Quó colore est? Gr. Hóc colore cápiuntur pauxílluli. Plaut., Rud., IV. iii. 53–73. 19. A Negotiation between two old Gentlemen concerning the Marriage of their Children. Si. Per té deos oro, et nostram amicitiám, Chreme, Si. Hem, id te óro, ut ante eámus. Dum tempús datur, Prius quam hárum scelere et lácrumae confictaé dolis Redúcunt animum aegrótum ad misericórdiam, Dein fácile ex illis sése emersurúm malis. Ch. Tibi ita hóc videtur: át ego non posse árbitror Si. Nempe íncommoditas dénique huc omnís redit : Tibi génerum firmum, et filiae inveniés virum. Ch. Quid istíc? Si ita istuc ánimum induxti esse útile, Si. Meritó te semper máxumi fecí, Chreme. Ter., Andr., III. vii. 6–42. 20. Nausistrata discovers that her Husband has married another Wife. Nau. Qui nóminat me? Ch. Hem. Nau. Quíd istuc turbaest obsecro, Mi vír? Ph. Ehem, quid nunc óbstipuisti? Nau. Quís hic homost? Non míhi respondes? Ph. Hícine ut tibi respóndeat? Qui hercle, úbi sit, nescit. Ch. Cáve isti quicquam créduas. Ph. Abi, tánge: si non tótus friget, me énica. Ch. Nihil ést. Nau. Quid ergo est quód istic narrat? Ph. Iám scies: Ausculta. Ch. Pergin crédere? Nau. Quid ergo óbsecro Timóre. Nau. Non pol témerest, quod tu tám times. Quid at? Nau. Mi vir, nón mihi dicis? Ch. At Nau. Ch. Non opus est dicto Ph. Tíbi quidem: at scito huíc opust. In Lémno. Ch. Hem, quid agis? De. Nón taces? Ph. Ph. Uxórem duxit. Nau. Mí homo, di meliús duint. Qui mi, úbi ad uxores véntumst, tum fiúnt senes? Séd ea quin sit ígnoscenda. Ph. Vérba fiunt mórtuo. De. Nám neque neglegéntia tua néque odio id fecit tuo. Duxit fére abhinc annos quindecim néque postilla unquam áttigit. Ea mortem obiit; é medio abiit, quí fuit in re hac scrúpulus. Quamobrem te oro, ut ália facta túa sunt, aequo animo hóc feras. Nau. Quíd ego aequo animo? Cúpio misera in hac re iam defúngier; Séd quid sperem ? aetáte porro mínus peccaturúm putem ? Iám tum erat senéx, senectus sí verecundós facit. An mea forma atque aétas nunc magis éxpetendast, Démipho? Quíd mi hic adfers, quámobrem exspectem aut spérem porro nón fore ! Ph. Exsequias Chreméti quibus est cómmodum ire, hem témpus est. Sic dabo: age nunc, Phormionem quí volet lacéssito: 21. A Satire on Epicures. Praefecti popinae atque luxuriae negant cenam lautam esse, nisi, cum libentissime edis, tum auferatur, et alia esca melior atque amplior succenturietur. Is nunc flos cenae habetur inter istos, quibus sumtus et fastidium pro facetiis procedit: qui negant ullam avem, praeter ficedulam, totam comesse oportere; ceterarum avium atque altilium, nisi tantum apponatur, ut a cluniculis inferiori parte saturi fiant, convivium putant inopia sordere: superiorem partem avium atque altilium qui edunt, eos palatum non habere: si proportione luxuria pergit crescere, quid relinquitur, nisi ut delibari sibi cenas iubeant, ne edendo defatigentur? quando stratus auro, argento, purpura, amplior aliquot hominibus, quam diis immortalibus, adornantur. Favorinus, ap. Aul. Gell., xv. 8. 22. The Claims of Self-indulgence conflict with those of Business. Ludunt alea, studiose unguentis delibuti, delicatis stipati. Ubi horae decem sunt, iubent puerum vocari, ut comitium eat percunctatum, quid in foro gestum sit, qui suaserint, qui dissuaserint, quot tribus iusserint, quot vetuerint; inde ad comitium vadunt, ne litem suam faciant. Dum eunt, nulla est in angiporto amphora, quam non impleant, quippe qui vesicam plenam vini habeant. Veniunt in comitium tristes, iubent dicere; quorum negotium est, dicunt, iudex testes poscit, ipsus it minctum. Ubi redit, ait se omnia audivisse, tabulas poscit. Literas inspicit, vix prae vino sustinet palpebras, eunti in consilium ibi haec oratio: Quid mihi negotii est cum istis nugacibus? quam potius potamus mulsum mixtum vino graeco, edimus turdum pinguem bonumque piscem, lupum germanum, qui inter duos pontes captus fuit. Titius, ap. Macrob., Sat., ii. 10. B. PERIOD II., B.C. 80-A.D. 14. 23. Host and Guest. Lepidissimus liber est M. Varronis ex satiris Menippeis qui inscribitur Nescis quid vesper serus vehat, in quo disserit de apto convivarum numero deque ipsius convivii habitu cultuque. Dicit autem convivarum numerum incipere oportere a Gratiarum numero et progredi ad Musarum, id est proficisci a tribus et consistere in novem, ut cum paucissimi convivae sunt, non pauciores sint quam tres, cum plurimi, non plures quam novem. Nam multos (inquit) esse non convenit, quod turba plerumque est turbulenta, et Romae quidem stat, sedet Athenis, nusquam autem cubat. Ipsum deinde convivium constat (inquit) ex rebus quattuor et tum denique omnibus suis numeris absolutum est, si belli homunculi conlecti sunt, si electus locus, si tempus lectum, si apparatus non neglectus. Nec loquaces autem (inquit) convivas nec mutos legere oportet, quia eloquentia in foro et apud subsellia, silentium vero non in convivio sed in cubiculo esse debet. Sermones igitur id temporis habendos censet non super rebus anxiis aut tortuosis sed iucundos atque invitabiles et cum quadam inlecebra et voluptate utiles, ex quibus ingenium nostrum venustius fiat et amoenius. Quod profecto (inquit) eveniet si de id genus rebus ad communem vitae usum pertinentibus confabulemur, de quibus in foro atque in negotiis agendi non est otium. Dominum autem (inquit) convivii esse oportet non tam lautum quam sine sordibus, et in convivio legi non omnia debent sed ea potissimum quae simul sint BDλй et delectent. Neque non de secundis quoque mensis, cuius modi esse eas oporteat, praecipit. His enim verbis utitur: bellaria (inquit) ea maxime sunt mellita quae mellita non sunt, ziμμaoIY enim cum i societas infida. Quod Varro in loco hoc dixit bellaria, ne quis forte in ista voce haereat, significat id vocabulum omne mensae secundae genus, nam quae siμμara Graeci aut rрayμara dixerunt, ea veteres nostri bellaria appellaverunt. Varro, Sat. Menipp., vii. 1 (1). In M. Catone, iudices, haec bona, quae videmus, divina et egregia, ipsius scitote esse propria: quae nonnumquam requirimus, ea sunt omnia non a natura, sed a magistro. Fuit enim quidam summo ingenio vir, Zeno, cuius inventorum aemuli Stoici nominantur. Huius sententiae sunt et praecepta eiusmodi: sapientem gratia numquam moveri, numquam cuiusquam delicto ignoscere: neminem misericordem esse, nisi stultum et levem: viri non esse, neque exorari neque placari: solos sapientes esse, si distortissimi sint, formosos; si mendicissimi, divites; si servitutem serviant, reges: nos autem, qui sapientes non sumus, fugitivos, exsules, hostes, insanos denique esse dicunt: omnia peccata esse paria: omne delictum scelus esse nefarium, nec minus delinquere eum, qui gallum gallinaceum, quum opus non fuerit, quam eum, qui patrem suffocaverit: sapientem nihil opinari, nullius rei poenitere, nulla in re falli, sententiam mutare numquam. Haec homo ingeniosissimus, M. Cato, auctoribus eruditissimis inductus, arripuit: neque disputandi caussa, ut magna pars, sed ita vivendi. Petunt aliquid publicani? cave quidquam habeat momenti gratia. Supplices aliqui veniunt, miseri et calamitosi? sceleratus et nefarius fueris, si quidquam, misericordia adductus, feceris. Fatetur aliquis se peccasse, et eius delicti veniam petit? nefarium est facinus, ignoscere. At leve delictum est: omnia peccata sunt paria. Dixisti: quippe iam fixum et statutum est. Non re ductus es, sed opinione: sapiens nihil opinatur. Errasti aliqua in re: maledici putat. Hac ex disciplina nobis illa sunt Dixi in senatu, me nomen consularis candidati delaturum. Iratus dixisti. Numquam, inquit, sapiens irascitur. At temporis caussa. Improbi, inquit, hominis est, mendacio fallere: mutare sententiam, turpe est: exorari, scelus; misereri, flagitium. Cic., Mur., xxix. 61, 62. |