Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Nil melius aeterna lex fecit, quam quod unum introitum nobis ad vitam dedit, exitus multos. Ego exspectem vel morbi crudelitatem, vel hominis, quum possim per media exire tormenta, et adversa discutere? Hoc est unum, cur de vita non Sen., Ep. viii., 1 (70), 9-13.

possimus queri: neminem tenet.

67. The excuses Men invent for Sin.
Sunt, in Fortunae qui casibus omnia ponunt,
Et nullo credunt mundum rectore moveri,
Natura volvente vices et lucis et anni;
Atque ideo intrepidi quaecumque altaria tangunt.
Est alius metuens, ne crimen poena sequatur:
Hic putat esse deos; et peierat, atque ita secum :
"Decernat, quodcumque volet, de corpore nostro
Isis, et irato feriat mea lumina sistro,

Dummodo vel caecus teneam, quos abnego, numos.
Et phthisis et vomicae putres et dimidium crus
Sunt tanti? Pauper locupletem optare podagram
Ne dubitet Ladas, si non eget Anticyra, nec
Archigene. Quid enim velocis gloria plantae
Praestat et esuriens Pisaeae ramus olivae?
Ut sit magna, tamen certe lenta ira deorum est.
Si curant igitur cunctos punire nocentes,
Quando ad me venient? Sed et exorabile numen
Fortasse experiar: solet his ignoscere. Multi
Committunt eadem diverso crimina fato:
Ille crucem pretium sceleris tulit, hic diadema."
Sic animum dirae trepidum formidine culpae
Confirmant.

Juv., xiii. 86-107.

68. The Punishments of the Lower World may be endured on Earth.

Atque ea nimirum quaecumque Acherunte profundo
Prodita sunt esse, in vita sunt omnia nobis.
Nec miser impendens magnum timet aere saxum
Tantalus, ut famast, cassa formidine torpens;
Sed magis in vita divom metus urget inanis
Mortalis casumque timent quem cuique ferat fors.

[ocr errors]

Sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem
Quem volucres lacerant atque exest auxius angor

Aut alia quavis scindunt cuppedine curae.
Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est
Qui petere a populo fasces saevasque secures
Imbibit et semper victus tristisque recedit.
Nam petere imperium quod inanest nec datur umquam,
Atque in eo semper durum sufferre laborem,
Hoc est adverso nixantem trudere monte
Saxum quod tamen e summo iam vertice rusum
Volvitur et plani raptim petit aequora campi.

Cerberus et furiae iam vero et lucis egestas
Tartarus horriferos eructans faucibus aestus,
Qui neque sunt usquam nec possunt esse profecto.
Sed metus in vita poenarum pro male factis
Est insignibus insignis scelerisque luella,
Carcer et horribilis de saxo iactu' deorsum,
Verbera carnifices robur pix lammina taedae;
Quae tamen etsi absunt, at mens sibi conscia factis
Praemetuens adhibet stimulos terretque flagellis
Nec videt interea qui terminus esse malorum
Possit nec quae sit poenarum denique finis

Atque eadem metuit magis haec ne in morte gravescant.
Hic Acherusia fit stultorum denique vita.

Lucr., iii. 978-983; 992-1002; 1011-1023.

69. ὑστερόποινον πέμπει παραβάσιν Ερινύν. Non est humano consilio, ne mediocri quidem, iudices, deorum immortalium cura res illa perfecta. Religiones mehercule ipsae, quae illam belluam cadere viderunt, commovisse se videntur, et ius in illo suum retinuisse. Vos enim iam, Albani tumuli atque luci, vos, inquam, imploro atque obtestor, vosque, Albanorum obrutae arae, sacrorum populi Romani sociae et aequales, quas ille praeceps amentia, caesis prostratisque sanctissimis lucis, substructionum insanis molibus oppresserat: vestrae tum arae vestrae religiones viguerunt, vestra vis valuit, quam ille omni scelere polluerat; tuque ex tuo edito monte, Latiaris sancte Iuppiter, cuius ille lacus, nemora finesque saepe omni nefario stupro et scelere macularat, aliquando ad eum puniendum oculos aperuisti: vobis illae, vobis vestro in conspectu serae, sed iustae tamen et debitae poenae solutae sunt. Nisi forte hoc etiam casu factum esse dicemus, ut ante ipsum, sacrarium Bonae Deae, quod est in fundo T. Sextii Galli, in primis honesti et ornati adolescentis, ante ipsam, inquam, Bonam

Deam, quum praelium commisisset, primum illud vulnus acceperit, quo taeterrimam mortem obiret, ut non absolutus iudicio illo nefario videretur, sed ad hanc insignem poenam reservatus. Cic., Milo., xxxi. 85, 86.

70. Speech of the Locrian Ambassadors before the Roman Senate (B.C. 204), showing the inevitable Punishment of Sacrilege. "Unum est, de quo nominatim et nos queri religio infixa animis cogat, et vos audire, et exsolvere rempublicam vestram religione, si ita vobis videbitur, velimus, Patres conscripti. Vidimus enim, cum quanta caerimonia non vestros solum colatis deos, sed etiam externos accipiatis. Fanum est apud nos Proserpinae, de cuius sanctitate templi credo aliquam famam ad vos pervenisse Pyrrhi bello: qui quum, ex Sicilia rediens, Locros classe praeterveheretur, inter alia foeda, quae propter fidem erga vos in civitatem nostram facinora edidit, thesauros quoque Proserpinae, intactos ad eam diem, spoliavit: atque ita, pecunia in naves imposita, ipse terra est profectus. Quid ergo evenit, Patres conscripti? Classis postero die foedissima tempestate lacerata, omnesque naves, que sacram pecuniam habuerunt, in litora nostra eiectae sunt. Qua tanta clade edoctus tandem deos esse superbissimus rex, pecuniam omnem conquisitam in thesauros Proserpinae referri iussit. Nec tamen illi unquam postea prosperi quicquam evenit: pulsusque Italia, ignobili atque inhonesta morte, temere nocte ingressus Argos, occubuit. Haec quum audisset legatus vester, tribunique militum, et mille alia, quae non augendae religionis causa, sed praesentis deae numine saepe comperta nobis maioribusque nostris, referebantur; ausi sunt nihilo minus sacrilegas admovere manus intactis illis thesauris, et nefanda praeda se ipsos ac domos contaminare suas et milites vestros. Quibus, per vos fidemque vestram, Patres conscripti, priusquam eorum scelus. expietis, neque in Italia neque in Africa quicquam rei gesseritis, ne, quod piaculum commiserunt, non suo solum sanguine, sed etiam publica clade luant." Livy, xxix. 18.

71. Speech of the Locrian Ambassadors before the Roman Senate (B.C. 204), showing the inevitable Punishment of Sacrilege.

"Quanquam ne nunc quidem, Patres conscripti, aut in ducibus, aut in militibus vestris cessat ira deae. Aliquoties iam inter se signis collatis concucurrerunt. Dux alterius partis Pleminius, alterius duo tribuni militum erant: non acrius cum Carthagin

iensibus, quam inter se ipsi, ferro dimicaverunt: praebuissentque occasionem furore suo Locros recipiendi Hannibali, ni accitus ab nobis Scipio intervenisset. At, hercule, milites contactos sacrilegio furor agitat: in ducibus ipsis puniendis nullum deae numen apparuit? Imo ibi praesens maxime fuit. Virgis caesi tribuni ab legato sunt. Legatus deinde insidiis tribunorum interceptus, praeterquam quod toto corpore laceratus, naso quoque auribusque decisis, exsanguis est relictus: recreatus deinde legatus ex vulneribus, tribunos militum in vincula coniectos, dein verberatos, servilibusque omnibus suppliciis trucidatos cruciando occidit; mortuos deinde prohibuit sepeliri. Has dea poenas a templi sui spoliatoribus habet: nec ante desinet omnibus eos agitare furiis, quam reposita sacra pecunia in thesauris fuerit. Maiores quondam nostri, gravi Crotoniensium bello, quia extra urbem templum est, transferre in urbem eam pecuniam voluerunt. Noctu audita ex delubro vox est," Abstinerent manus: deam sua templa defensuram. "Quia movendi inde thesauros incussa erat religio, muro circumdare templum voluerunt. Ad aliquantum iam altitudinis excitata erant moenia, quum subito collapsa ruina sunt. Sed et nunc, et saepe alias dea suam sedem, suumque templum aut tutata est, aut a violatoribus gravia piacula exegit. Nostras iniurias nec potest, nec possit. alius ulcisci, quam vos, Patres conscripti. Ad vos vestramque fidem supplices confugimus. Nihil nostra interest, utrum sub illo legato, sub illo praesidio Locros esse sinatis, an irato Hannibali et Poenis ad supplicium dedatis. Non postulamus, ut extemplo nobis, ut de absente, ut indicta causa credatis. Veniat, coram ipse audiat, ipse diluat. Si quicquam sceleris, quod homo in homines edere potest, in nos praetermisit; non recusamus, quin et nos omnia eadem iterum, si possumus, patiamur, et ille omni divino humanoque liberetur scelere. Livy, xxix. 18.

72. Vengeance sleeps but does not die.

Spartano cuidam respondit Pythia vates:
Haud impunitum quondam fore, quod dubitaret
Depositum retinere et fraudem iure tueri
Iurando. Quaerebat enim, quae numinis esset
Mens, et an hoc illi facinus suaderet Apollo?
Reddidit ergo metu, non moribus: et tamen omnem
Vocem adyti dignam templo veramque probavit,
Exstinctus tota pariter cum prole domoque
Et, quamvis longa deductis gente, propinquis.

Has patitur poenas peccandi sola voluntas.
Nam scelus intra se tacitum qui cogitat ullum,
Facti crimen habet. Cedo, si conata peregit?
Perpetua anxietas, nec mensae tempore cessat,
Faucibus ut morbo siccis interque molares
Difficili crescente cibo: sed vina misellus
Exspuit; Albani veteris pretiosa senectus
Displicet. Ostendas melius, densissima ruga
Cogitur in frontem, velut acri ducta Falerno.
Nocte brevem si forte indulsit cura soporem,
Et toto versata toro iam membra quiescunt;
Continuo templum et violati numinis aras
Et, quod praecipuis mentem sudoribus urget,
Te videt in somnis; tua sacra et maior imago
Humana turbat pavidum, cogitque fateri.

Hi sunt, qui trepidant et ad omnia fulgura pallent,
Quum tonat, exanimes quoque primo murmure coeli ;
Non quasi fortuitus, nec ventorum rabie, sed

Iratus cadat in terras et vindicet ignis.

Juv., xiii. 199-226.

73. The Gods have ceased to visit the Earth
as they did of old.

Talia praefantes quondam, felicia Pelei
Carmina divino cecinerunt omine Parcae.
Praesentes namque ante domos invisere castas
Saepius, et sese mortali ostendere coetu
Coelicolae, nondum spreta pietate, solebant.
Saepe pater divum templo in fulgente revisens,
Annua dum festis venissent sacra diebus,
Conspexit terra centum procurrere currus.
Saepe vagus Liber Parnassi vertice summo
Thyiadas effusis evantes crinibus egit :
Quum Delphi tota certatim ex urbe ruentes
Acciperent laeti divum fumantibus aris.
Saepe in letifero belli certamine Mavors,
Aut rapidi Tritonis hera, aut Rhamnusia virgo
Armatas hominum est praesens hortata catervas.
Sed postquam tellus scelere est imbuta nefando,
Iustitiamque omnes cupida de mente fugarunt,
Perfudere manus fraterno sanguine fratres:
Destitit exstinctos natus lugere parentes :
Optavit genitor primaevi funera nati,

« ZurückWeiter »