Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Persimilem, cuius, velut aegri somnia, vanae
Fingentur species, ut nec pes nec caput uni
Reddatur formae. "Pictoribus atque poetis
Quidlibet audendi semper fuit aequa potestas."
Scimus, et hanc veniam petimusque damusque vicissim,
Sed non ut placidis coeant immitia, non ut
Serpentes avibus geminentur, tigribus agni.
Inceptis gravibus plerumque et magna professis
Purpureus, late qui splendeat, unus et alter,
Adsuitur pannus, quum lucus et ara Dianae
Et properantis aquae per amoenos ambitus agros,
Aut flumen Rhenum aut pluvius describitur arcus.
Sed nunc non erat his locus. Et fortasse cupressum
Scis simulare: quid hoc, si fractis enatat exspes
Navibus, aere dato qui pingitur? Amphora coepit
Institui: currente rota cur urceus exit?

Denique sit quodvis simplex dumtaxat et unum.

Hor., A. P., 1-23.

136. Genuine Feeling is the Soul of Poetry.
Proiicit ampullas et sesquipedalia verba,
Si curat cor spectantis tetigisse querela.
Non satis est pulchra esse poemata: dulcia sunto,
Et
quocumque volent, animum auditoris agunto.
Ut ridentibus arrident, ita flentibus adsunt
Humani vultus. Si vis me flere, dolendum est
Primum ipsi tibi: tunc tua me infortunia laedent,
Telephe vel Peleu; male si mandata loqueris,
Aut dormitabo aut ridebo. Tristia moestum
Vultum verba decent, iratum plena minarum,
Ludentem lasciva, severum seria dictu.

Format enim natura prius nos intus ad omnem
Fortunarum habitum: juvat aut impellit ad iram
Aut ad humum maerore gravi deducit et angit,
Post effert animi motus interprete lingua.

Hor., A. P., 96-111.

137. Poverty and petty Anxieties are incompatible with a lofty Poetical Imagination.

Sed vatem egregium, cui non sit publica vena,
Qui nihil expositum soleat deducere, nec qui

Communi feriat carmen triviale moneta,

[ocr errors]

Hunc, qualem nequeo monstrare et sentio tantum,
Anxietate carens animus facit, omnis acerbi
Impatiens, cupidus silvarum aptusque bibendis
Fontibus Aonidum. Neque enim cantare sub antro
Pierio thyrsumve potest contingere sana
Paupertas atque aeris inops, quo nocte dieque
Corpus eget. Satur est, quum dicit Horatius Euoe!
Quis locus ingenio, nisi quum se carmine solo
Vexant et dominis Cirrhae Nysaeque feruntur
Pectora nostra, duas non admittentia curas?
Magnae mentis opus, nec de lodice paranda
Adtonitae, currus et equos faciesque deorum
Adspicere, et qualis Rutulum confundat Erinnys.
Nam si Virgilio puer et tolerabile deesset
Hospitium, caderent omnes a crinibus hydri:
Surda nihil gemeret grave buccina. Poscimus, ut sit
Non minor antiquo Rubrenus Lappa cothurno,

Cuius et alveolos et laenam pignerat Atreus.

Juv., vii. 53-73.

138. The Value of Candid Criticism to the Poet.

Tu seu donaris seu quid donare voles cui,
Nolito ad versus tibi factos ducere plenum

Laetitiae; clamabit enim: "Pulchre!"" Bene!" "Recte !"
Pallescet super his, etiam stillabit amicis

Ex oculis rorem, saliet, tundet pede terram.
Ut, quae conductae plorant in funere, dicunt

Et faciunt prope plura dolentibus ex animo: sic
Derisor vero plus laudatore movetur.
Reges dicuntur multis urgere culullis

Et torquere mero, quem perspexisse laborant,
An sit amicitia dignus: si carmina condes,
Numquam te fallant animi sub vulpe latentes.
Quinctilio si quid recitares, "Corrige, sodes,
Hoc" aiebat "et hoc." Melius te posse negares,
Bis terque expertum frustra, delere iubebat,
Et male tornatos incudi reddere versus.

Si defendere delictum quam vertere malles,

Nullum ultra verbum aut operam insumebat inanem,
Quin sine rivali teque et tua solus amares.
Vir bonus et prudens versus reprehendet inertes,
Culpabit duros, incomtis adlinet atrum

Transverso calamo signum, ambitiosa recidet

Ornamenta, parum claris lucem dare coget,
Arguet ambigue dictum, mutanda notabit,
Fiet Aristarchus. Non dicet: "Cur ego amicum
Offendam in nugis?" Hae nugae seria ducent
In mala derisum semel exceptumque sinistre.

Hor., A. P., 426-452.

139. The Claims of Comedy and Satire to be considered as Poetry.

Primum ego me illorum, dederim quibus esse poetas,
Excerpam numero. Neque enim concludere versum
Dixeris esse satis; neque, si quis scribat, uti nos,
Sermoni propiora, putes hunc esse poetam.
Ingenium cui sit, cui mens divinior atque os
Magna sonaturum, des nominis huius honorem.
Idcirco quidam, comoedia necne poema
Esset, quaesivere, quod acer spiritus ac vis
Nec verbis nec rebus inest, nisi quod pede certo
Differt sermoni, sermo merus. At pater ardens
Saevit, quod meretrice nepos insanus amica
Filius uxorem grandi cum dote recuset,
Ebrius et, magnum quod dedecus, ambulet ante
Noctem cum facibus. Numquid Pomponius istis
Audiret leviora, pater si viveret? Ergo
Non satis est puris versum perscribere verbis,
Quem si dissolvas, quivis stomachetur eodem
Quo personatus pacto pater. His, ego quae nunc,
Olim quae scripsit Lucilius, eripias si

Tempora certa modosque, et quod prius ordine verbum est
Posterius facias, praeponens ultima primis :

Non, ut si solvas "Postquanı Discordia tetra

Belli ferratos postes portasque refregit,"

Invenias etiam disiecti membra poetae.

Hor., Sat., I. iv. 39–62.

140. Reasons for Writing Satire.

Cur tamen hoc potius libeat decurrere campo,
Per quem magnus equos Auruncae flexit alumnus,
Si vacat et placidi rationem admittitis, edam.
Quum tener uxorem ducat spado, Maevia Tuscum
Figat aprum et nuda teneat venabula mamma;
Patricios omnes opibus quum provocet unus,

Quo tondente gravis iuveni mihi barba sonabat:
Quum pars Niliacae plebis, quum verna Canopi
Crispinus, Tyrias humero revocante lacernas,
Ventilet aestivum digitis sudantibus aurum,
Nec sufferre queat maioris pondera gemmae:
Difficile est satiram non scribere. Nam quis iniquae
Tam patiens urbis, tam ferreus, ut teneat se,
Causidici nova quum veniat lectica Mathonis
Plena ipso post hunc magni delator amici
Et cito rapturus de nobilitate comesa

Quod superest, quem Massa timet, quem numere palpat
Carus et a trepido Thymele submissa Latino?
Haec ego non credam Venusina digna lucerna ?
Quum fas esse putet curam sperare cohortis,
Qui bona donavit praesepibus et caret omni
Maiorum censu, dum pervolat axe citato
Flaminiam puer Automedon; (nam lora tenebat,
Ipse lacernatae quum se iactaret amicae)
Nonne libet medio ceras implere capaces
Quadrivio? quum iam sexta cervice feratur
Hinc atque inde patens ac nuda paene cathedra
Et multum referens de Maecenate supino
Signator, falso qui se lautum atque beatum
Exiguis tabulis et gemma fecerat uda?
Occurrit matrona potens, quae, molle Calenum
Porrectura viro miscet sitiente rubetam,
Instituitque rudes melior Locusta propinquas
Per famam et populum nigros efferre maritos.
Si natura negat, facit indignatio versum.

Juv., Sat., I. 19-79.

141. Use of Ridicule as a Literary and Moral Instrument.

Ergo non satis est, risu diducere rictum

Auditoris (et est quaedam tamen hic quoque virtus) Est brevitate opus, ut currat sententia, neu se

Impediat verbis lassas onerantibus aures;

Et sermone opus est modo tristi, saepe iocoso,
Defendente vicem modo rhetoris atque poetae,
Interdum urbani, parcentis viribus atque
Extenuantis eas consulto. Ridiculum acri
Fortius et melius magnas plerumque secat res.

Illi, scripta quibus comoedia prisca viris est,
Hoc stabant, hoc sunt imitandi; quos neque pulcher
Hermogenes unquam legit, neque simius iste,

Nil praeter Calvum et doctus cantare Catullum.
Hor., Sat., I. x. 7–19.

142. National Greatness an Incentive to Patriotic Poetry.

Optima nutricum nostris Lupa Martia rebus,
Qualia creverunt moenia lacte tuo!
Moenia namque pio conor disponere versu:
Heu mihi, quod nostro est parvus in ore sonus!
Sed tamen exiguo quodcunque e pectore rivi
Fluxerit, hoc patriae serviet omne meae.
Ennius hirsuta cingat sua dicta corona:
Mi folia ex hedera porrige, Bacche, tua;
Ut nostris tumefacta superbiat Umbria libris,
Umbria Romani patria Callimachi.
Scandentes si quis cernet de vallibus arces,
Ingenio muros aestimet ille meo.

Roma fave, tibi surgit opus: date candida cives
Omina, et inceptis dextera cantet avis.

Sacra diesque canam, et cognomina prisca locorum :
Has meus ad metas sudet oportet equus.

Prop., IV. i. 55–70.

143. Horace's Independent Literary Position.

O imitatores, servum pecus, ut mihi saepe
Bilem, saepe iocum vestri movere tumultus !
Libera per vacuum posui vestigia princeps,
Non aliena meo pressi pede. Qui sibi fidit,
Dux regit examen. Parios ego primus iambos
Ostendi Latio, numeros animosque sequutus
Archilochi, non res et agentia verba Lycamben.
Ac ne me foliis ideo brevioribus ornes,

Quod timui mutare modos et carminis artem;
Temperat Archilochi Musam pede mascula Sappho,
Temperat Alcaeus, sed rebus et ordine dispar,
Nec socerum quaerit, quem versibus oblinat atris,

« ZurückWeiter »