Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Meritum eius in ipsis ponam annalium verbis: Quod campum Tiberinum gratificata esset ea populo. Plin., N. H., XXXIV. xi.

present to

13. Statuary.-Antiquity of the Art of Statuary in Italy. Fuisse autem statuariam artem familiarem Italiae quoque et vetustam, indicant, Hercules ab Evandro sacratus, ut produnt, in Foro boario, qui triumphalis vocatur, atque per triumphos vestitur habitu triumphali: praeterea Ianus geminus a Numa rege dicatus, qui pacis bellique argumento colitur, digitis ita figuratis, ut trecentorum quinquaginta quinque dierum nota, per significationem anni, temporis et aevi se deum indicaret. Signa quoque Tuscanica per terras dispersa, quae in Etruria factitata non est dubium. Deorum tantum putarem ea fuisse, ni Metrodorus Scepsius, cui cognomen a Romani nominis odio inditum est, propter duo millia statuarum Volsinios expugnatos obiiceret. Mirumque mihi videtur, cum statuarum origo tam vetus in Italia sit, lignea potius aut fictilia deorum simulacra in delubris dicata, usque ad devictam Asiam, unde luxuria. Similitudines exprimendi quae prima fuerit origo, in ea quam plasticen Graeci vocant, dici convenientius erit: etenim prior, quam statuaria, fuit. Sed haec ad infinitum effloruit multorum voluminum opere, si quis plura persequi velit: omnia enim quis possit Plin., N. H., XXXIV. xvi.

14. Statuary. The Various Modes of fusing Metals
practised in Statuary.

Nunc revertemur ad differentias aeris et mixturas. In Cyprio coronarium tenuatur in laminas, taurorumque felle tinctum, speciem auri in coronis histrionum praebet. Idemque in uncias additis auri scrupulis senis, praetenui pyropi bractea ignescit. Regulare et in aliis fit metallis: itemque caldarium. Differentia, quod caldarium funditur tantum, malleis fragile, quibus regulare obsequitur, ab aliis ductile appellatum, quale omne Cyprium est. Sed et in ceteris metallis, cura distat a caldario. Omne enim purgatis diligentius igni vitiis, excoctisque, regulare est. In reliquis generibus palma Campano. Simile in multis partibus Italiae, provinciisque. Sed octonas plumbi libras addunt, et bene recoquunt propter inopiam ligni. Quantum ea res differentiae afferat, in Gallia maxime sentitur, ubi inter lapides candefactos funditur. Exurente enim coctura nigrum atque fragile conficitur. Praeterea semel recoquunt:

quod saepius fecisse, bonitati plurimum confert. Id quoque notasse non ab re est, aes omne frigore magno melius fundi. Plin., N. H., XXXIV. xx.

15. Statuary.-An Account of various Colossal Statues in Bronze in Greece and Rome.

Ante omnes autem in admiratione fuit Solis colossus Rhodi, quem fecerat Chares Lindius, Lysippi supra dicti discipulus. Septuaginta cubitorum altitudinis fuit. Hoc simulacrum post quinquagesimum sextum annum terrae motu prostratum, sed iacens quoque miraculo est. Pauci pollicem eius amplectuntur. Maiores sunt digiti, quam pleraeque statuae. Vasti specus hiant defractis membris. Spectantur intus magnae molis saxa, quorum pondere stabiliverat constituens. Duodecim annis tradunt effectum ccc talentis, quae contulerant ex apparatu regis Demetrii relicto, morae taedio. Videmus certe

Tuscanicum Apollinem in bibliotheca templi Augusti, quinquaginta pedum a pollice, dubium aere mirabiliorem, an pulchritudine. Fecit et Sp. Carvilius Iovem, qui est in Capitolio, victis Samnitibus sacrata lege pugnantibus, e pectoralibus eorum, ocreisque et galeis. Amplitudo tanta est, ut conspiciatur a Latiario Iove. Reliquiis limae suam statuam fecit, quae est ante pedes simulacri eius. Habent in eodem Capitolio admirationem et capita duo, quae P. Lentulus consul dicavit: alterum a Charete supra dicto factum alterum fecit Decius, comparatione in tantum victus, ut artificium minime probabilis artificis videatur. Verum omnem amplitudinem statuarum eius generis vicit aetate nostra Zenodorus, Mercurio facto in civitate Galliae Arvernis, per annos decem, H-S. quadrigenties cent. mill. manipretio. Postquam satis ibi artem approbaverat, Romam accitus est a Nerone, ubi destinatum illius principis simulacrum, colossum fecit, cx pedum longitudine, qui dicatus Solis venerationi est, damnatis sceleribus illius principis. Mirabamur in officina non modo ex argilla similitudinem insignem, verum et ex parvis admodum surculis, quod primum operis instar fuit. Ea statua indicavit interisse fundendi aeris scientiam, cum et Nero largiri aurum argentumque paratus esset, et Zenodorus scientia fingendi caelandique nulli veterum postponeretur. Statuam Arvernorum cum faceret, provinciae Vibio Avito praesidente, duo pocula Calamidis manu caelata, quae Cassio Silano, avunculo eius, praeceptori suo Germanicus Caesar adamata donaverat, aemulatus est, ut vix ulla differentia esset artis. Quantoque maior in Zenodoro praestantia fuit, tanto magis

deprehendi aeris obliteratio potest. Plin., N. H., XXXIV. xviii.

16. Some Facts relative to the Art of Moulding in Clay.

Plastae landatissimi fuere Damophilus et Gorgasus, iidemque pictores: qui Cereris aedem Romae ad Circum maximum utroque genere artis suae excoluerunt, versibus inscriptis Graece, quibus significarunt, a dextra opera Damophili esse, ab laeva Gorgasi. Ante hanc aedem Tuscanica omnia in aedibus fuisse auctor est M. Varro. Ex hac, cum reficeretur, crustas parietum excisas tabulis marginatis inclusas esse: item signa ex fastigiis dispersa. Fecit et Chalcosthenes cruda opera Athenis, qui locus ab officina eius Ceramicos appellatur. M. Varro tradit sibi cognitum Romae Posim nomine, a quo facta poma et uvas, ut non posses aspectu discernere a veris. Idem magnificat Arcesilaum, Lucii Luculli familiarem, cuius proplasmata pluris venire solita artificibus ipsis, quam aliorum opera. Ab hoc factam Venerem Genetricem in foro Caesaris, et priusquam absolveretur, festinatione dedicandi positam. Deinde eidem a Lucullo H-S. LX mill. signum Felicitatis locatum, cui mors utriusque inviderit. Octavio equiti Romano cratera facere volenti exemplar e gypso factum talento. Laudat et Pasitelem, qui plasticen matrem statuariae, scalpturaeque, et caelaturae esse dixit: et cum esset in omnibus his summus, nihil unquam fecit, antequam finxit. Praeterea elaboratam hanc artem Italiae, et maxime Etruriae: Turianumque a Fregellis accitum, cui locaret Tarquinius Priscus effigiem Iovis in Capitolio dicandam. Fictilem eum fuisse, et ideo miniari solitum: fictiles in fastigio templi eius quadrigas, de quibus saepe diximus. Ab hoc eodem factum Herculem, qui hodieque materiae nomen in Urbe retinet. Hae enim tum effigies dum erant laudatissimae. Nec poenitet nos illorum, qui tales deos coluere. Aurum enim et argentum ne diis quidem conficiebant. Plin., N. H., XXXV. xlv.

17. A History of the Art of Chasing Silver, which before the Second Century of our Era had fallen into Disuse.

Mirum in auro caelando inclaruisse neminem, argento multos. Maxime tamen laudatus est Mentor, de quo supra diximus. Quatuor paria ab eo omnino facta sunt: ac iam nullum exstare dicitur, Ephesiae Dianae templi, aut Capitolini incendiis. Varro et aereum signum eius habuisse scripsit. Proximi ab eo

in admiratione Acragas, et Boethus, et Mys fuere. Exstant hodie omnium opera in insula Rhodiorum: Boethi apud Lindiam Minervam: Acragantis in templo Liberi patris in ipsa Rhodo, Bacchae Centaurique caelati in scyphis: Myos in eadem aede, et Silenus, et Cupidines. Acragantis et venatus in scyphis magna fama. Post hos celebratus est Calamis et Antipater, quique Satyrum in phiala gravatum somno collocavisse verius, quam caelasse dictus est, Stratonicus. Mox Cyzicenus Tauriscus. Item Ariston et Eunicus Mitylenaei laudantur, et Hecataeus: et circa Magni Pompeii aetatem Praxiteles, Posidonius Ephesius, Laedus Stratiates, qui proelia armatosque caelavit; Zopyrus, qui Areopagitas, et iudicium Orestis, in duobus scyphis H- S. XII aestimatis. Fuit dein Pytheas, cuius binae unciae x venierunt. Ulysses et Diomedes erant in phialae emblemate, Palladium surripientes. Fecit idem et cocos magiriscia appellatos, parvulis potoriis, sed e quibus ne exempla quidem liceret exprimere, tam opportuna iniuriae subtilitas erat. Habuit et Teucer crustarius famam. Subitoque ars haec ita exolevit, ut sola iam vetustate censeatur, usque adeo attritis caelaturis, ne figura discerni possit, auctoritas constet. Plin., N. H., XXXIII. iv.

18. Notices concerning the Wearing and Workmanship of Gold Rings.

Pessimum vitae scelus fecit, qui aurum primus induit digitis. Nec hoc quis fecerit traditur. Nam de Prometheo omnia fabulosa arbitror, quanquam illi quoque ferreum anulum dedit antiquitas: vinculumque id, non gestamen, intelligi voluit. Midae quidem anulum, quo circumacto habentem nemo cerneret, quis non etiam fabulosiorem fateatur ? Manus et prorsus sinistrae maximam auctoritatem conciliavere auro, non quidem Romanae, quarum mere ferreum id erat, ut virtutis bellicae, insigne. De regibus Romanis non facile dixerim. Nullum habet Romuli in Capitolio statua, nec praeter Numae Serviique Tullii alia, ac ne L. quidem Bruti. Hoc in Tarquiniis maxime miror, quorum e Graecia fuit origo, unde hic anulorum usus venit, quanquam etiam nunc Lacedaemone ferreo utuntur. Sed a Prisco Tarquinio omnium primo filium, cum in praetextae annis occidisset hostem, bulla aurea donatumi constat unde mos bullae duravit, ut eorum qui equo meruissent filii, insigne id haberent, ceteri lorum. Et ideo miror Tarquinii eius statuam sine anulo esse. Quanquam et de nomine ipso ambigi video: Graeci a digitis appellavere, apud

nos prisci ungulum vocabant: postea et Graeci et nostri symbolum. Longo certe tempore ne Senatum quidem Romanum habuisse aureos manifestum est. Siquidem his tantum qui legati ad exteras gentes ituri essent, anuli publice dabantur: credo, quoniam ita exterorum honoratissimi intelligebantur. Neque aliis uti mos fuit, quam qui ex ea causa publice accepissent: vulgoque sic triumphabant. Et cum corona ex auro Etrusca sustineretur a tergo, anulus tamen in digito ferreus erat, aeque triumphantis, et servi fortasse coronam sustinentis. Sic triumphavit de Iugurtha C. Marius: aureumque non ante tertium consulatum sumsisse traditur. Hi quoque, qui ob legationem acceperant aureos, in publico tantum utebantur his: intra domos vero ferreis. Quo argumento etiam nunc sponsae muneri ferreus anulus mittitur, isque sine gemma. Non signat Oriens aut Aegyptus etiam nunc, literis contenta solis. Multis hoc modis, ut cetera omnia, luxuria variavit, gemmas addendo exquisiti fulgoris, censuque opimo digitos onerando, sicut dicemus in gemmarum volumine: mox et effigies varias caelando, ut alibi ars, alibi materia esset in pretio. Alias deinde gemmas violari nefas putavit: ac ne quis signandi causam in anulis esse intelligeret, solidas induit. Quasdam vero neque ab ea parte quae digito occultatur, auro clusit, aurumque millibus lapillorum vilius fecit. Contra vero multi nullas admittunt gemmas, auroque ipso signant: id Claudii Caesaris principatu repertum. Plin., N. H., XXXIII. iv. and vi.

19. Description of the Chasing on a Goblet.

Quis labor in phiala? docti Myos, anne Myronis?
Mentoris haec manus est, an, Polyclete, tua?
Livescit nulla caligine fusca, nec odit
Exploratores nubila massa focos.

Vera minus flavo radiant electra metallo,
Et niveum felix pustula vincit ebur.
Materiae non cedit opus: sic alligat orbem,
Plurima cum tota lampade Luna nitet.
Stat caper Aeolio Thebani vellere Phryxi
Cultus ab hoc mallet vecta fuisse soror.
Hunc nec Cinyphius tonsor violaverit, et tu
Ipse tua pasci vite, Lyaee, velis.

Terga premit pecoris geminis Amor aureus alis:
Palladius tenero lotos ob ore sonat.

Sic Methymnaeo gavisus Arione delphin

S

« ZurückWeiter »