Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

"Tu quoque, tu in summis, o dimidiate Menander,
Poneris, et merito, puri sermonis amator.
Lenibus atque utinam scriptis adiuncta foret vis
Comica, ut aequato virtus polleret honore
Cum Graecis, neque in hac despectus parte iaceres.
Unum hoc maceror et doleo tibi deesse, Terenti."
Suet., Vit. Ter., s. f.

93. There was a Tradition that Terence received assistance in the Composition of his Plays from Scipio and Laelius.

Non obscura fama est, adiutum Terentium in scriptis a Laelio et Scipione, quibuscum familiariter vixit. Eandem ipse

auxit: numquam enim, nisi leviter, se tutari conatur; ut in prologo Adelphorum:

"Nam quód isti dicunt málevoli, homines nóbilis

Hunc adintare, assídueque una scríbere:

Quod illí maledictum véhemens esse exístumant,
Eam laúdem hic ducit máximam, quum illis placet,
Qui vobis univérsis et populó placent:
Quorum ópera in bello, in ótio, in negotio,

Suo quisque tempore úsu 'st sine supérbia.'

Videtur autem se levius defendisse, quia sciebat, Laelio et Scipioni non ingratam esse hanc opinionem: quae tamen magis et usque ad posteriora tempora valuit. Q. Memmius in oratione pro se ait: "P. Africanus, qui a Terentio personam mutuatus, quae domi luserat ipse, nomine illius in scenam detulit." Nepos auctore certo comperisse se ait, C. Laelium quondam in Puteolano Kalendis Martiis admonitum ab uxore, temporius ut discumberet, petiisse ab ea, ne interpellaretur: serius tandem ingressum triclinium dixisse, non saepe in scribendo magis successisse sibi: deinde rogatum, ut scripta illa proferret, pronunciasse versus, qui sunt in Heautontimorumeno:

"Satis pól proterve mé Syri promíssa huc induxérunt."

Santra Terentium existimat, si modo in scribendo adiutoribus indiguerit, non tam Scipione et Laelio uti potuisse, qui tunc adolescentuli fuere, quam Sulpicio Gallo, homine docto, et qui consularibus ludis initium fecerit fabularum dandarum, vel Q. Fabio Labeone et M. Popillio, consulari utroque ac poeta. Ideo ipsum non iuvenes designasse, qui se adiuvisse dicerentur, sed viros, quorum operam et in bello et in otio et in negotio populus sit expertus. Suet., Vit. Ter., ii.-iv.

94. Gellius quotes with Approval the Epitaphs on themselves, written by Naevius, Plautus, and Pacuvius.

Trium poëtarum illustrium epigrammata, Cn. Naevii, M. Plauti, M. Pacuvii, quae ipsi fecerunt, et incidenda suo sepulcro reliquerunt, nobilitatis eorum gratia et venustatis, scribenda in his commentariis esse duxi. Epigramma Naevii plenum superbiae Campanae: quod testimonium esse iustum potuisset, nisi ab ipso dictum esset:

"Mortalis immortalis flere si foret fas:

Flerent divae Camenae Naevium poetam.
Itaque, postquam est Orcino traditus thesauro,
Oblitei Romae loquier sunt Latina lingua."

Epigramma Plauti, quod dubitassemus an Plauti foret, nisi a
M. Varrone positum esset in libro De poëtis primo:

"Postquam morte datu' st Plautus, comoedia luget;
Scena est deserta: dein Risus, Ludu', Iocusque,

Et numeri innumeri simul omnes collacrumarunt." Epigramma Pacuvii verecundissimum et purissimum, dignumque eius elegantissima gravitate:

[ocr errors]

Adulescens, tametsi properas, te hoc saxum rogat, Utei ad se aspicias; deinde, quod scriptum 'st, legas.. Hic sunt poëtae Pacuviei Marcei sita

Ossa.

Hoc volebam nescius ne esses. Vale.
Aul. Gell., I. xxiv.

95. A Historical Criticism of the Roman Epos, from Ennius

to Lucan.

Idem nobis per Romanos quoque auctores ordo ducendus est. Itaque ut apud illos Homerus, sic apud nos Virgilius auspicatissimum dederit exordium, omnium eius generis poëtarum, Graecorum nostrorumque, haud dubie proximus. Utar enim verbis iisdem, quae ex Afro Domitio iuvenis excepi: qui mihi interroganti, quem Homero crederet maxime accedere, "Secundus," inquit, "est Virgilius, propior tamen primo, quam tertio." Et hercule ut illi naturae caelesti atque immortali cesserimus, ita curae et diligentiae vel ideo in hoc plus est, quod ei fuit magis laborandum: et quantum eminentibus vincimur, fortasse aequalitate pensamus. Ceteri omnes longe sequentur. Nam

Macer et Lucretius legendi quidem, sed non ut phrasin, id est, corpus eloquentiae faciant: elegantes in sua quisque materia, sed alter humilis, alter difficilis. Atacinus Varro in iis, per quae nomen est assecutus, interpres operis alieni, non spernendus quidem, verum ad augendam facultatem dicendi parum locuples. Ennium, sicut sacros vetustate lucos, adoremus, in quibus grandia et antiqua robora iam non tantam habent speciem, quantam religionem. Propiores alii, atque ad hoc, de quo loquimur, magis utiles. Lascivus quidem in heroicis quoque Ovidius, et nimium amator ingenii sui: laudandus tamen partibus. Cornelius autem Severus, etiamsi versificator quam poëta melior, si tamen, ut est dictum, ad exemplar primi libri bellum Siculum perscripsisset, vindicaret sibi iure secundum locum. Sed eum consummari mors immatura non passa est: puerilia tamen eius opera et maximam indolem ostendunt et admirabilem, praecipue in aetate illa, recti generis voluntatem. Multum in Valerio Flacco nuper amisimus. Vehemens et poëticum ingenium Saleii Bassi fuit, nec ipsum senectute maturum. Rabirius ac Pedo non indigni cognitione, si vacet. Lucanus ardens, et concitatus, et sententiis clarissimus, et, ut dicam quod sentio, magis oratoribus quam poëtis annumerandus. Quint., X. i. 85-90.

96. High Appreciation of Lucan's Genius during the First Century of the Empire.

Tu carus Latio, memorque gentis
Carmen fortior exseris togatum.
Ac primum teneris adhuc in annis
Ludes Hectora, Thessalosque currus,
Et supplex Priami potentis aurum.
Tu sedes reserabis inferorum,
Ingratus Nero dulcibus theatris
Et noster tibi proferetur Orpheus.
Dices culminibus Remi vagantes
Infandos domini nocentis ignes.
Tu castae titulum decusque Pollae
Iucunda dabis allocutione.
Mox coepta generosior iuventa,
Albos ossibus Italis Philippos,
Et Pharsalica bella detonabis,
Et fulmen ducis inter arma divi;
Libertate gravem pia Catonem,
Et gratum popularitate Magnum.

Tu Pelusiaci scelus canopi

Deflebis pius, et Pharo cruenta
Pompeio dabis altius sepulcrum.
Haec primo iuvenis canes sub aevo
Ante annos Culicis Maroniani.
Cedet Musa rudis ferocis Enni,
Et docti furor arduus Lucreti,
Et qui per freta duxit Argonautas,
Et qui corpora prima transfigurat.
Quin maius loquor: ipsa te Latinis
Aeneis venerabitur canentem.

Stat., Silv., III. vii. 52-80.

97. A Sketch of the Chief Masters of Literature in the
Augustan Age.

Turgidus Alpinus iugulat dum Memnona, dumque
Defingit Rheni luteum caput, haec ego ludo,
Quae neque in aede sonent certantia iudice Tarpa,
Nec redeant iterum atque iterum spectanda theatris.
Arguta meretrice potes Davoque Chremeta
Eludente senem comis garrire libellos
Unus vivorum, Fundani; Pollio regum
Facta canit pede ter percusso; forte epos acer,
Ut nemo, Varius ducit; molle atque facetum
Virgilio annuerunt gaudentes rure Camenae.
Hoc erat, experto frustra Varrone Atacino

Atque quibusdam aliis, melius quod scribere possem,
Inventore minor; neque ego illi detrahere ausim
Haerentem capiti cum multa laude coronam.

Hor., S., I. x. 36-49.

98. A List of Roman Satirists.

Satira quidem tota nostra est, in qua primus insignem laudem adeptus Lucilius quosdam ita deditos sibi adhuc habet amatores, ut eum non eiusdem modo operis auctoribus, sed omnibus poëtis praeferre non dubitent. Ego quantum ab illis, tantum ab Horatio dissentio, qui "Lucilium fluere lutulentum," et, esse aliquid, quod tollere possis," putat. Nam et eruditio in eo mira, et libertas, atque inde acerbitas, et abunde salis. Multo est tersior ac purus magis Horatius, et ad notandos hominum mores praecipuus. Multum et verae gloriae, quamvis uno libro, Persius meruit. Sunt clari hodieque, et qui

66

olim nominabuntur. Alterum illud etiam prius satirae genus, sed non sola carminum varietate mixtum condidit Terentius Varro, vir Romanorum eruditissimus. Plurimos hic libros et doctissimos composuit, peritissimus linguae Latinae, et omnis antiquitatis, et rerum Graecarum nostrarumque, plus tamen scientiae collaturus, quam eloquentiae. Iambus non sane a Romanis celebratus est, ut proprium opus; quibusdam interpositus cuius acerbitas in Catullo, Bibaculo, Horatio, quanquam illi epodos intervenire reperiatur. Quint., X. i. 93–96.

99. The chief blemish in the Style of the Satirist Lucilius was want of care; but in his day, the Canons of Criticism were imperfectly understood.

Eupolis atque Cratinus Aristophanesque poetae
Atque alii, quorum comoedia prisca virorum est,
Si quis erat dignus describi, quod malus aut fur,
Quod moechus foret aut sicarius aut alioqui
Famosus, multa cum libertate notabant.
Hinc omnis pendet Lucilius, hosce sequutus,
Mutatis tantum pedibus numerisque: facetus,
Emunctae naris, durus componere versus.
Nam fuit hoc vitiosus: in hora saepe ducentos,
Ut magnum, versus dictabat stans pede in uno.
Quum flueret lutulentus, erat quod tollere velles;
Garrulus atque piger scribendi ferre laborem.

Quid vetat et nosmet Lucili scripta legentes
Quaerere, num illius, num rerum dura negarit
Versiculos natura magis factos et euntes
Mollius, ac si quis, pedibus quid claudere senis,
Hoc tantum contentus, amet scripsisse ducentos
Ante cibum versus, totidem cenatus: Etrusci
Quale fuit Cassi rapido ferventius amni
Ingenium, capsis quem fama est esse librisque
Ambustum propriis. Fuerit Lucilius, inquam,
Comis et urbanus, fuerit limatior idem,
Quam rudis et Graecis intacti carminis auctor,
Quamque poetarum seniorum turba; sed ille,
Si foret hoc nostrum fato delatus in aevum,
Detereret sibi multa, recideret omne quod ultra
Perfectum traheretur, et in versu faciendo
Saepe caput scaberet, vivos et roderet ungues.

Hor., S., I. iv. 1–12, and x. 56–71.

« ZurückWeiter »