Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

fidem. Ita primo concursatio et preces: dein strepere praetoris tribunal eaque, quae remedio quaesita, venditio et emptio, in contrarium mutari, quia feneratores omnem pecuniam mercandis agris condiderant. Copiam vendendi secuta vilitate, quanto quis obaeratior, aegrius distrahebant; multique fortunis provolvebantur: eversio rei familiaris dignitatem ac famam praeceps dabat: donec tulit opem Caesar, disposito per mensas millies sestertio, factaque mutuandi copia sine usuris per triennium, si debitor populo in duplum praediis cavisset. Sic refecta fides, et paullatim privati quoque creditores reperti. Neque emptio agrorum exercita ad formam senatusconsulti: acribus, ut ferme talia, initiis, incurioso fine. Tac., Ann., vi. 16, 17.

168. Character of Tiberius.

Sic Tiberius finivit, octavo et septuagesimo aetatis anno. Pater ei Nero, et utrimque origo gentis Claudiae, quamquam mater in Liviam et mox Iuliam familiam adoptionibus transierit. Casus prima ab infantia ancipites. Nam proscriptum patrem exsul secutus, ubi domum Augusti privignus introiit, multis aemulis conflictatus est, dum Marcellus et Agrippa, mox Caius Luciusque Caesares, viguere. Etiam frater eius Drusus prosperiore civium amore erat. Sed maxime in lubrico egit, accepta in matrimonium Iulia, impudicitiam uxoris tolerans, aut declinans. Deinde Rhodo regressus, vacuos principis Penates duodecim annis, mox rei Romanae arbitrium tribus ferme et viginti obtinuit. Morum quoque tempora illi diversa: egregium vita famaque, quoad privatus, vel in imperiis sub Augusto fuit: occultum ac subdolum fingendis virtutibus, donec Germanicus ac Drusus superfuere. Idem inter bona malaque mixtus, incolumi matre intestabilis saevitia, sed obtectis libidinibus, dum Seianum dilexit timuitve: postremo in scelera simul ac dedecora prorupit, postquam remoto pudore et metu, suo tantum ingenio utebatur. Tac., Ann., vi. 51.

169. Death of Claudius.

Exquisitum aliquid placebat, quod turbaret mentem, et mortem differret. Deligitur artifex talium, vocabulo Locusta, nuper veneficii damnata, et diu inter instrumenta regni habita. Eius mulieris ingenio paratum virus, cuius minister e spadonibus fuit Halotus, inferre epulas et explorare gustu solitus.

Adeoque cuncta mox pernotuere, ut temporum illorum scriptores prodiderint, infusum delectabili cibo boletorum venenum, nec vim medicaminis statim intellectam, socordiane Claudii an vinolentia. Simul soluta alvus subvenisse videbatur. Igitur exterrita Agrippina, et, quando ultima timebantur, spreta praesentium invidia, provisam iam sibi Xenophontis medici conscientiam adhibet. Ille, tamquam nisus evomentis adiuvaret, pinnam, rapido veneno inlitam, faucibus eius demisisse creditur, haud ignarus, summa scelera incipi cum periculo, peragi cum praemio. Vocabatur interim senatus, votaque pro incolumitate principis consules et sacerdotes nuncupabant, cum iam exanimis vestibus et fomentis obtegeretur, dum res firmando Neronis imperio componuntur. Iam primum Agrippina, velut dolore victa, et solatia conquirens, tenere amplexu Britannicum, veram paterni oris effigiem," adpellare, ac variis artibus demorari, ne cubiculo egrederetur. Antoniam quoque et Octaviam, sorores eius, adtinuit, et cunctos aditus custodiis clauserat, crebroque vulgabat, "ire in melius valitudinem principis," quo miles bona in spe ageret, tempusque prosperum, ex monitis Chaldaeorum, adventaret. Tunc, medio diei, tertium ante idus Octob., foribus palatii repente diductis, comitante Burro, Nero egreditur ad cohortem, quae more militiae excubiis adest. Ibi, monente praefecto, festis vocibus exceptus, inditur lecticae. Tac., Ann., xii. 66-69.

66

170. Murder of Britannicus.

Mos habebatur, principum liberos cum ceteris idem aetatis nobilibus sedentes vesci, in adspectu propinquorum, propria et parciore mensa. Illic epulante Britannico, quia cibos potusque eius delectus ex ministris gustu explorabat, ne omitteretur institutum, aut utriusque morte proderetur scelus, talis dolus repertus est. Innoxia adhuc ac praecalida et libata gustu potio traditur Britannico: dein, postquam fervore aspernabatur, frigida in aqua adfunditur venenum, quod ita cunctos eius artus pervasit, ut vox pariter et spiritus raperentur. Trepidatur a circumsedentibus; diffugiunt inprudentes. At quibus altior intellectus, resistunt defixi et Neronem intuentes. Ille, ut erat reclinis et nescio similis, "solitum ita," ait, "per comitialem morbum, quo primum ab infantia adflictaretur Britannicus, et redituros paullatim visus sensusque." At Agrippinae is pavor, ea consternatio mentis, quamvis vultu premeretur, emicuit, ut, perinde ignaram fuisse ac sororem Britannici Octaviam, con

stiterit: quippe sibi supremum auxilium ereptum, et parricidii exemplum intelligebat. Octavia quoque, quamvis rudibus annis, dolorem, ceritatem, omnis adfectus abscondere didicerat. Ita post breve silentium repetita convivii laetitia. Nox eadem

necem Britannici et rogum coniunxit, proviso ante funebri paratu, qui modicus fuit. In campo tamen Martis sepultus est, adeo turbidis imbribus, ut vulgus iram deum portendi crediderit adversus facinus, cui plerique etiam hominum ignoscebant, antiquas fratrum discordias et insociabile regnum aestimantes. Tac., Ann., xiii. 16, 17.

171. Nero's atrocious Cruelty towards the Christians.

Mox petita diis piacula, aditique Sibyllae libri, ex quibus supplicatum Vulcano et Cereri Proserpinaeque, ac propitiata Iuno per matronas, primum in Capitolio, deinde apud proximum mare: unde hausta aqua templum et simulacrum deae prospersum est: et sellisternia ac pervigilia celebravere feminae, quibus mariti erant. Sed non ope humana, non largitionibus principis aut deum placamentis decedebat infamia, quin iussum incendium crederetur. Ergo abolendo rumori Nero subdidit reos, et quaesitissimis poenis adfecit, quos per flagitia invisos, vulgus Christianos adpellabat. Auctor nominis eius Christus, Tiberio imperitante, per procuratorem Pontium Pilatum supplicio adfectus erat. Repressaque in praesens exitiabilis superstitio rursus erumpebat, non modo per Iudaeam, originem eius mali, sed per urbem etiam, quo cuncta undique atrocia aut pudenda confluunt celebranturque. Igitur primo conrepti, qui fatebantur, deinde, indicio eorum, multitudo ingens, haud perinde in crimine incendii, quam odio humani generis, convicti sunt. Et pereuntibus addita ludibria, ut ferarum tergis contecti, laniatu canum interirent, aut crucibus adfixi, aut flammandi, atque, ubi defecisset dies, in usum nocturni luminis urerentur. Hortos suos ei spectaculo Nero obtulerat, et circense ludicrum edebat, habitu aurigae permixtus plebi, vel curriculo insistens. Unde quamquam adversus sontes et novissima exempla meritos, miseratio oriebatur, tamquam non utilitate publica, sed in saevitiam unius, absumerentur. Tac., Ann., xv. 44.

172. Incredible Constancy of a Freedwoman under Torture.

Tum, cognito Natalis indicio, Scaevinus quoque pari inbecillitate, an cuncta iam patefacta credens nec ullum silentii emolumentum, edidit ceteros. Ex quibus Lucanus Quinctianusque

et Senecio diu abnuere. Post, promissa impunitate conrupti, quo tarditatem excusarent, Lucanus Atillam matrem suam, Quinctianus Glitium Gallum, Senecio Annium Pollionem, amicorum praecipuos, nominavere. Atque interim Nero recordatus, Volusii Proculi indicio Epicharin adtineri, ratusque muliebre corpus impar dolori, tormentis dilacerari iubet. Atillam non verbera, non ignes, non ira eo acrius torquentium, ne a femina spernerentur, pervicere, quin obiecta denegaret. Sic primus quaestionis dies contemptus. Postero, cum ad eosdem cruciatus retraheretur gestamine sellae, (nam dissolutis membris insistere nequibat) vinclo fasciae, quam pectori detraxerat, in modum laquei ad arcum sellae restricto, indidit cervicem, et, corporis pondere connisa, tenuem iam spiritum expressit: clariore exemplo libertina mulier, in tanta necessitate, alienos ac prope ignotos protegendo, cum ingenui et viri et equites Romani senatoresque, intacti tormentis, carissima suorum quisque pignorum proderent. Tac., Ann., xv. 56, 57.

173. Death of Seneca.

Ubi haec atque talia in commune disseruit, complectitur uxorem, et, paullulum adversus praesentem fortitudinem mollitus, rogat oratque, "temperaret dolori, nec aeternum susciperet, sed in contemplatione vitae per virtutem actae desiderium mariti solatiis honestis toleraret." Illa contra sibi quoque destinatam mortem adseverat, manumque percussoris exposcit. Tum Seneca, gloriae eius non adversus, simul amore, ne sibi unice dilectam ad iniurias relinqueret: "vitae," inquit, "delenimenta monstraveram tibi, tu mortis decus mavis. Non invidebo exemplo. Sit huius tam fortis exitus constantia penes utrosque par, claritudinis plus in tuo fine." Post quae eodem ictu brachia ferro exsolvunt. Seneca, quoniam senile corpus et parvo victu tenuatum lenta effugia sanguini praebebat, crurum quoque et poplitum venas abrumpit. Saevisque cruciatibus defessus, ne dolore suo animum uxoris infringeret, atque ipse visendo eius tormenta ad impatientiam delaberetur, suadet in aliud cubiculum abscedere. Et novissimo quoque momento suppeditante eloquentia, advocatis scriptoribus, pleraque tradidit, quae, in vulgus edita eius verbis, invertere supersedeo. Interim, durante tractu et lentitudine mortis, Statium Annaeum, diu sibi amicitiae fide et arte medicinae probatum, orat, provisum pridem venenum, quo damnati publico Atheniensium iudicio exstinguerentur, promeret: adlatumque hausit frustra, frigidus

iam artus, et clauso corpore adversum vim veneni. Postremo stagnum calidae aquae introiit, respergens proximos servorum, addita voce: "libare se liquorem illum" Iovi liberatori. Exin balneo inlatus, et vapore eius exanimatus, sine ullo funeris solenni crematur. Tac., Ann., xv. 63, 64.

174. Death of Petronius Arbiter.

De C. Petronio pauca supra repetenda sunt. Nam illi dies per somnum, nox officiis et oblectamentis vitae transigebatur: utque alios industria, ita hunc ignavia ad famam protulerat: habebaturque non ganeo et profligator, ut plerique cua haurientium, sed erudito luxu. Ac dicta factaque eius quanto solutiora et quandam sui negligentiam praeferentia, tanto gratius, in speciem simplicitatis, accipiebantur. Proconsul tamen Bithyniae, et mox consul, vigentem se ac parem negotiis ostendit: dein revolutus ad vitia, seu vitiorum imitatione, inter paucos familiarium Neroni adsumptus est, elegantiae arbiter; dum nihil amoenum et molle adfluentia putat, nisi quod ei Petronius adprobavisset. Unde invidia Tigellini, quasi adversus aemulum et scientia voluptatum potiorem. Ergo crudelitatem principis, cui ceterae libidines cedebant, adgreditur, amicitiam Scaevini Petronio obiectans, conrupto ad indicium servo, ademptaque defensione, et maiore parte familiae in vincla rapta. Forte illis diebus Campaniam petiverat Caesar, et Cumas usque progressus Petronius illic adtinebatur. Nec tulit ultra timoris aut spei moras. Neque tamen praeceps vitam expulit, sed incisas venas, ut libitum, obligatas, aperire rursum, et adloqui amicos, non per seria, aut quibus constantiae gloriam peteret. Audiebatque referentes, nihil de inmortalitate animae et sapientium placitis, sed levia carmina et faciles versus. Servorum alios largitione, quosdam verberibus adfecit. Iniit epulas, somno indulsit, ut, quamquam coacta mors, fortuitae similis esset. Ne codicillis quidem (quod plerique pereuntium) Neronem aut Tigellinum, aut quem alium potentium adulatus est: sed flagitia principis, sub nominibus exoletorum feminarumque et novitate cuiusque stupri, perscripsit, atque obsignata misit Neroni. Tac., Ann., xvi. 18, 19.

175. Assassination of Galba.

Viso cominus armatorum agmine, vexillarius comitatae Galbam cohortis (Atilium Vergilionem fuisse tradunt) dereptam Galbae imaginem solo adflixit. Eo signo manifesta in Othonem

« ZurückWeiter »