Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

mitas corporis, ne ad spadonum et mulierum et aegrorum exilitatem vox nostra tenuetur: quod ambulatio, unctio, veneris abstinentia, facilis ciborum digestio, id est frugalitas, praestat. Praeterea ut sint fauces integrae, id est, molles ac leves, quarum vitio et frangitur, et obscuratur, et exasperatur, et scinditur VOX. Nam ut tibiae, eodem spiritu accepto, alium clausis, alium apertis foraminibus, alium non satis purgatae, alium quassae sonum reddunt: ita fauces tumentes strangulant vocem, obtusae obscurant, rasae exasperant, convulsae fractis sunt organis similes. Finditur etiam spiritus obiectu aliquo, sicut lapillo tenues aquae, quarum fluxus etiamsi ultra paullum coit, aliquid tamen cavi relinquit post id ipsum, quod offenderat. Humor quoque vocem aut nimius impedit, aut consumptus destituit. Nam fatigatio, ut corpora, non ad praesens modo tempus, sed etiam in futurum afficit. Quint., XI. iii. 19–21.

81. Hints on the Training and Management of the
Voice, continued.

Sed ut communiter et phonascis et oratoribus necessaria exercitatio, qua omnia convalescunt, ita curae non idem genus est. Nam neque certa tempora ad spatiandum dari possunt tot civilibus officiis occupato, nec praeparare ab imis sonis vocem ad summos, nec semper a contentione concedere licet, quum pluribus iudiciis saepe dicendum sit. Ne ciborum quidem est eadem observatio. Non enim tam molli teneraque voce, quam forti ac durabili opus est: quum illi omnes, etiam altissimos sonos, leniant cantu oris, nobis pleraque aspere sint concitateque dicenda, et vigilandae noctes, et fuligo lucubrationum bibenda, et in sudata veste durandum. Quare vocem deliciis non molliamus, nec imbuatur ea consuetudine, quae duratura non sit: sed exercitatio eius talis sit, qualis usus: nec silentio subsidat, sed firmetur consuetudine, qua difficultas omnis levatur. Ediscere autem, quo exercearis, erit optimum: nam ex tempore dicentes avocat a cura vocis ille, qui ex rebus ipsis concipitur, affectus : et ediscere quam maxime varia, quae et clamorem, et disputationem, et sermonem, et flexus habeant, ut simul in omnia paremur. Hoc satis est. Alioqui nitida illa et curata vox insolitum laborem recusabit, ut assueta gymnasiis et oleo corpora, quamlibet sint in suis certaminibus speciosa atque robusta, si militare iter, fascemque et vigilias imperes, deficiant, et quaerant unctores suos, nudumque sudorem. Illa quidem in hoc opere praecipi quis ferat, vitandos soles atque ventos, et nubila

etiam ac siccitates? Ita si dicendum in sole, aut ventoso, humido, calido die fuerit, reos deseremus? Nam crudum quidem, aut saturum, aut ebrium, aut eiecto modo vomitu, quae cavenda quidam monent, declamare neminem, qui sit mentis compos, puto. Illud non sine causa est ab omnibus praeceptum, ut parcatur maxime voci in illo a pueritia in adolescentiam transitu, quia naturaliter impeditur, non, ut arbitror, propter calorem, quod quidam putaverunt; nam est maion alias; sed propter humorem potius; nam hoc aetas illa turgescit. Itaque nares etiam, ac pectus, eo tempore tument, atque omnia velut germinant, eoque sunt tenera et iniuriae obnoxia. Sed, ut ad propositum redeam, iam confirmatae constitutaeque vocis genus. exercitationis optimum duco, quod est operi simillimum, dicere quotidie, sicut agimus. Namque hoc modo non vox tantum confirmatur et latus, sed etiam corporis decens et accommodatus orationi motus componitur. Quint., XI. iii. 22–29.

82. Gesture should be accommodated to the Nature of the

Pleading.

De figura vocis satis dictum est: nunc de corporis motu dicendum videtur. Motus est corporis gestus et vultus moderatio quaedam, quae pronuntianti convenit et probabiliora reddit ea quae pronuntiantur. Convenit igitur in vultu pudorem et acrimoniam esse; in gestu nec venustatem conspicuam nec turpitudinem, ne aut histriones aut operarii videamur esse. Ad easdem igitur partes, in quas vox est distributa, motus quoque corporis ratio videtur esse accommodanda. Nam si erit sermo cum dignitate, stantes in vestigio, levi dexterae motu loqui oportebit, hilaritate, tristitia, mediocritate vultus ad sermonis sententias accommodata; sin erit in demonstratione sermo, paullulum corpus a cervicibus demittemus; (nam hoc est a natura datum, ut quam proxime tum vultum admoveamus ad auditores, si quam rem docere eos et vehementer instigare velimus); sin erit in narratione sermo, idem motus poterit idoneus esse, qui paullo ante demonstrabatur in dignitate; sin in iocatione, vultu quamdam debebimus hilaritatem significare, sine commutatione gestus. Si contendemus per continuationem, brachio celeri, mobili vultu, acri aspectu utemur; sin contentio fiet per distributionem, celeri proiectione brachii, inambulatione, pedis dextri rara supplosione, acri et defixo aspectu uti oportebit. Si utemur amplificatione per cohortationem, paullo tardiore et consideratiore gestu conveniet uti, similibus ceteris rebus, atque in contentione per continuationem; sin

utemur amplificatione per conquestionem, feminis plangore et capitis ictu, nonnumquam sedato et constanti gestu, moesto et conturbato vultu uti oportebit. Non sum nescius, quantum susceperim negotii, qui motus corporis exprimere verbis, imitari scriptura conatus sim voces. Verum nec hoc confisus sum posse fieri, ut de his rebus satis commode scribi posset; nec, si id fieri non posset, hoc quod feci fore inutile putabam, propterea quod hic admonere voluimus, quod oporteret: reliqua trademus exercitationi. Hoc scire tamen oportet, pronuntiationem bonam id perficere, ut res ex animo agi videatur. Auct., Ad Herenn., III. xv.

83. The Question whether Rhythm exists in Prose is decided in the Affirmative.

Esse ergo in oratione numerum quemdam, non est difficile cognoscere. Iudicat enim sensus; in quo iniquum est, quod accidit, non cognoscere, si, cur id accidat, reperire nequeamus. Neque enim ipse versus ratione est cognitus, sed natura atque sensu, quem dimensa ratio docuit, quid acciderit. Ita notatio naturae et animadversio peperit artem. Sed in versibus res est apertior quamquam etiam a modis quibusdam, cantu remoto, soluta esse videatur oratio, maximeque id in optimo quoque eorum poetarum, qui auginoí a Graecis nominantur, quos quum cantu spoliaveris, nuda paene remanet oratio. Quorum similia sunt quaedam etiam apud nostros, velut illa in Thyeste : "Quemnám te esse dicam? qui tárda in senectúte "-et quae sequuntur: quae, nisi quum tibicen accessit, orationi sunt solutae simillima. Ac comicorum senarii propter similitudinem sermonis sic saepe sunt abiecti, ut nonnumquam vix in eis numerus et versus intelligi possit. Quo est ad inveniendum difficilior in oratione numerus, quam in versibus. Omnino duo

sunt, quae condiant orationem, verborum numerorumque iucunditas. In verbis inest quasi materia quaedam, in numero autem expolitio. Numerus autem non domo depromebatur neque habebat aliquam necessitudinem aut cognationem cum oratione. Itaque serius aliquanto notatus et cognitus quasi quamdam palaestram et extrema lineamenta orationi attulit. Quod si et angusta quaedam atque concisa, et alia est collatata et diffusa oratio, necesse est id non litterarum accidere natura, sed intervallorum longorum et brevium varietate; quibus implicata atque permixta oratio quoniam tum stabilis est, tum volubilis, necesse est eiusmodi naturam numeris contineri. Nam circuitus ille, quem saepe iam diximus, incitatior numero

ipso fertur et labitur, quoad perveniat ad finem et insistat. Perspicuum est igitur numeris strictam orationem esse debere, carere versibus. Cic., Or., lv. 183, lvi. 187.

84. The Rhythm of Prose is essentially the same as that of Verse.

Sed hi numeri poeticine sint an ex alio genere quodam, deinceps est videndum. Nullus est igitur numerus extra poeticos, propterea quod definita sunt genera numerorum. Nam omnis talis est, ut unus sit e tribus. Pes enim, qui adhibetur ad numeros, partitur in tria, ut necesse sit, partem pedis aut aequalem alteri parti aut altero tanto aut sesqui esse maiorem. Ita fit aequalis dactylus, duplex iambus, sesquiplex paean; qui pedes in orationem non cadere qui possunt? quibus ordine locatis, quod efficitur, numerosum sit necesse est. Sed quaeritur, quo numero aut quibus potissimum sit utendum. Incidere vero omnes in orationem, etiam ax hoc intelligi potest, quod versus saepe in oratione per imprudentiam dicimus; (quod vehementer est vitiosum; sed non attendimus, neque exaudimus nosmet ipsos ;) senarios vero et Hipponacteos effugere vix possumus; magnam enim partem ex iambis nostra constat oratio. Sed tamen eos versus facile agnoscit auditor; sunt enim usitatissimi. Inculcamus autem per imprudentiam saepe etiam minus usitatos, sed tamen versus; vitiosum genus et longa animi provisione fugiendum. Elegit ex multis Isocrati libris triginta fortasse versus Hieronymus, Peripateticus in primis nobilis, plerosque senarios, sed etiam anapaestos; quo quid potest esse turpius? Sit igitur hoc cognitum, in solutis etiam verbis inesse numeros, eosdemque esse oratorios, qui sint poetici. Cic., Or., lvi. 188-190.

85. An Account of the Rhythms best adapted for use in Prose Composition.

Sequitur ergo, ut, qui maxime cadant in orationem aptam numeri, videndum sit. Sunt enim qui iambicum putent, quod sit orationi simillimus; qua de caussa fieri, ut is potissimum propter similitudinem veritatis adhibeatur in fabulis; quod ille dactylicus numerus hexametrorum magniloquentiae sit accommodatior. Ephorus autem, levis ipse orator, sed profectus ex optima disciplina, paena sequitur aut dactylum, fugit autem spondeum et trochaeum. Quod enim paean habeat tres breves,

dactylus autem duas, brevitate et celeritate syllabarum labi putat verba proclivius, contraque accidere in spondeo et trochaeo; quod alter longis constaret, alter e brevibus fieret, alteram nimis incitatam, alteram nimis tardam orationem, neutram temperatam. Sed et illi priores errant et Ephorus in culpa est. Nam et qui paeana praetereunt, non vident mollissimum a sese numerum eumdemque amplissimum praeteriri. Quod longe Aristoteli videtur secus, qui iudicat heroum numerum grandiorem, quam desideret soluta oratio, iambum autem nimis e vulgari esse sermone. Ita neque humilem et abiectam orationem nec nimis altam et exaggeratam probat, plenam tamen eam vult esse gravitatis, ut eos, qui audient, ad maiorem admirationem possit traducere. Trochaeum autem, qui est eodem spatio, quo choreus, xópòzza appellat, quia contractio et brevitas dignitatem non habeat. Ita paeana probat eoque ait uti omnes, sed ipsos non sentire, quum utantur; esse autem tertium ac medium inter illos, sed ita factos eos pedes esse, ut in eis singulis modus insit aut sesquiplex aut duplex aut par. Itaque illi, de quibus ante dixi, tantummodo commoditatis habuerunt rationem, nullam dignitatis. Iambus enim et dactylus in versum cadunt maxime. Itaque ut versum fugimus in oratione, sic hi sunt evitandi continuati pedes. Aliud enim quiddam est oratio, nec quidquam inimicius, quam illa versibus. Paean autem minime est aptus ad versum; quo libentius eum recepit oratio. Ephorus vero ne spondeum quidem, quem fugit, intelligit esse aequalem dactylo, quem probat. Syllabis enim metiendos pedes, non intervallis existimat; quod idem facit in trochaeo, qui temporibus et intervallis est par iambo, sed eo vitiosus in oratione, si ponatur extremus, quod verba melius in syllabas longiores cadunt. Atque haec, quae sunt apud Aristotelem, eadem a Theophrasto Theodecteque de paeane dicuntur. Ego autem sentio omnes in oratione esse quasi permixtos et confusos pedes. Nec enim effugere possemus animadversionem, si semper eisdem uteremur; quia neque numerosa esse, ut poema, neque extra numerum, ut sermo vulgi, esse debet oratio. Alterum nimis est vinctum, ut de industria factum appareat, alterum nimis dissolutum, ut pervagatum ac vulgare videatur ; ut ab altero non delectere, alterum oderis. Sit igitur, ut supra dixi, permixta et temperata numeris nec dissoluta nec tota numerosa, paeane maxime, quoniam optimus auctor ita censet, sed reliquis etiam numeris, quos ille praeterit, temperata. Cic., Or., lvii.

« ZurückWeiter »