Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

35. L'homme qui rit.

Egnatius, quod candidos habet dentes,
Renidet usque quaque: si ad rei ventum est
Subsellium, quum orator excitat fletum,
Renidet ille: si pii ad rogum fili

Lugetur, orba quum flet unicum mater,
Renidet ille quidquid est, ubicunque est,
Quodcunque agit, renidet. Hunc habet morbum,
Neque elegantem, ut arbitror, neque urbanum.
Quare monendus es mihi, bone Egnati:
Si urbanus esses, aut Sabinus, aut Tiburs,
Aut porcus Umber, aut obesus Etruscus,
Aut Lanuvinus ater atque dentatus,

Aut Transpadanus, ut meos quoque attingam,
Aut quilibet, qui puriter lavit dentes,
Tamen renidere usquequaque te nollem:

Nam risu inepto res ineptior nulla est.

Catull., xxxix.

[blocks in formation]

38. A Parody.

Sabinus ille, quem videtis, hospites,
Ait fuisse mulio celerrimus;
Neque ullius volantis impetum cisi
Nequisse praeterire: sive Mantuam
Opus foret volare, sive Brixiam.

Neque hoc negat Tryphonis aemuli domum.
Negare nobilem, insulam ve Caeruli:
Ubi iste, post Sabinus, ante Quinctio
Bidente dicit attondisse forfice
Comata colla, nequa sordidum, iugo
Premente, dura vulnus ederet iuba.
Cremona frigida, et lutosa Gallia,
Tibi haec fuisse, et esse, cognitissima
Ait Sabinus: ultima ex origine
Tua stetisse dicit in voragine,
Tua in palude deposisse sarcinas,
Et inde tot per orbitosa millia
Iugum tulisse; laeva, sive dextera,
Strigare mula, sive utrimque coeperat.
Neque ulla vota semitalibus Deis
Sibi esse facta, praeter hoc novissimum,
Paterna lora, proximumque pectinem.
Sed haec prius fuere; nunc eburnea
Sedetque sede, seque dedicat tibi,
Gemelle Castor, et gemelle Castoris.

39. A Dish of Garlic.

Parentis olim si quis impia manu
Senile guttur fregerit,

Edit cicutis allium nocentius.

O dura messorum ilia!

Virg., Cat., viii.

Quid hoc veneni saevit in praecordiis?
Num viperinus his cruor
Incoctus herbis me fefellit? an malas
Canidia tractavit dapes ?

Ut Argonautas praeter omnes candidum
Medea mirata est ducem,

Ignota tauris illigaturum iuga
Perunxit hoc Iasonem:

Hoc delibutis ulta donis pellicem,
Serpente fugit alite.

Nec tantus umquam siderum insedit vapor
Siticulosae Apuliae;

Nec munus humeris efficacis Herculis

Inarsit aestuosius.

At, si quid umquam tale concupiveris,

Íocose Maecenas, precor,

Manum puella savio opponat tuo,

Extrema et in sponda cubet.

Hor., Ep., iii.

40. A Contest between two Buffoons.

Nunc mihi paucis

Sarmenti scurrae pugnam Messique Cicirri,
Musa velim memores, et quo patre natus uterque
Contulerit lites. Messi clarum genus Osci;
Sarmenti domina exstat: ab his maioribus orti
Ad pugnam venere. Prior Sarmentus: "
Equi te
Esse feri similem dico." Ridemus, et ipse
Messius: "Accipio;" caput et movet. "O, tua cornu
Ni foret exsecto frons," inquit, "quid faceres, quum
Sic mutilus miniteris ?" At illi foeda cicatrix
Setosam laevi frontem turpaverat oris.

Campanum in morbum, in faciem permulta iocatus,
Pastorem saltaret uti Cyclopa, rogabat:

Nil illi larva aut tragicis opus esse cothurnis.
Multa Cicirrus ad haec: donasset iamne catenam
Ex voto Laribus, quaerebat; scriba quod esset,
Deterius nihilo dominae ius esse. Rogabat
Denique, cur umquam fugisset, cui satis una
Farris libra foret, gracili sic tamque pusillo?
Prorsus iucunde cenam produximus illam.

Hor., Sat., I. v. 51-70.

41. A Quarrel is sometimes entertaining.

Proscripti Regis Rupili pus atque venenum
Hybrida quo pacto sit Persius ultus, opinor

Omnibus et lippis notum et tonsoribus esse.
Persius hic permagna negotia dives habebat
Clazomenis, etiam lites cum rege molestas;
Durus homo atque odio qui posset vincere Regem,
Confidens tumidusque, adeo sermonis amari,
Sisennas, Barros ut equis praecurreret albis.
Ad Regem redeo. Postquam nihil inter utrumque
Convenit;-hoc etenim sunt omnes iure molesti,
Quo fortes, quibus adversum bellum incidit: inter
Hectora Priamiden animosum atque inter Achillem
Ira fuit capitalis, ut ultima divideret mors,
Non alium ob causam, nisi quod virtus in utroque
Summa fuit; duo si discordia vexet inertes,
Aut si disparibus bellum incidat, ut Diomedi
Cum Lycio Glauco, discedat pigrior, ultro
Muneribus missis-Bruto praetore tenente
Ditem Asiam, Rupili et Persi par pugnat, uti non
Compositum melius cum Bitho Bacchius. In ius
Acres procurrunt, magnum spectaculum uterque.
Persius exponit causam, ridetur ab omni
Conventu, laudat Brutum laudatque cohortem :
Solem Asiae Brutum appellat, stellasque salubres
Appellat comites, excepto Rege; canem illum,
Invisum agricolis sidus, venisse; ruebat
Flumen ut hibernum, fertur quo rara securis.
Tum Praenestinus salso multoque fluenti
Expressa arbusto regerit convicia, durus
Vindemiator et invictus, cui saepe viator
Cessisset, magna compellans voce cuculum.
At Graecus, postquam est Italo perfusus aceto,
Persius exclamat: "Per magnos, Brute, deos te

Oro, qui reges consueris tollere, cur non

Hunc Regem iugulas? Operum hoc, mihi crede, tuorum est."

Hor., Sat., I. vii.

42. A Roman Bore.

Ibam forte Via sacra, sicut meus est mos,
Nescio quid meditans nugarum, totus in illis;
Accurrit quidam notus mihi nomine tantum,

Arreptaque manu: "Quid agis, dulcissime rerum?"

"Suaviter, ut nunc est," inquam, "et cupio omnia, quae vis.” Quum adsectaretur: "Num quid vis?" occupo. At ille:

"Noris nos," inquit; "docti sumus.'

46

Hic ego:

"Pluris
Hoc" inquam mihi eris." Misere discedere quaerens,
Ire modo ocius, interdum consistere, in aurem
Dicere nescio quid puero, quum sudor ad imos
Manaret talos. "O te, Bolane, cerebri
Felicem!" aiebam tacitus, quum quidlibet ille
Garriret, vicos, urbem laudaret. Ut illi

Nil respondebam, "Misere cupis," inquit, "abire:
Iamdudum video; sed nil agis; usque tenebo;

Prosequar hinc quo nunc iter est tibi." Nil opus est te
Circumagi: quendam volo visere non tibi notum ;
Trans Tiberim longe cubat is, prope Caesaris hortos."
"Nil habeo quod agam, et non sum piger, usque sequar te.”
Demitto auriculas, ut iniquae mentis asellus,
Quum gravius dorso subiit onus. Incipit ille:
"Si bene me novi, non Viscum pluris amicum,
Non Varium facies: nam quis me scribere plures
Aut citius possit versus ? quis membra movere
Mollius invideat quod et Hermogenes, ego canto."
Interpellandi locus hic erat: "Est tibi mater,

Cognati, quis te salvo est opus?" Haud mihi quisquam :
Omnes composui." "Felices! Nunc ego resto.
Confice namque instat fatum mihi triste, Sabella
Quod puero cecinit divina mota anus urna :
Hunc neque dira venena, nec hosticus auferet ensis,
Nec leterum dolor aut tussis, nec tarda podagra;
Garrulus hunc quando consumet cumque: loquaces,
Si sapiat vitet, simul atque adoleverit aetas.""

Hor., Sat., I. ix. 1–34.

43. A Miser to the last.

"Pauper Opimius argenti positi intus et auri,
Qui Veientanum festis potare diebus
Campana solitus trulla vappamque profestis,
Quondam lethargo grandi est oppressus, ut heres
Iam circum loculos et claves laetus ovansque
Curreret. Hunc medicus multum celer atque fidelis
Excitat hoc pacto: mensam poni iubet atque
Effundi saccos nummorum, accedere plures

Ad numerandum: hominem sic erigit; addit et illud:
'Ni tua custodis, avidus iam haec auferet heres.

666

Men' vivo? Ut vivas igitur, vigila: hoc age! Quid vis?

L

« ZurückWeiter »