Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

quidem mortis mentione atque usurpatione civitatis assequi potuit? Homines tenues, obscuro loco nati, navigant; adeunt ad ea loca, quae numquam antea viderunt, ubi neque noti esse iis, quo venerunt, neque semper cum cognitoribus esse possunt. Hac una tamen fiducia civitatis non modo apud nostros magistratus, qui et legum et existimationis periculo continentur, neque apud cives solum Romanos, qui et sermonis et iuris et multarum rerum societate iuncti sunt, fore se tutos arbitrantur: sed, quocumque venerint, hanc sibi rem praesidio sperant futuTolle hanc spem, tolle hoc praesidium civibus Romanis: constitue nihil esse opis in hac voce, civis Romanus sum: posse impune praetorem, aut alium quemlibet, supplicium, quod velit, in eum constituere, qui se civem Romanum esse dicat; quod eum quis ignoret: iam omnes provincias, iam omnia regna, iam omnes liberas civitates, iam omnem orbem terrarum, qui semper nostris hominibus maxime patuit, civibus Romanis ista defensione praecluseris. Cic., Verr., V. lxiv., lxv. 166-168.

ram.

25. Praises of Caesar's Clemency.

Hunc tu igitur diem tuis maximis et innumerabilibus gratulationibus iure anteponis. Haec enim res unius est propria Caesaris: ceterae duce te gestae, magnae illae quidem, sed tamen multo magnoque comitatu. Huius autem rei tu idem et dux es, et comes: quae quidem tanta est, ut nulla tropaeis monumentisque tuis allatura finem sit aetas: nihil est enim opere aut manu factum, quod aliquando non conficiat et consumat vetustas: at vero haec tua iustitia et lenitas animi florescet quotidie magis, ita ut, quantum operibus tuis diuturnitas detrahet, tantum afferat laudibus. Et ceteros quidem omnes victores bellorum civilium iam ante aequitate et misericordia viceras: hodierno vero die te ipsum vicisti. Vereor, ne hoc, quod dicam, non perinde intelligi auditu possit, atque ipse cogitans sentio: ipsam victoriam vicisse videris, quum ea, quae illa erat adepta, victis remisisti. Nam quum ipsius victoriae conditione omnes victi occidissemus, clementiae tuae iudicio conservati sumus. Recte igitur unus invictus es, a quo etiam ipsius victoriae conditio visque devicta est. Cic., Marcell., iv. 11.

26. Love of Glory.

Atque, ut id libentius faciatis, iam me vobis, iudices, indicabo, et de meo quodam amore gloriae, nimis acri fortasse, verumtamen honesto, vobis confitebor. Nam, quas res

nos in

consulatu nostro vobiscum simul pro salute huius urbis atque imperii et pro vita civium proque universa republica gessimus, attigit hic versibus atque inchoavit: quibus auditis, quod mihi magna res et iucunda visa est, hunc ad perficiendum hortatus sum. Nullam enim virtus aliam mercedem laborum periculorumque desiderat, praeter hanc laudis et gloriae; qua quidem detracta, iudices, quid est, quod in hoc tam exiguo vitae curriculo et tam brevi tantis nos in laboribus exerceamus? Certe, si nihil animus praesentiret in posterum, et si, quibus regionibus vitae spatium circumscriptum est, eisdem omnes cogitationes terminaret suas, nec tantis se laboribus frangeret, neque tot curis vigiliisque angeretur, neque toties de vita ipsa dimicaret. Nunc insidet quaedam in optimo quoque virtus, quae noctes et dies animum gloriae stimulis concitat, atque admonet, non cum vitae tempore esse dimittendam commemorationem nominis nostri, sed cum omni posteritate adaequandam. An vero tam parvi animi videamur esse omnes, qui in republica atque in his vitae periculis laboribusque versamur, ut, quum usque ad extremum spatium nullum tranquillum atque otiosum spiritum duxerimus, nobiscum simul moritura omnia arbitremur? An, quum statuas et imagines, non animorum simulacra, sed corporum, studiose multi summi homines reliquerint, consiliorum relinquere ac virtutum nostrarum effigiem non multo malle debemus, summis ingeniis expressam et politam? Ego vero omnia, quae gerebam, iam tum in gerendo spargere me ac disseminare arbitrabar in orbis terrae memoriam sempiternam. Haec vero sive a meo sensu post mortem abfutura est, sive, ut sapientissimi homines putaverunt, ad aliquam mei partem pertinebit, nunc quidem certe cogitatione quadam speque delector. Cic., Arch., xi., xii. 28-30.

27. Cicero bewails Hortensius.

Augebat etiam molestiam, quod magna sapientium civium. bonorumque penuria vir egregius coniunctissimusque mecum consiliorum omnium societate, alienissimo reipublicae tempore exstinctus et auctoritatis et prudentiae suae triste nobis desiderium reliquerat; dolebamque, quod non, ut plerique putabant, adversarium aut obtrectatorem laudum mearum, sed socium potius et consortem gloriosi laboris amiseram. Etenim, si in leviorum artium studio memoriae proditum est, poetas nobiles poetarum aequalium morte doluisse; quo tandem animo eius interitum ferre debui, cum quo certare erat gloriosius, quam

omnino adversarium non habere? quum praesertim non modo numquam sit aut illius a me cursus impeditus aut ab illo meus; sed contra semper alter ab altero adiutus et communicando et monendo et favendo. Sed, quoniam perpetua quadam felicitate usus ille cessit e vita, suo magis quam suorum civium tempore, et tum occidit, quum lugere facilius rempublicam posset, si viveret, quam iuvare, vixitque tamdiu, quam licuit in civitate bene beateque vivere: nostro incommodo detrimentoque, si est ita necesse, doleamus; illius vero mortis opportunitatem benevolentia potius, quam misericordia prosequamur, ut, quotiescumque de clarissimo et beatissimo viro cogitemus, illum potius, quam nosmetipsos diligere videamur. Nam, si id dolemus, quod eo iam frui nobis non licet, nostrum est id malum; quod modice feramus, ne id non ad amicitiam, sed ad domesticam utilitatem referre videamur: sin, tamquam illi ipsi acerbitatis aliquid acciderit, angimur, summam eius felicitatem non satis grato animo interpretamur. Etenim si viveret Q. Hortensius, cetera fortasse desideraret una cum reliquis bonis et fortibus civibus; hunc aut praeter ceteros aut cum paucis sustineret dolorem, quum forum populi Romani, quod fuisset quasi theatrum illius ingenii, voce erudita et Romanis Graecisque auribus digna spoliatum atque orbatum videret. Cic., Brut., i. 2, ii. 6.

28. Curio's Address to his Soldiers.

Desertos enim se ac proditos a vobis dicunt et prioris sacramenti mentionem faciunt. Vosne vero L. Domitium, an vos L. Domitius deseruit? Nonne extremam pati fortunam paratos proiecit ille? non sibi, clam vobis, salutem fuga petivit? non, proditi per illum, Caesaris beneficio estis conservati? Sacramento quidem vos tenere qui potuit, quum, proiectis fascibus et deposito imperio, privatus et captus ipse in alienam venisset potestatem? Relinquitur nova religio, ut, eo neglecto sacramento, quo nunc tenemini, respiciatis illud, quod deditione ducis et capitis deminutione sublatum est. At, credo, si Caesarem probatis, in me offenditis, qui de meis in vos meritis praedicaturus non sum, quae sunt adhuc et mea voluntate et vestra exspectatione leviora; sed tamen sui laboris milites semper eventu belli praemia petiverunt: qui qualis sit futurus, ne vos quidem dubitatis. Diligentiam quidem nostram, aut quem ad finem adhuc res processit, fortunamque cur praeteream? An poenitet vos, quod salvum atque incolumem exercitum, nulla omnino nave desiderata, transduxerim? quod classem hostium

primo impetu adveniens profligaverim? quod bis per biduum equestri proelio superaverim? quod ex portu sinuque adversariorum ducentas naves onerarias abduxerim, eoque illos compulerim, ut neque pedestri itinere, neque navibus commeatu iuvari possint? Hac vos fortuna atque his ducibus repudiatis, Corfiniensem igominiam, an Italiae fugam, an Hispaniarum deditionem, an Africi belli praeiudicia sequimini? Equidem me Caesaris militem dici volui: vos me imperatoris nomine adpellavistis. Cuius si vos poenitet, vestrum vobis beneficium remitto; mihi meum restituite nomen; ne ad contumeliam honorem dedisse videamini. Curio, Ap. Caes., B. C., ii. 32.

29. Punishment should be guided by Reason.

Plerique eorum, qui ante me sententias dixerunt, composite atque magnifice casum reipublicae miserati sunt: quae belli saevitia esset, quae victis acciderent, enumeravere; rapi virgines, pueros; divelli liberos a parentum complexu matres familiarum pati, quae victoribus collibuissent: fana atque domos exspoliari; caedem, incendia fieri; postremo armis, cadaveribus, cruore atque luctu omnia compleri. Sed, per Deos immortalis! quo illa oratio pertinuit? an, uti vos infestos coniurationi faceret? Scilicet quem res tanta atque tam atrox non permovit, eum oratio accendet. Non ita est; neque cuiquam mortalium iniuriae suae parvae videntur : multi eas gravius acquo habuere. Sed aliis alia licentia est, Patres conscripti. Qui demissi in obscuro vitam agunt, si quid iracundia deliquere, pauci sciunt; fama atque fortuna eorum pares sunt: qui magno imperio praediti in excelso aetatem agunt, eorum facta cuncti mortales novere. Ita in maxuma fortuna minuma licentia est; neque studere, neque odisse, sed minume irasci decet, quae apud alios iracundia dicitur, ea in imperio superbia atque crudelitas adpellatur. Equidem ego sic existumo, Patres conscripti, omnis cruciatus minores, quam facinora illorum esse; sed plerique mortales postrema meminere, et in hominibus impiis, sceleris eorum obliti, de poena disserunt, si ea paullo severior fuerit. Caesar, ap. Sall. Cat., li.

30. Cato bewails the Age.

Quare vanum equidem hoc consilium est, si periculum ex illis metuit; sin in tanto omnium metu solus non timet, eo magis

refert, me mihi atque vobis timere. Quare, quum de P. Lentulo ceterisque statuetis, pro certo habetote, vos simul de exercitu Catilinae et de omnibus coniuratis decernere. Quanto vos attentius ea agetis, tanto illis animus infirmior erit; si paullulum modo vos languere viderint, iam omnes feroces aderunt. Nolite existumare, maiores nostros armis rempublicam ex parva magnam fecisse. Si ita res esset, multo pulcherrumam eam nos haberemus: quippe sociorum atque civium, praeterea armorum atque equorum maior nobis copia, quam illis, est. Sed alia fuere, quae illos magnos fecere; quae nobis nulla sunt: domi industria, foris iustum imperium; animus in consulendo liber, neque delicto neque lubidini obnoxius. Pro his nos habemus luxuriam atque avaritiam; publice egestatem, privatim opulentiam; laudamus divitias, sequimur inertiam; inter bonos et malos discrimen nullum; omnia virtutis praemia ambitio possidet. Neque mirum; ubi vos separatim sibi quisque consilium capitis, ubi domi voluptatibus, hic pecuniae aut gratiae servitis, eo fit, ut impetus fiat in vacuam rempublicam. Cato, Ap. Sall., Cat., lii.

31. Merit is the True Title to Nobility.

Comparate nunc, Quirites, me hominem novum cum illorum superbia. Quae illi audire et legere solent, eorum partim vidi, alia egomet gessi: quae illi literis, ea ego militando didici. Nunc vos existumate, facta an dicta pluris sint. Contemnunt novitatem meam, ego illorum ignaviam; mihi fortuna, illis probra obiectantur. Quamquam ego naturam unam et communem omnium existumo, sed fortissumum quemque generosissumum esse. Ac si iam ex patribus Albini aut Bestiae quaeri posset, mene an illos ex se gigni maluerint, quid responsuros creditis, nisi, sese liberos quam optumos voluisse? Quodsi iure me despiciunt, faciant idem maioribus suis, quibus, uti mihi, ex virtute nobilitas coepit. Invident honori meo; ergo invideant labori, innocentiae, periculis etiam meis, quoniam per haec illum cepi. Non possum fidei caussa imagines neque triumphos aut consulatus maiorum meorum ostentare; at, si res postulet, hastas, vexillum, phaleras, alia militaria dona; praeterea cicatrices adverso corpore. Hae sunt meae imagines, haec mea nobilitas, non hereditate relicta, ut illa illis, sed quae egomet plurumis meis laboribus et periculis quaesivi. Non sunt composita mea verba; parvi id facio; ipsa se virtus satis ostendit; illis artificio opus est, ut turpia facta oratione tegant. Neque literas Graecas didici: parum placebat eas discere, quippe quae ad virtutem

« ZurückWeiter »