Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

pónas Sójos. Hactenus de rebus histrionicis, ad verba ipsa redeo. Opportune MS. Hunter. omittit ouxée': quod plane ineptum esset, junctum cum αἱμάτηρον : non enim ξίφος fuit adhuc αἱμά Typov: neque melius idem intelligi poterit, modo conjungatur cum ἀργήσει : etenim diu τὸ ξίφος ἀργεῖ inter hæc verba, et facta illa, quæ nuncius de morte fratrum mox commemorat. Istud Quxéo in hoc loco turbis originem dedit, dum nescio quis male sedulus adscripsit Phoen. 765. Αλλ' εἶμ', ὅπως ἂν μηκέτ' ἀργῶμsv Xépa: ita enim ipse Euripides scripsit, non, ut vulgo, μn xaτagy@μev. Igitur in hoc loco dedi ea, unde facilior intelligi posset lusus in ἔργα et ἀεργήσει. Quod ad verbum monosyllabona, sæpe depravatum, verbis non opus est. Unum illud moneo, quod in Ed. c. 1192. diu ad Tro. 323. emendavi. ̓Αλλ' αὐτὸν ἔα σύ· χατέροις γοναὶ κακαί.

39. Vulgo μe yalav. At ratio sana postulat μ yw yñv. Etenim hæc solus eloquitur Polynices, qui modo verba una cum fratre edixerat. Ideoque abesse nequit eye, ne quis suspicetur hæc quoque verba ad fratres utrosque pertinere. MS. Paris. 2713, ad yatav exhibet yp. Táтpay. πάτραν.

40, 41. Vice hujus distichi vulgatur tristichon,

ὡς ἄτιμος οἰκτρὰ πάσχων ἐξελαύνομαι χθονός

δοῦλος ὡς, ἀλλ ̓ οὐχὶ ταὐτοῦ πατρὸς Οἰδίπου γεγώς.

οὐχ ἑκὼν γὰρ ἦλθον ἄκων δ' ἐξελαύνομαι χθονός.

At MS. Harl. 6300. distichon ultimum prorsus omittit, et versum, qui vulgo exstat inter Δούλος—et Οὐχ έκών, nempe κἄν τι σοι πόλις γένηται μή με τόνδε δ' αἰτιῶ, margini adscriptum habet. Unde firmatur sententia Valckenaeri rejicientis Οὐχ ἑκὼν κ. τ. λ. At manifesto e gl. est Oidimov. Manifesto quoque hunc locum corrupit alter ille versus ad fabulæ finen, Νῦν δ' ἄτιμος οἰκτρὸς ἐξελαύνομαι χθονός. Collatis igitur Phœn. 610. ἀπαιτώ σκῆπτρα et 80. πατρῷ ἀπαιτῶν σκήπτρα, erui σκῆπτρ ̓ ἀπαιτῶν ex οἰκτρὰ πάσχων. Mox de ἔχων et έκών permutatis dixi ad Tro. Append. p. 188. Dein minime de nihilo est äripa, quod exhibeut ÂÏd. et MS Heberianus. Mox Tauтou Tarpòs est ineptum: non enim Polynices hic Eteoclem loquitur. Denique Oisínov poλav exhibet MS. Paris. 2713. superscripto tamen, yeyes glossa: podv quoque MS. Florent. teste Vossio. Inde erui potest Boλav et e βολών continuo fit λαβών. Ita λαβὼν ἄτιμα πολλὰ possunt opponi verbis σκῆπτρα ἀπαιτῶν.

[ocr errors]

48. Vulgo άyáλuara. Valck, intelligit altaria quod fieri nequit. Reposui ávánтopa. Eadem var. lect. in Tro. 15.

47. Manifesto in suum locum reponitur versus, qui vulgo legitur inter 40 et 41. Nempe vocem ingratam popularibus κρατήσειν quodammodo minuit dictum illud εἴ τι σοὶ, πόλις, γενήται. G. B.

135

De Vita JOANNIS JACOBI REISKII, Medicine Doctoris, Arabica Lingua Professoris in Academia Lipsiensi, Scholæ Nicolaitane Lipsiensis Rectoris, scripsit SAM. FRID. NATH. MORUS, Gr. et Lat. Linguæ Professor Lips.

VOLUISTI, Vir doctissime, ut narratio de vita Reiskii, cui summa Tecum amicitia intercessit, editioni Dionysii Halicarnassensis, quam aliquot abhinc annis Reiskius instituerat, Tuoque nomini consecra→ verat, adjungeretur, atque adeo flagitasti, ut a me potissimum scriberetur, quem nosses præ ceteris hoc debere Reiskio, et libenter se hoc debito exsoluturum sperares. Faciendum igitur putavi, ut voluntati Tuæ obedirem, quæ ad integritatem amoris Tui erga Reis, kium humanissima, ad meum animi sensum exoptata, et ad alio. rum de me opinionem perquam honorifica est. Quod enim sponte nunquam sustinuissem, cum Joannem Georgium Eccium, Professorem Lipsiensem doctissimum et elegantissimum, ante plures annos de vita Reiskii Tui accurate scripsisse scirem, quæ quidem narratio vitis philologorum, ab Illustri Harlesio editis, inserta est, id, cum Tua auctoritas intercessisset, excusatius a me fieri posse arbitratus sum. Una in re non licuit Tibi obsequi. Nam etiamsi perquam decorum erat, in extrema parte operis Dionysiani, quod summa Reiskii erga Te voluntas Tibi sacraverat, exstare narrationem de vita illius, Tuo suasu et hortatu consignatam: verissimas enim ei gratias egisti, quoniam potissimum in libro, Tibi tradito, memo riam ejus recolendam esse censuisti: nimia tamen operis imprimendi tarditas, qua ne exspectatio tua fatigaretur verendum erat, effecit, ut hæc narratio separatim prodiret. Quod si parum expressa fuerit amici Tui imago, humanissime rogo, ne Te mandatorum Tuorum poeniteat. Benevolentiam erga me Tuam, cujus tot habeo illustria documenta, ita mihi conservabis, ut Reiskii memoria tibi sancta est. Scripsi Lipsia. Mense Octobri. clclocCLXXVI.

OMNIS fere Reiskianæ vitæ summa fuit, non cedere malis, sed audentiorem contra ire. Quantacumque intelligi potest paupertatis fœditas, eam omnem Reiskius expertus est. Quidquid cruciatus habet ille morbus, sedentariæ vitæ proprius, id diu noctuque animum et corpus ejus laceravit, cum post vicesimum fere ætatis annum sæpenumero omnis cogitandi acies hebetaretur, et post diurnas jactationes aut insomnes essent noctes, aut tumultuosis somniis anxiæ: unde malum ad eam sævitiem processit, ut interdum se plane destitutum existimaret, ut nullum senectutis diem doloris sensu vacuum ageret, ut summa tristitia eum ad literas, amicos,

munera, res domesticas comitaretur, ut anxietas et metus adstanti. bus lacrimas extorquerent. Adde his jacturam parentum, incepta centies irrita, multa multorum odia, aliosque per omnem vitam gravissimos casus. Poteritne major hac calamitas fingi, aut literarum studio tristius impedimentum objici? Etiamsi vero tanta sunt hæc mala, ut singula singulorum vitam satis reddere possint ærumnosam: tamen Reiskius, his omnibus unus obrutus, multarum literarum scientiam perfecit, multos libros scripsit, multis hominibus inserviit, muneribus cum fide functus est, et, copiolis suis omnibus in librorum editiones impensis, novo plane modo erga viros doctos liberalis fuit. Hujus ergo viri vitam propius nosse, et ipsius et literarum causa fas est. Quamquam enim doctrina ejus, in libris expressa, omnibus ad cognoscendum proposita, et ad immortalitatem famæ satis commendata est: non nulla tamen, quæ ut e scriptis intelligi nequeunt, ita haud paulo plus admirabilitatis habent, videntur narrando promenda, ut, quidquid fuerit in eo, quam luculentissime adpareat.

Misenensis fuit, in oppidulo Zoerbigensi anno hujus seculi sexto atque decimo, die quinto et vicesimo Decembris natus, e Joanne Baltasoro, coriario, et Joanna Christina Klossia: a quibus filius decennis, usus aliquamdiu privata Meisneri disciplina, in orphanotropheum Halense deductus est, ubi quinquennium exegit, interque alios præceptorem nactus est Sigismundum Jacobum Baumgartenium, nuper theologum Halensem longe celeberrimum et eruditissimum, cujus memoria tam grata fuit Reiskio, ut, si quid molesti habuisset illud tirocinii tempus, id omne suavitate nominis Baumgarteniani compensaretur. Sæpius vero dolebat, se non ab omnibus illius scholæ præceptoribus eo ductum esse, quo debebat, hoc est, ad eas artes, quibus reliquarum disciplinarum commentatio continetur: cum plerumque in recentiorum quorumdam epistolis latinis detineretur, raro veterem latinitatis genuinæ scriptorem cognosceret; aut, si quem attigisset, non tam bona ejus, quam verba externamque speciem intueri et admirari juberetur. Nec fuerat ea philosophiæ et matheseos scientia imbutus, quam illius ætatis intelligentia commode capit, carebatque multis, quæ eum academiæ maturum redderent. Igitur anno tertio ac tricesimo Lipsiam profectus, cum certam literarum viam neque ingressus esset antea, neque ingredi sciret, ab alio ad aliud delatus, tandem in libris magistrcrum Judaicorum et literis arabicis hæsit, incurius de reliquo, quare eas et quo modo disceret: satis erat, eo sequi, quo nescio quis impetus animi fluctuantem abstulisset: quamquam senex confessus est, adolescentiam suam in hac quidem re stimulis gloriæ ac famæ potissimum concitatam esse. Unde etiam curtam supellectilem arabicis et rabbinicis libris coëmendis impendit, nec ullum aliud vitæ sustentandæ præsidium aut oblatum accepit, aut sponte quæsivit, modo sitim istam expleret, ac totus in adamatis literis esset. Nec reprehendimus hunc ardorem, sine quo nihil egregium exsistere potest; miramur tamen, multos in aliquo genere excellen

tes viros ab initio fere sine duce, sine ordine, sine consilio et delectu versatos esse, et temporis viriumque magnam jacturam fecisse, donec redirent ad se, cognita digererent, et studium ordine prudentiaque moderarentur: qui si statim perito monitore usi essent, incredibiles videntur facturi fuisse progressus, seque ipsos superaturi. Sed quem semel acerrimum honoris et gloriæ studium agitare cœpit, ei, præsertim juveni, vel summa festinatio tardior videtur.

Inter hæc accepit a Wolfio, theologo Hamburgensi meritissimo, librum arabicum Haririi, manu scriptum, quem cupidissime cognitum anno septimo et tricesimo Lipsiæ edidit. Qua re studium illud tantopere confirmatum est, ut, cum magnam arabicorum librorum multitudinem passim in bibliothecis, Leidensi nominatim, latere inaudiisset, occasionem iis utendi quovis modo quærendam esse existimaret. Decrevit ergo, quamquam nemini apud exteros notus, et cum maxime multo gravioribus, quam antea, rei familiaris difficultatibus impeditus, Leidam petere, ut, præter codices arabicos, etiam viros doctissimos, qui Bataviam orientalium literarum excellenti disciplina illustrabant, cognosceret. Tanta vis cupiditatis fuit, in eo præsertim ingenio, quod rem inchoatam deponere nesciebat. Ipse hæc de se fassus est in meletematibus de modo adjuvandi studii literarum arabicarum, quæ versioni germanicæ dissertationum academiæ Parisinæ adjecta sunt.'

Ingressus est iter anno duodequadragesimo, in quo Raphelium vidit, et Wolfium, de quo diximus, qui et omnino animum juvenis confirmavit, et lætiorem incepti spem ei obtulit. Dorvillio enim, apud quem amicitia plurimum valebat, ita tradidit Reiskium, ut commendationis fructus mox enasceretur : quamquam in ipso Reiskii ardore, quem omni modo testatum faciebat, haud exiguum fuit ad conciliandam Dorvillii voluntatem momentum. Promisit nempe Dorvillius sexcenorum florenorum stipendium, si Reiskius ipsi in conferendis ac describendis codicibus operam amicam addicere vellet. Quam quidem conditionem noster renuit, non quo fugeret hujusmodi negotia, aut lucrum tale sibi necessarium esse dubitaret; sed quoniam incredibilis arabicorum codicum amor urgebat, ut Leide mallet arabica pauper discere, quam alibi, securus egestatis, in aliis literis tempus et operam collocare. Leidæ igitur, victis tandem obscuritatis difficultatibus, Schultensio patri innotuit, per eumque veniam codicibus bibliothecæ publicæ arabicis utendi impetravit, in quibus legendis ac describendis quinquennium fere versatus est. Edito inter hæc carmine arabico (Tharaphæ Moallakah), multo etiam magis se in gratiam Schultensii insinuavit, ab eoque jussus est catalogum codicum arabicorum Leidensis bibliothecæ conficere. Premebat vero Reiskium gravissima paupertatis moles. Nam

' Tom. XI. p. 148-200. Opus ipsum sic inscriptum est: Historia academia humaniorum literarum Purisina: quod Gottschedia, doctissima nuper femina, e francogallico sermone in vernaculum transtulit.

[ocr errors]

labor catalogi conficiendi non fuerat magnopere fructuosus, et cetera, quibus adlevare onus egestatis solebat, partim operosiora, quam pro magni lucri exspectatione, fuerunt, partim non omnino prospere cesserunt. Cum enim errores typographorum correctoris nomine notaret, nominatim in Petronio Burmanniano, et glossarii Hesychiani tomo priore: cœperat subinde in textu Petronii quædam sponte mutare, justoque longius emendandi studio progressus, et gravem sibi contraxerat reprehensionem, et alios ad mandandum sibi tale munus cunctantiores reddiderat. Una occupatio latior fuit, cum græcarum literarum studiosos, in his Schultensium filium, privatim erudivit. In omnibus tamen his vicissitudinibus Dorvilliana amicitia non modo integra mansit, sed arctius adeo copulata est, perpetuaque studiorum societate ad suavissimam familiaritatem progressa. Scilicet Reiskius, in villam Dorvillianam Leida vocatus, sæpius mensem unum et alterum cum amico vixit, codices in ejus usum contulit, Charitonis codicem Florentinum descripsit, ipsumque opus, quamquam paulo breviore temporis spatio, latinum fecit, et alia, a Dorvillio sibi demandata, curavit, atque interdum haud parvam ejus liberalitatem expertus est. Hujus amicitiæ insigne monumentum exstat in præfatione Anthologie græcæ, a Reiskio editæ: nemo enim videtur majore erga aliquem veneratione uti posse, quam illo in loco erga Dorvillium Reiskius: adeo se ei postponit, adeo observanter veniam rogat, quod edenda Anthologia succedere in locum præstantissimi Dorvillii sustinuerit. Sed cum ab uno amico omnia vitæ fortunarumque præsidia neque peti possent, neque exspectari, et Reiskius tamen, omnibus copiis destitutus, multis indigeret, præsertim qui ceteris, quondam amicis, nunc uteretur paulo alienioribus, munusque Conrectoris Campensis oblatum sibi declinasset: et monitus est ab amicis, et ipse decrevit, in patriam reverti. Ante vero, quam Batavos reliquit, Leidæ anno sexto et quadragesimo Doctor medicine creatus est. Nam Schultensius, postquam integro biennio Reiskium cognorat, ei suadere cœpit, ut medicinæ operam daret: id quod ita præstitit, ut anatomiæ studio inprimis occuparetur, ceteras disciplinæ medicæ partes cognosceret quidem, sed non pari cum cura et ardore. Atque ut ei contigerat, celeberrimos medicos, quorum fama tunc omnes exteros adliciebat, sequi, ita Doctoris honores ab his et sponte et gratis oblatos accepit, agente potissimum Schultensio patre. Per quam occasionem observationes, e medicis arabicis petitas, edidit, quæ paucis abhinc mensibus, curante Grunero, Professore Jenensi doctissimo, et veterum medicorum interprete intelligentissimo, recusæ sunt. Sed posthæc, sive voluntate, sive vitæ genere, ad philologiam reversus, per omnem vitam in hac unice elaboravit.

Dicendum videtur, priusquam reliqua persequamur, quos fructus aut ipsi Reiskio, aut literis tulerit illa linguæ arabica scientia,

'Pag. xxiiii.

« ZurückWeiter »