sùyével.” Item tertiis literis: "Tiberium nepotem tuum placere mihi declamantem potuisse, peream nisi, mea Livia, admiror, Nam qui tam dos loquatur, qui possit, quum declamat, oaçãs dicere, quae dicenda sunt, non video." Aug., ap. Suet., Claud., iv.
C. PERIOD III., 14-180 A.D.
116. Character of Julius Caesar.
Hic nobilissima Iuliorum genitus familia, et, quod inter omneis constat, antiquissima, ab Anchise ac Venere deducens genus, forma omnium civium excellentissimus, vigore animi acerrimus, munificentia effusissimus, animo super humanam et naturam et fidem evectus, magnitudine cogitationum, celeritate bellandi, patientia periculorum, Magno illi Alexandro, sed sobrio, neque iracundo, simillimus, qui denique semper et somno et cibo in vitam, non in voluptatem, uteretur; cum fuisset C. Mario sanguine coniunctissimus, atque idem Cinnae gener, cuius filiam ut repudiaret, nullo metu compelli potuit, (cum M. Piso consularis Anniam, quae Cinnae uxor fuerat, in Sullae dimisisset gratiam), habuissetque fere XVIII annos eo tempore, quo Sulla rerum potitus est: magis ministris Sullae adiutoribusque partium, quam ipso, conquirentibus eum ad necem, mutata veste, dissimilemque fortunae suae indutus habitum, nocte Urbe elapsus est. Idem postea admodum iuvenis cum a piratis captus esset, ita se per omne spatium, quo ab his retentus est, apud eos gessit, ut pariter his terrori venerationique esset, neque unquam aut nocte aut die (cur enim, quod vel maximum est, si narrari verbis speciosis non potest, omittatur?) aut excalcearetur aut discingeretur; in hoc scilicet, ne, si quando aliquid ex solito variaret, suspectus his, qui oculis tantummodo eum custodiebant, foret. Vell. Pat., ii. 41.
117. Tiberius indulges in a jest.
Est árdelionum quaédam Romae nátio, Trepidé concursans, óccupata in ótio, Gratís anhelans, múlta agendo níhil agens, Sibí molesta et áliis odiosíssima:
Hanc émendare, sí tamen possúm, volo Verá fabella: prétium est operae attendere. Caesár Tiberius, quúm, petens Neapolim, In Mísenensem villam venissét suam, Quae, mónte summo pósita Lucullí manu, Prospéctat Siculum, et déspicit Tuscúm mare: Ex álticinctis únus atriénsibus,
Cui túnica ab humeris linteo Pelusio Erát destricta, círris dependéntibus, Perámbulante laéta domino víridia, Alvéolo coepit lígneo conspérgere
Humum aéstuantem, cóme officium iáctitans: Sed déridetur. Inde notis fléxibus Praecúrrit alium in xystum, sedans púlverem. Agnoscit hominem Caésar, remque intélligit. Id út putavit ésse nescio quíd boni:
Heus! ínquit dominus. Ille enimvero adsilit, Donátionis álacer certae gaúdio.
Tum síc iocata est tánta maiestás ducis: Non múltum egisti, et ópera nequidquám perit; Multó maioris álapae mecum véneunt.
118. The Fox and the Crow.
Qui sé laudari gaúdent verbis súbdolis Será dant poenas túrpes poeniténtia. Quum dé fenestra córvus raptum cáseum Comésse vellet, célsa residens árbore, Hunc vídit vulpis, deinde sic coepít loqui: O quí tuarum, córve, pennarum ést nitor! Quantúm decoris córpore et vultú geris! Si vócem haberes, núlla prior alés foret. At ille stultus, dúm vult vocem ostendere, Emísit ore cáseum; quem céleriter Dolósa vulpis ávidis rapuit déntibus.
Tum démum ingemuit córvi deceptús stupor.
119. The Lion and the Mouse.
Ne quís minores laédat, fabula haec monet. Leóne in silva dormiente, rústici
Luxúriabant murés, et unus éx iis Supér cubantem cásu quodam tránsiit. Expérgefactus míserum leo celeri ímpetu Arrípuit. Ille véniam sibi darí rogat: Crimén fatetur, péccatum imprudéntiae. Hoc réx ulcisci glóriosum nón putans, Ignóvit et dimisit. Post paucos dies Leo, dúm vagatur nóctu, in foveam décidit. Captum út se agnovit láqueis, voce máxima Rugíre coepit; cúius immanem ád sonum Mus súbito accurrens: nón est, quod timeás, ait, Benefício magno grátiam reddám parem. Mox ómnes artus ártuum et ligámina Lustráre coepit, cógnitosque déntibus Nervós rodendo, láxat ingenia ártuum, Sic captum mus leonem silvis réddidit.
120. The Frogs ask for a King.
Athénae quum florérent aequis légibus, Procáx libertas cívitatem míscuit, Frenúmque solvit prístinum licéntia. Hinc cónspiratis fáctionum pártibus, Arcém tyrannus óccupat Pisístratus. Quum trístem servitutem flerent Áttici, Non quía crudelis ílle, sed quoniám grave Omne ínsuëtis ónus, et coepissént queri: Aesópus talem túm fabellam rétulit. Ranaé, vagantes líberis palúdibus, Clamére magno régem petiere á Iove, Qui díssolutos móres vi compésceret. Patér deorum rísit, atque illís dedit Parvúm tigillum, míssum quod subitú vadi Motú sonoque térruit pavidúm genus. Hoc mérsum limo quúm lateret díutius, Forte úna tacite prófert e stagnó caput, Et éxplorato rége cunctas évocat.
Illaé, timore pósito, certatim ádnatant, Lignúmque supra túrba petulans ínsilit. Quod quum ínquinassent ómni contumélia, Aliúm rogantes régem misere ád Iovem, Inútilis quoniam ésset, qui fuerát datus.
Tum mísit illis hýdrum, qui dente áspero Corrípere coepit síngulas. Frustrá necem Fugitánt inertes: vócem praecludít metus. Furtim ígitur dant Mercúrio mandata ád Iovem, Adflíctis ut succúrrat. Tunc contrá deus: Quia nóluistis véstrum ferre, inquít, bonum, Malúm perferte. Vós quoque, o civés, ait, Hoc sústinete, máius ne veniát, malum.
121. The Tyranny of Ambition.
Mane piger stertis. "Surge," inquit avaritia: "eia Surge!" Negas. Instat, "surge!" inquit. "Non queo. Surge!"
"Et quid agam?" "Rogitas? en saperdam advehe Ponto, Castoreum, stuppas, ebenum, thus, lubrica Coa.
Tolle recens primus piper e sitiente camelo.
Verte aliquid, iura." "Sed Iupiter audiet." "Eheu, Baro, regustatum digito terebrare salinum Contentus perages, si vivere cum Iove tendis. " Iam pueris pellem succinctus et oenophorum aptas: "Ocius ad navem!" Nihil obstat, quin trabe vasta Aegaeum rapias, nisi sollers luxuria ante
Seductum moneat: "Quo deinde insane ruis? quo? Quid tibi vis? Calido sub pectore mascula bilis Intumuit, quam non exstinxerit urna cicutae. Tun' mare transsilias? tibi, torta cannabe fulto, Cena sit in transtro? Veientanumque rubellum Exhalet, vapida laesum pice, fissilis obba? Quid petis? ut numi, quos heic quincunce modesto Nutrieras, pergant avidos sudare deunces? Indulge genio carpamus dulcia: nostrum est, Quod vivis : cinis et manes et fabula fies;
Vive memor leti: fugit hora: hoc, quod loquor, inde est. En quid agis? Duplici in diversum scinderis hamo. Hunccine, an hunc sequeris? Subeas alternus oportet Ancipiti obsequio dominos, alternus oberres. Nec tu, quum obstiteris semel, instantique negaris Parere imperio: "rupi iam vincula!" dicas. Nam et luctata canis nodum abripit: attamen illi, Quum fugit, a collo trahitur pars longa catenae.
122. Caesar and Pompey compared.
Quis iustius induit arma, Scire nefas magno se iudice quisque tuetur : Victrix causa deis placuit, sed victa Catoni. Nec coiere pares: alter, vergentibus annis In senium longoque togae tranquillior usu, Dedidicit iam pace ducem; famaeque petitor, Multa dare in vulgus; totus popularibus auris Impelli, plausuque sui gaudere theatri: Nec reparare novas vires, multumque priori Credere fortunae. Stat magni nominis umbra : Qualis frugifero quercus sublimis in agro Exuvias veteres populi sacrataque gestans Dona ducum nec iam validis radicibus haerens, Pondere fixa suo est: nudosque per aera ramos Effundens, trunco, non frondibus, efficit umbram ; Et quamvis primo nutet casura sub Euro, Tot circum silvae firmo se robore tollant,
Sola tamen colitur. Sed non in Caesare tantum Nomen erat, nec fama ducis: sed nescia virtus Stare loco solusque pudor, non vincere bello. Acer et indomitus; quo spes, quoque ira vocasset, Ferre manum, et numquam temerando parcere ferro: Successus urgere suos, instare favori
Numinis impellens quidquid sibi, summa petenti, Obstaret, gaudensque viam fecisse ruina. Qualiter expressum ventis per nubila fulmen Aetheris impulsi sonitu, mundique fragore Emicuit, rupitque diem, populosque paventis Terruit, obliqua praestringens lumina flamma, In sua templa furit: nullaque exire vetante Materia, magnamque cadens, magnamque revertens Dat stragem late, sparsosque recolligit ignes.
123. Caesar pillages the Temple of Saturn: Metellus stands in the way to resist the Sacrilege.
His magnam victor in iram
Vocibus accensus: "Vanam spem mortis honestae Concipis: haud," inquit, "iugulo se polluet isto
« ZurückWeiter » |