Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

praesidem artem non solum pestem alicui, sed hanc etiam atrocissimam inferre; quum praesertim ex iis, quae tanta violentia quaerantur, alia non possint omnino cognosci, alia possint etiam sine scelere. Nam colorem, laevorem, mollitiem, duritiem, similiaque omnia, non esse talia, inciso corpore, qualia integro fuerint: quia quum, corporibus inviolatis, haec tamen metu, dolore, inedia, crudelitate, lassitudine, mille aliis mediocribus affectibus saepe mutentur; multo magis verisimile est, interiora, quibus maior mollities, et lux ipsa nova sit, sub gravissimis vulneribus et ipsa trucidatione mutari. Neque quidquam esse stultius, quam quale quid vivo homine est, tale existimare esse moriente, imo iam mortuo; nam uterum (sc. ventrem) quidem, qui minus ad rem pertineat, spirante homine posse diduci: simul atque vero ferrum ad praecordia accessit et discissum transversum septum est, quod membrana quadam superiores partes ab inferioribus diducit (drappayμa Graeci vocant) hominem protinus animam amittere: ita mortui demum praecordia et viscus omne in conspectum latrocinantis medici dari necesse est tale, quale mortui sit, non quale vivi fuit. Itaque consequi medicum ut hominem crudeliter ingulet, non ut sciat, qualia vivi viscera habeamus. Si quid tamen sit, quod adhuc spirante homine conspectui subiciatur, id saepe casum offerre curantibus. Interdum enim gladiatorem in arena, vel militem in acie, vel viatorem a latronibus exceptum sic vulnerari, ut eius interior aliqua pars aperiatur, et in alio alia: ita sedem, positum, ordinem, figuram, similiaque alia cognoscere prudentem medicum, non caedem, sed sanitatem molientem: idque per misericordiam discere, quod alii dira crudelitate cognorint. Ob haec ne mortuorum quidem lacerationem necessariam esse, quae, etsi non crudelis, tamen foeda sit; quum aliter pleraque in mortuis se habeant: quantum vero in vivis cognosci potest, ipsa curatio ostendat. Cels., De Medic., I.

Prooem.

[ocr errors]

270. A few Remarks on Surgery, with the Qualifications

of a good Surgeon.

Haec autem pars, quum sit vetustissima, magis tamen ab illo parente omnis medicinae Hippocrate, quam a prioribus exculta est: deinde, posteaquam diducta ab aliis habere professores suos coepit, in Aegypto quoque increvit, Philoxeno maxime auctore, qui plurimis voluminibus hanc partem diligentissime comprehendit. Gorgias quoque et Sostratus et Heron et Apollonii duo et Ammonius Alexandrinus, multique

alii celebres viri, singuli quaedam repererunt. Ac Romae quoque non mediocres professores, maximeque nuper Tryphon pater, et Euelpistus, et, ut ex scriptis eius intelligi potest, horum eruditissimus Meges, quibusdam in melius mutatis aliquantum ei disciplinae adiecerunt. Esse autem chirurgus debet adolescens, aut certe adolescentiae propior; manu strenua, stabili, nec umquam intremiscente, eaque non minus sinistra, quam dextra promptus; acie oculorum acri claraque; animo intrepidus, misericors sic, ut sanari velit eum, quem accepit, non ut clamore eius motus vel magis, quam res desiderat, properet, vel minus, quam necesse est, secet; sed perinde faciat omnia, ac si nullus ex vagitibus alterius affectus oriatur. Potest autem requiri, quid huic parti proprie vindicandum sit: quia vulnerum quoque ulcerumque multorum curationes, quas alibi exsecutus sum, chirurgi sibi vindicant. Ego eumdem quidem hominem posse omnia ista praestare concipio: atque ubi se diviserunt, eum laudo, qui quamplurimum percipit. Ipse autem huic parti ea reliqui, in quibus vulnus facit medicus, non accipit; et in quibus vulneribus ulceribusque plus profici manu, quam medicamento, credo: tum quidquid ad ossa pertinet. Quae deinceps exsequi aggrediar; dilatisque in aliud volumen ossibus, in hoc cetera explicabo; praepositisque iis, quae in qualibet parte corporis fiunt, ad ea, quae proprias sedes habent transibo. Corn., Cels. De Medic., VII., Praef.

PART III-ART AND LETTERS.

A. ON THE ARTS GENERALLY.

1. Painting.-The Early History of Painting in Greece and Italy.

De picturae initiis incerta, nec instituti operis quaestio est. Aegyptii sex millibus annorum apud ipsos inventam, priusquam in Graeciam transiret, affirmant, vana praedicatione, ut palam est. Graeci autem alii Sicyone, alii apud Corinthios repertam, omnes umbra hominis lineis circumducta. Itaque talem primam fuisse: secundam singulis coloribus, et monochromaton dictam, postquam operosior inventa erat: duratque talis etiam nunc. Inventam linearem dicunt a Philocle Aegyptio, vel Cleanthe Corinthio. Primi exercuere Ardices Corinthius, et Telephanes Sicyonius, sine ullo etiamnum colore, iam tamen spargentes lineas intus. Ideo et quos pingerent, adscribere institutum. Primus invenit eas colorare, testa (ut ferunt) trita, Cleophantus Corinthius. Hunc, aut eodem nomine alium fuisse, quem tradit Cornelius Nepos secutum in Italiam Demaratum, Tarquinii Prisci Romani regis patrem, fugientem a Corintho iniurias Cypseli tyranni, mox docebimus. Iam enim absoluta erat pictura etiam in Italia. Exstant certe hodieque antiquiores Urbe picturae Ardeae in aedibus sacris, quibus equidem nullas aeque demiror tam longo aevo durantes in orbitate tecti, veluti recentes. Similiter Lanuvii, ubi Atalanta et Helena cominus pictae sunt nudae ab eodem artifice, utraque excellentissima forma, sed altera ut virgo: ne ruinis quidem templi concussae. Caius princeps eas tollere

conatus est, libidine accensus, si tectorii natura permisisset. Durant et Caere, antiquiores et ipsae. Fatebiturque, quisquis eas diligenter aestimaverit, nullam artium celerius consummatam, cum Iliacis temporibus non fuisse eam appareat. Plin., N. H., XXXV. v., vi.

2. Painting.-A Short Historical Criticism of Greek

Painting.

Primi, quorum quidem opera non vetustatis modo gratia visenda sunt, clari pictores fuisse dicuntur Polygnotus atque Aglaophon, quorum simplex color tam sui studiosos adhuc habet, ut illa prope rudia, ac velut futurae mox artis primordia maximis, qui post eos exstiterunt, auctoribus praeferant, proprio quodam intelligendi, ut mea opinio fert, ambitu. Post Zeuxis atque Parrhasius non multum aetate distantes, circa Peloponnesia ambo tempora, (nam cum Parrhasio sermo Socratis apud Xenophontem invenitur,) plurimum arti addiderunt. Quorum prior luminum umbrarumque invenisse rationem, secundus examinasse subtilius lineas traditur. Nam Zeuxis plus membris corporis dedit, id amplius atque augustius ratus, atque, ut existimant, Homerum secutus, cui validissima quaeque forma etiam in feminis placet. Ille vero ita circumscripsit omnia, ut eum "legum latorem" vocent, quia deorum atque heroum effigies, quales ab eo sunt traditae, ceteri, tanquam ita necesse sit, sequuntur. Floruit autem circa Philippum et usque ad successores Alexandri pictura praecipue, sed diversis virtutibus. Nam cura Protogenes, ratione Pamphilus ac Melanthius, facilitate Antiphilus, concipiendis visionibus, quas pavracías vocant, Theon Samius, ingenio et gratia, quam in se ipse maxime iactat, Apelles est praestantissimus. Euphranorem admirandum facit, quod et ceteris optimis studiis inter praecipuos, et pingendi fingendique idem mirus artifex fuit. Quint., XII. x. 3-6.

3. Painting.-Celebrated Painters at Rome.

Apud Romanos quoque honos mature huic arti contigit. Siquidem cognomina ex ea Pictorum traxerunt Fabii clarissimae gentis, princepsque eius, cognominis ipse, aedem Salutis pinxit anno Urbis conditae CCCCL, quae pictura duravit ad nostram memoriam, aede Claudii principatu exusta. Proxime celebrata

est, in Foro boario aede Herculis, Pacuvii poetae pictura. Ennii sorore genitus hic fuit: clarioremque eam artem Romae fecit gloria scenae. Postea non est spectata honestis manibus: nisi forte quis Turpilium equitem Romanum e Venetia nostrae aetatis velit referre, hodieque pulchris eius operibus Veronae exstantibus. Laeva is manu pinxit, quod de nullo ante memoratur. Parvis gloriabatur tabellis, exstinctus nuper in longa senecta, Antistius Labeo praetorius, etiam proconsulatu provinciae Narbonensis functus. Sed ea res in risu et contumelia erat. Fuit et principum virorum non omittendum de pictura celebre consilium. Qu. Pedius, nepos Qu. Pedii consularis triumphalisque, a Caesare dictatore coheredis Augusto dati, cum natura mutus esset, eum Messala orator, ex cuius familia pueri avia erat, picturam docendum censuit, idque etiam Divus Augustus comprobavit. Puer magni profectus in ea arte obiit. Dignatio autem praecipua Romae increvit (ut existimo) a M. Valerio Max. Messala, qui princeps tabulam picturae proelii, quo Carthaginienses et Hieronem in Sicilia devicerat, proposuit in latere Curiae Hostiliae, anno ab Urbe condita ccccxc. Plin., N. H., XXXV. vii.

4. Painting.-The Ignorant Ostentation of Wealth has caused the Art of Painting to Degenerate.

Imaginum quidem pictura quam maxime similes in aevum propagabantur figurae: quod in totum exolevit. Aerei ponuntur clypei, argenteae facies surdo figurarum discrimine, statuarum capita permutantur, vulgatis iam pridem salibus etiam. carminum. Adeo materiam malunt conspici omnes, quam se nosci. Et inter haec pinacothecas veteribus tabulis consuunt, alienasque effigies colunt, ipsi honorem non nisi in pretio ducentes, ut frangat heres, furis detrahat laqueus. Itaque nullius. effigie vivente, imagines pecuniae, non suas, relinquunt. Iidem palaestras athletarum imaginibus, et ceromata sua exornant, et vultus Epicuri per cubicula gestant, ac circumferunt secum. Natali eius vicesima Luna sacrificant, feriasque omni mense custodiunt, quas icadas vocant, hi maxime qui se ne viventes quidem nosci volunt. Ita est profecto: artes desidia perdidit: et quoniam animorum imagines non sunt, negliguntur etiam corporum. Plin., N. H., XXXV. ii.

« ZurückWeiter »