare assueverimus, modum illum etiam ad res ipsas afferamus. Polit. p. 608. ̓Επεὶ δὲ συμβέβηκεν εἶναι τὴν ἀρετὴν περὶ τὸ χαίρειν ὀρθῶς καὶ φιλεῖν καὶ μισεῖν, δεῖ δηλονότι μανθάνειν καὶ συνεθίζεσθαι μηθὲν οὕτως, ως τὸ κρίνειν ὀρθῶς καὶ τὸ χαίρειν τοῖς ἐπιεικέσιν ἤθεσι καὶ ταῖς καλαῖς πράξεσιν. Εστι δ' ὁμοιώματα μάλιστα παρὰ τὰς ἀληθινὰς φύσεις ἐν τοῖς ῥυθμοῖς καὶ τοῖς μέλεσι ὀργῆς καὶ πραότητος. - Δῆλον δὲ ἐκ τῶν ἔργων· μεταβάλλομεν γὰρ τὴν ψυχὴν, ἀκροώμενοι τούτων· ὁ δ ̓ ἐν τοῖς ὁμοίοις ἐθισμὸς τοῦ λυπεῖσθαι καὶ χαίρειν ἐγγύς ἐστι τῷ πρὸς τὴν ἀλήθειαν τὸν αὐτὸν ἔχειν τρόπον· οἶον, εἴ τις χαίρει τὴν εἰκόνα τινὸς θεώμενος, μὴ δι ̓ ἄλλην αἰτίαν, ἀλλὰ διὰ τὴν μορφὴν αὐτὴν, ἀναγκαῖον τούτῳ καὶ αὐτὴν ἐκεῖνον τὴν θεωρίαν, οὗ τὴν εἰκόνα θεωρεῖ, ἡδεῖαν εἶναι.

Atque ita cum affectus miserationis et timoris et alios moderari didicerimus, spectantes ea, quæ affectus illos moveant, voluptatem capimus; nam dov, secundum Aristot. Eth. Nicom. 2, 2. p. 25. signum est profectus. Hinc infra 14, 4. Tην άπò τοῦ ἐλέου καὶ φόβου ἡδονὴν propriam esse Tragœdiæ dicit. Itaque recte Tyrwhitt. judicat, Aristot. similem quandam ratiocinationem de poësi tragica instituisse, qua sc. probaret, affectus misericordiæ et metus, qui in Tragoediis vehementissime excitantur, non ex eo nutriri et validiores effici, quod Plato criminabatur de Rep. iii. init., sed contra levari et exhauriri. Quidquid sit, satius erit, Aristotelis mentem, comparandis aliis ejusdem locis, investigare, quam, quod Hermann. fecit, non intellecta philosophi sententia, contra disputare, non per miserationem et metum istiusmodi purgationem animi effici, sed per sublimitatem, quam cum omnium maxime in Tragœdiæ definitione commemorare Aristot. debuisset, omnium minime tetigerit. Purgationem sc. animi eam somniabat vir acutus, qua ita commoti e spectaculo redeamus, ut ea commotio ab omni humilitate, ab omni inhonesta cupiditate aliena sit, etsi Aristot. disertis verbis miserationem et metum purgari, non animi reliquam affectionem, dicat. Hoc videlicet est philosophari! Decebat enim editorem et interpretem hujus libelli, non laudare tantum Lessingii de quoque loco disputationem, sed ea, quæ vir ille unus omnium acutissimus disputasset, bene percepta tenere, vel, si minus recte disputata viderentur, argumentis idoneis refutare. Poßov quidem, non Terrorem, sed Timorem esse, accurate jam et luculenter ostendit Lessing.; Hermann. contra Terrorem vertit, et Tò poßepòv esse Terribile, non Metum edicit p. 146. etsi nullis allatis argumentis. At póßov se intelligere eum, qui e miseranda alterius conditione, oculis subjecta, oriatur, quando eundem vel-similem casum nobis etiam accidere posse cogitemus, cum aliis ll., tum Rhet. 2, 5, 24. ait Aristot. : Ως δ ̓ ἁπλῶς εἰπεῖν, φοβερά ἐστιν· ὅσα ἐφ' ἑτέρων γιγνόμενα ἢ μέλλοντα, ἐλεεινά ἐστιν : 8, 26. Ολως γὰρ καὶ ἐνταῦθα δεῖ λαβεῖν, ὅτι, ὅσα ἐφ ̓ αὑτῶν φοβοῦνται, ταῦτα ἐπ' ἄλλων γιγνόμενα ἐλεοῦσιν. Φόβος est, 2, 8. λύπη τις ἢ ταραχὴ ἐκ φαντασίας μέλλον τος κακοῦ ἢ φθαρτικοῦ ἢ λυπηροῦ, ubi, quod adjectum est, μέλλονTos xaxou, aperte indicat, p. non esse Terrorem, qui e subito periculo vel calamitate oritur, sed Timorem ; quod qui clarius etiam perspicere velit, legat totum illud caput et Ethic. Nicom. 3, 9-12.: óßov naturalem esse homini, nec omnino expellendum, sed recta ratione regendum ibi docet; quod non cadit in terrorem, quippe qui nullus sit, quando ratio accesserit, isque ob id ipsum, quod rationem deprimit, exπλŋğı5 Græce vocatur, non poßos. Ut vero, miserandos aliorum casus spectantes, ipsi φόβος.

nobis timeamus, fit maxime tum, cum ii, quos infortunio laborantes videmus, conditione, vitæ genere, moribus nobis similes sunt. Rhet. 2, 8. Ὥστε δεῖ τοιούτους παρασκευάζειν, ὅταν ᾖ βέλτιον τὸ φοβεῖσθαι αὐτοὺς, ὅτι τοιοῦτοί εἰσιν, οἶσι παθεῖν, καὶ γὰρ ἄλλοι μείζους ἔπαθον,) καὶ τοὺς ὁμοίους δεικνύναι πάσχοντας ἢ πεπονθότας, καὶ ὑπὸ τούτων, ὑφ ̓ ὧν οὐκ ᾤοντο, καὶ ταῦτα, καὶ τότε, ὅτε οὐκ ᾤοντο : ubi quosnam intelligat ὁμοίους cum ex ipso contextu apparet, tum magis etiam e c. 10. Ομοίους δὲ λέγω, κατὰ γένος, κατὰ συγγένειαν, καθ ̓ ἡλικίαν, καθ ̓ ἕξιν, κατὰ δόξαν, κατὰ τὰ ὑπάρχοντα: et 8. Καὶ τοὺς ὁμοίους ἐλεοῦσι καθ ̓ ἡλικίαν, κατὰ ἤθη, κατὰ ἕξεις, κατὰ ἀξιώματα, κατὰ γένη· ἐν πᾶσι γὰρ τούτοις μᾶλλον φαίνεται καὶ αὐτῷ ἂν ὑπάρξαι, ὅλως γὰρ καὶ ἐνταῦθα κ. τ. λ. quæ supra ascripta sunt. Hinc infra c. 15. præcipit Aristot. in fabula bene constituta οὐ δεῖν τὸν σφόδρα πονηρὸν ἐξ εὐτυχίας εἰς δυστυχίαν με ταπίπτειν· τὸ μὲν γὰρ φιλάνθρωπον ἔχοι ἂν ἡ τοιαύτη σύστασις, ἀλλ ̓ οὔτε ἔλεον οὔτε φόβον· ὁ μὲν γὰρ περὶ τὸν ἀνάξιόν ἐστι δυστυχοῦντα, ὁ δὲ περὶ τὸν ὅμοιον, ἔλεος μὲν περὶ τὸν ἀνάξιον, φόβος δὲ περὶ τὸν ὅμοιον. "Ομοιον nempe intelligit τὸν κατὰ ἕξιν, ut in ll. Rhet. allatis, et supra c. 2, 3. Sensus est: In Tragoedia non oportet exhibere hominem insigniter improbum, qui e secundis rebus in adversas conjiciatur; neque enim miseratione ejus tangemur, quippe qui adversa illa fortuna dignus sit, nec nobis ipsi timebimus, quippe cum eum ingenio ac moribus tantopere a nobis diversum videamus, ut, in quam calamitatem ille improbitate sua irretitus sit, eam nobis quoque accidere posse, vix suspicemur. Si ὁμοίους accipias similes, quatenus homines sunt, sicut nos, præterquam quod hoc ineptum foret, non procedet rationis conclusio. Admirare nunc, lector, insigne Hermanni acumen, qui p. 146. Aristot. refellit hoc modo: De metu fallitur Aristot. in ratione reddenda. Etenim verum quidem est, metum de alieno infortunio similitudine quadam niti metuentis et ejus, de quo is metuit, sed hæc non ea similitudo est, quæ est in probitatis et honestatis comparatione, verum illa, qua uterque est homo.Quamobrem si de his, quos in scena afflictos videmus, propter similitudinem, quæ iis nobiscum est, metuimus, metuemus de improbis non minus, quam de probis.' Hinc etiam patet, quid sit τὸ ὅμοιον ἦθος, infra c. 15, 5. nempe mores probi ibi quidem, sed non naturam bumanam superantes, ubi τὸ ὥσπερ εἴρηται ad locum c. 13., quem supra ascripsimus, spectat. At Hermann, ἅπερ εἴρηται, inquit, scr, fuisse, res ipsa docet.”

Matthiae Misc. Philol. V. 11. pp. 19-27.

Mr. Thomas Taylor, the learned Translator of Aristotle, has favored me with the following version of, and remarks on, the definition of Tragedy:

« ZurückWeiter »