Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Rex gratum acceptumque habuit atque ab operis culinariis apponi iussit: quae cum piscem contractantes anulum alvo repertum ad regem gaudentes retulerunt. Tum Polycrates litteras ordine de casu et postliminio anuli perscriptas ad regem Amasin mittit. Amasis magnum et maturum malum Polycrati coniectans amicitiam hospitiumque renuntiat. Sed somnium filiae Polycrati iam ante insigne obtigerat. Patrem suum videre sibi visa erat aperto atque edito loco sublimem ungui et lavi Iovis et Solis manibus. Harioli autem laetam et pinguem fortunam portendier somnio interpretati. Sed omne contra evenit. Nam deceptus ab Oroete Perse Polycrates captusque in crucem sublatus est. Ita ei crucianti somnium expeditum. Manibus Iovis cum plueret, lavabatur, a Sole unguebatur, dum ipse e corpore humorem emitteret. Fronto, Bell. Parth., ed. Naber, p. 219.

206. Story of Arion.

Arion Lesbius, proinde quod Graecorum memoria est, cithara et dithyrambo primus, Corintho, ubi frequens incolebat, secundum quaestum profectus, magnis divitiis per oram Siciliae atque Italiae paratis Corinthum Tarento regredi parabat. Socios navales Corinthios potissimum delegit; eorum navem audacter re bona maxime onerat. Nave in altum provecta cognovit socios, qui veherent cupidos potiri, necem sibi machinari. Eos precibus fatigat, aurum omne sibi haberent, unam sibi animam sinerent. Postquam id frustra orat, aliam tamen veniam impetravit, in exitu vitae quantum posset cantaret. Id praedones in lucro licere, praeter spolia summum artificem audire, cuius vocem praeterea nemo unquam post illa auscultaret. Ille vestem induit auro intextam itemque citharam insignem. Tunc pro puppi aperto maxime atque edito loco constitit, sociis inde consulto per navem ceteram dispersis. Ibi Arion studio impenso cantare orditur scilicet mari et caelo artis suae supremum commemoramentum. Carminis fine cum verbo in mare desilit: delphinus excipit, sublimem avehit, navi praevortit, Taenaro exponit, quantum delphino fas erat, in extimo litore. Arion inde Corinthum proficiscitur: et homo et vestis et cithara et vox incolumis: Periandrum regem Corinthum, cui per artem cognitus acceptusque diu fuerat, accedit: ordine memorat rem gestam in navi et postea in mari. Rex homini credere, miraculo addubitare, navem et socios navales, dum reciperent, opperiri. Postquam novit portum invectos, sine

tumultu accipi iubet; voltu comi, verbis lenibus percontatur, numquidnam super Arione Lesbio comperissent. Illi facile respondent Tarenti vidisse fortunatissimum mortalem, secundo rumore populi florere, pretisque esse cithara contare. Cum haec ita dicerent, Ario irrupit, ita ut in puppi steterat, cum veste auro intexta et cithara insigni. Praedones inopino visu territi, tum neque quicquam post ille negare aut non credere aut deprecari ausi sunt. Fronto, Arion, ed. Naber, p. 237.

PART II.-RHETORICAL.

A. PERIOD I., B.C. 240-80.

1. Cassandra's Vision.

ITec. Sed quid oculis rábere visa es dérepente ardéntibus?
Ubi illa tua paulo ante sapiens vírginali' modéstia?
Cas. Máter, optumárum multo múlier melior múlierum,
Míssa sum supérstitiosis áriolatiónibus:

Námque Apollo fátis fandis démentem invitám ciet.
Vírgines aequáles vereor, pátris mei meum factúm pudet,
Optumi virí. Mea mater, túi me miseret, mé piget:
Optumam progéniem Priamo péperisti extra me: hóc dolet:
Mén obesse, illós prodesse, me óbstare, illos óbsequi !

[ocr errors][ocr errors]

Adest, adest fax óbvoluta sánguine atque incêndio!
Múltos annos látuit: cives, férte opem et restínguite!
Iamqué mari magno clássis cita
Texítur: exitium exámen rapit:
Advéniet, fera velívolantibus

Navibus complebit mánus litora.

Enn., Alex., fr. ap. Cic. De Div., I. lxvi. 99.

2. The Sack of Troy.

Quíd petam praésidi aut éxequar? quóve nunc

Aúxilio éxili aút fugae fréta sim ?

Arce et urbe órba sum. Quo áccidam? quo applicem ?

Cuí nec arae pátriae domi stant, fráctae et disiectaé iacent, Fána flamma déflagrata, tósti alti stant parietes

Déformati atque ábiete crispa.

O páter, o patria, o Príami domus

Saeptum áltisono cardíne templum !
Vidi égo te adstante ope bárbarica
Tectís caelatis lácuatis,

Auro ébore instructum régifice.
Haec ómnia videi inflámmarei,
Priamó vi vitam evítarei,
Iovis áram sanguine túrparei.

Vidi, videre quód sum passa aegérrume
Hectórem curru quádriiugo raptárier

Hectóris natum dé muro iactárier.

Enn., Androm. ap. Cic. Tusc., III. xix. 44, et al.

3. A Father rates his Son.

Pa. Quis mé volt? Perii, páter est. Si. Quid ais, ómnium. Ch. Ah,

Rem pótius ipsam díc, ac mitte mále loqui.

Si. Quasi quícquam in hunc iam grávius dici póssiet.
Ain tándem, civis Glyceriumst? Pa. Ita praédicant.
Si. Ita praédicant? O ingéntem confidéntiam !
Num cógitat quid dícat? num factí piget?
Num éius color pudóris signum usquam índicat?
Adeo impotenti esse ánimo, ut praeter cívium
Morem átque legem, et súi voluntatém patris,
Tamen hanc habere stúdeat cum summó probro?

Pa. Me míserum. Si. Hem, modone id demum sensti,
Pamphile?

Olim ístuc, olim, quum íta animum induxtí tuum,

Quod cúperes, aliquo pacto efficiundúm tibi :

Eodém die istuc vérbum vere in te áccidit.

Sed quíd ego? cur me excrúcio, aut cur me mácero ?
Cur méam senectutem huíus sollicito améntia?
An ut pro huíus peccatis égo supplicium súfferam ?

Immo habeat, valeat, vívat cum illa. Pa. Mí pater.
Si. Quid mí pater? quasi tu húius indigeás patris.
Domus, úxor, liberi ínventi invitó patre.
Addúcti qui illam cívem hinc dicant: víceris.
Pa. Patér, licetne paúca? Si. Quid dicés mihi?

Ch. Tamén, Simo, audi. Si. Ego aúdiam? quid aúdiam, Chreme? Ch. At tandem dicát sine. Si. Age dicát: sino. Pa. Ego me amare hanc fáteor. Si id peccáre est, fateor íd

quoque.

Tíbi, pater, me dédo. Quidvis óneris inpone: ímpera.
Vís me uxorem dúcere? hanc amíttere? Ut poteró, feram.
Hóc modo te obsecro: út ne credas á me adlegatum húnc

senem.

Síne me expurgem, atque illum huc coram addúcam.

Adducas? Pa. Sine, pater.

Si.

Ch. Aéquum postulát: da veniam. Pa. Síne te hoc exorém.

Si. Sino.

Quídvis cupio, dúm ne ab hoc me fálli comperiár, Chremes.
Ch. Pró peccato mágno paulum súpplici satis ést patri.
Ter. Andr., V. iii.

4. An Insolent Noble.

Dixit, a decemviris parum sibi bene cibaria curata esse, iussit vestimenta detrahi, atque flagro caedi. Decemviros Bruttiani verberavere, videre multi mortales. Quis hanc contumeliam, quis hoc imperium, quis hanc servitutem ferre potest? Nemo hoc rex ausus est facere: eane fieri bonis, bono genere gnatis, boni consulitis? Ubi societas ? Ubi fides maiorum? Insignitas iniurias, plagas, verbera, vibices, eos dolores atque carnificinas per dedecus atque maximam contumeliam, inspectantibus popularibus suis atque multis mortalibus, te facere ausum esse? Sed quantum luctum quantumque gemitum, quid lacrumarum quantumque fletuum factum audivi ! Servi iniurias nimis aegre ferunt. Quid illos, bono genere gnatos, magna virtute praeditos, opinamini animi habuisse atque habituros, dum vivent? Cato, in Thermum, ap. Gell., X. iii.

5. Exordium of Cato's Speech for the Rhodians.

Scio solere plerisque hominibus in rebus secundis atque prolixis atque prosperis animum excellere, atque superbiam atque ferociam augescere atque crescere. Quod mihi nunc magnae curae est, quod haec res tam secunde processerit, ne quid in consulendo advorsi eveniat, quod nostras secundas res confutet, neve haec laetitia nimis luxuriose eveniat. Advorsae res edomant et docent, quid opus sit facto, secundae res laetitia transversum trudere solent a recte consulendo atque intelligendo. Quo

« ZurückWeiter »