Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Déxterum: ita veheménter, quod facto ópus est, aegre

súppetit.

Crébro commutát status.
Nón placet, quod réperit.

Cóncrepuit digitís: laborat.
Eccere autem cápite nutat!
Quidquid est, incóctum non exprómet; bene coctúm
dabit.

Ecce autem aedificát: columnam ménto subfulsit suo.
Apage! non placét profecto mi ílla inaedificátio.
Nam ós columnatúm poetae esse índaudivi bárbaro,
Quoí bini custódes semper tótis horis áccubant.

Eúge, euge euscheme ádstitit hercle, et dúlice et comoédice!

Númquam hodie quiéscet, priusquam id, quód petit, perfécerit.

Hábet opinor. Age, si quid agis! vígila! ne somnó stude, Nísi quidem hic agitári mavis várius virgis.

Tíbi ego dico! au, fériatus né sis! Heus, Palaéstrio, Vígila, inquam! expergíscere, inquam lúcet hoc, inquam! Aúdio.

Plaut., Mil. Gl., II. ii. 47-65.

7. A Battle Scene.

Postquam utrimque éxitum est máxuma cópia,
Díspartití viri, díspartiti órdines:

Nós nostras móre nostro ét modo instrúximus
Légiones; hóstes contrá suas ínstruunt;
Deinde utrinque imperatór in medium éxeunt
Extra turbam órdinum, cónloquuntúr simul.
Cónvenit, vícti utri sínt eo proélio,

Urbem, agrum, arás, focos séque uti déderent.
Póstquam id actúm est, tubae utrimque contrá canunt.
Cónsonat térra; clamórem utrimque éfferunt ;
Imperator utrimque hinc et illínc Iovi

Vóta suscipere, hortári exércitum ;

Pró se quisque id, quod quisque ét potest ét valet,
Edit, ferró ferit. Téla frangúnt; boat

Coélum fremitú virum. Ex spíritu et anhelitu

Nébula cónstat; cadúnt

Vólneris vi ét viriúm.

Dénique, ut vóluimus, nóstra superát manus;
Vícimus ví ferocis.

Hóstes crebrí cadunt; nóstri contra íngruunt :

Séd fugam in sé tamen némo convórtitur ;

Néc recedit loco, quín statim rém gerat.
Animam amittunt prius, quám loco démigrent.
Quísque, ut steterát, iacet óbtinetque órdinem.
Hóc ubi Amphítruo herus cónspicatú'st meus,
Illico equités iubet déxtera inrúere.
Equites parént citi: ab déxtera máxumo
Cúm clamore involant ímpetu álacri,
Foédant et próterunt héstium cópias

Iúre iniustás.

Plaut., Amph. I. i. 65-94.

8. Ar Escape from Shipwreck.

Sed, ó Palaemon, sancte Neptuní comes
Quique Hércule illi sócius esse díceris,

Quod fácimus video? Da. Quid vides? Sc. Muliércula.
Videó sedentis ín scapha solás duas.

Ut ádflictantur míserae !-Euge, euge! pérbene!

Ab sáxo avortit flúctus ad littús scapham,
Neque gubernator únquam potuit réctius.
Non vídisse undas mé maiores cénseo.
Salvaé sunt, si illos flúctus devitáverint.
Nunc, núnc periculum ést: eiecit álteram.
At ín vado est: iam fácile enabit.-Eúgepae,
Viden', álteram illam ut flúctus eiecít foras?
Surrexit, horsum se capessit. Sálva res!
Desíluit haec autem áltera in terram é scapha.
Ut praè timore in génua in undas cóncidit !
Salva ést: evasit éx aqua.
Iam in líttore est.
in malám crucem.

Sed déxtrovorsum avórsa it

Hem, errábit illaec hódie. Da. Quid id refért tua?
Sc. Si ad sáxum quo capéssit, eá deorsúm cadit,
Errátionis fécerit compéndium.

Da. Si tú de illarum coénaturus vésperi es,

Illís curandum cénseo, Scepárnio;

Si apúd me esurus és, mihi dari operám volo.

Sc. Bonum aéquomque oras. Da. Sequere me hac ergó Sc. Sequor.

Plaut., Rud., I. iii. 71–94.

9. A Purchaser frightened out of a Bargain.

Per deós atque homines díco, ne tu illúnc agrum
Tuom síris unquam tíeri, neque gnatí tui.

Ei rei árgumentum dícam. Ph. Audire edepól lubet. St. Primum ómnium, olim térra quom proscíuditur, In quinto quoque súlco moriuntúr boves.

Ph. Apage!

St. Neque únquam quisquam est, quóius ille agér fuit, Quin péssume ei res vórterit, quoiúm fuit.

Alii exulatum abiérunt; alii emórtui;

Alií se suspendére. Hem, nunc hic, quóius est,

Ut ad incitas redáctus! Ph. Apage a me ístum agrum!
St. Magis Apage dicas, si ómnia a me audíveris :
Nam fúlguritae súnt hic alternae árbores ;

Sués moriuntur ángina acérrume;

Ovés scabrae sunt, tám glabrae, hem, quam haec ést

manus.

Tum autém Syrorum, génus quod patientissumum est Hominúm, nemo extat, qui íbi sex menses víxerit : Ita cúncta solstitiáli morbo décidunt.

Ph. Credo ego istuc, Stasime, ita ésse; sed Campás genus

Multó Syrorum iam ántidit patiéntia.

Sed iste ést ager profécto, ut te audivi loqui,
Malós in quem omnes públice mittí decet.
Sicút Fortunatórum memorant insulas,
Quo cúncti, qui aetatem égerunt casté suam,
Convéniant contra istóc detrudi máleficos
Aequóm videtur, quí quidem istius sít modi.
St. Hospitium est calamitátis. Quid verbís opust?
Quamvís malam rem quaérens, illic réperias.

Ph. At tu hércle et illi et álibi. St. Cave, sis, díxeris,

Me tibi dixisse hoc. Ph. Dixisti arcanó satis.

St. Quin híc quidem cupit illum áb se abalienárier,
Si quidem reperire possit, cui os súblinat.

Ph. Meus quidem hercle nunquam fiet. St. Si sapiés quidem.

Lepide hercle de agro ego húnc senem detérrui.

Plaut., Trin., II. iv. 119-123, and 132-159.

10. A Parasite puts himself up for Auction.

Ipse égomet quamobrem aúctionem praédicem,
Damna évenerunt máxuma miseró mihi :
Ita mé mancupia míserum adfecerunt male-
Potátiones plúrimae demórtuae.

Quot ádeo coenae, quás deflevi, mórtuae!
Quot potiones múlsi! quot autem prándia,
Quae intér continuum pérdidi triennium!
Prae macrore adeo míser atque aegritúdine
Consénui; pene súm famed emórtuus.

Cr. Ridiculus aeque múllus est, quando ésurit.
Ge. Nunc aúctionem fácere decretúm est mihi:
Forás necessum est, quidquid habeo, véndere.
Adéste, sultis! praéda erit praesentium.
Logós ridiculos véndo. Age, licémini.
Qui coéna poscit? écqui poscit prándio?
Herculés te amabit prandio, coená, cibo.
Ehem, ádnuistin'? Némo meliorés dabit ;
Nullí meliores ésse parasitó sinam.
Vel únctiones graécas sudatórias
Vendó, vel alias málacas crapulárias;
Cavillátiones; ádsentatiúnculas
Ac périuratiúnculas parasíticas;
Robíginosam strígilem: ampullam rúbidam;
Parasitum inanem, quó recondas réliquias.
Haec véniisse iám opus est, quantúm potest :
Ut decumum partem Hérculi pollúceam.
Cr. Ecástor auctiónem haud magní preti!
Adhaésit homini ad infimum ventrém fames.
Plaut., Stich., II. i. 55-82.

11. A Parasite's Complaint.

Ilicet parasiticae arti in máxumam malám crucem:
Ita iuventus iám ridiculos ínopesque ab se ségregat.
Níl morantur iám Laconas, ími subsellí viros,
Plágipatidas, quíbus sunt verba síne penu et pecúnia ;
Eós requirunt, quí, lubenter quom éderint, reddánt domi,
Ipsi obsonant, quaé parasitorum ánte erat província;
Ipsi de foró tam aperto cápite ad lenonés eunt,

In tribu quam apérto capite sóntis condemnánt reos;
Néque ridiculos iám terunci fáciunt; sese omnés amant.
Nam út dudum hinc abívi, accessi ad ádulescentes ín
foro;

Sálvete, inquam: quo imus una ad prándium ?-Atque illí tacent.

Quís ait "Huc," aut quís profitetur? inquam.-Quasi mutí silent,

Néque me rident. Úbi coenamus? ínquam. Atque

illi ábnuunt.

Dico unum ridículum dictum dé dictis melióribus,
Quibus solebam ménstruales épulas ante adipíscier.
Némo ridet. Scívi extemplo, rém de compactó geri.
Né canem quidem írritatam vóluit quisquam imitárier,
Sáltem, si nou árriderent, déntis ut restringerent.
Abeo ab illis, póstquam video mé sic ludificárier;
Pérgo ad alios; vénio ad alios, déinde ad alios: úna res;
Ómnes compactó rem agunt, quasi ín Velabro oleárii.
Plaut., Capt., III. i. 9-29.

12. A Swaggering Parasite.

Er. Príus edico, né quis propter cúlpam capiatúr suam :
Cóntinete vós domi! prohibéte a vobis vím meam!
He. Míra edepol sunt, ni híc in ventrem súmsit confidéntiam.
Vaé misero illi, cúius cibo iste fáctust imperiósior!
Er. Túm pistores scrófipasci, quí alunt furfurí sues,
Quárum odore praéterire némo pistrinúm potest,
Eorum si quoiúsquam scrofam in público conspéxero,
Ex ipsis dominís meis pugnis éxculcabo fúrfures.
He. Básilicas edíctiones átque imperiosás habet:
Sátur homo est; habét profecto in véntre confidéntiam.
Er. Túm piscatorés, qui praebent pópulo piscis foétidos,
Qui ádvehuntur quádrupedanti crúcianti canthério;
Quórum odos subbásilicanos ómnis abigit ín forum:
Eís ego ora vérberabo sírpiculis piscáriis,

Út sciant, aliéno naso quam éxhibeant moléstiam.
Túm lanii autem, quí concinnant líberis orbás oves,
Quí locant caedúndos agnos, ét duplam agninám danunt,
Quí petroni nómen indunt vérveci sectário;
Eum ego si in viá petronem pública conspexero,

Ét petronem et dóminum reddam mórtales misérrumos.

He. Eúgepae! edíctiones aédilitias híc quidem habet;

Mírumque adeo est, ni húnc fecere síbi Aetoli agoránomum. Er. Nón ego nunc parasitus sum, sed régum rex regálior: Tántus ventri cómmeatus, méo adest in portú cibús.

Plaut., Capt., IV. ii. 24–47.

13. Progressive Refinement in the Art of Sycophancy.

Conveni hodie advéniens quendam méi loci hinc atque ordinis Hóminem haud inpurum, ítiden patria qui ábligurrierát bona.

« ZurückWeiter »