Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

humoris in corpore, facilius in humore perdurant; itaque cum
ad terram perducuntur, animam cum aqua relinquunt. Item
terrestria, quod e principiis ab aëre caloreque sunt temperata,
minusque habent terreni plurimumque humoris, quod abundant
humidae partes, non diu possunt in aqua vitam tueri. Vitruv.,
I. iv. 5-7.

✔227. There is a stage in all Organic Bodies at which Growth

Naturally

hammering

and Development cease, and Decay begins.

Nam quaecunque vides hilaro grandescere adanctu,
Paulatimque gradus aetatis scandere adultae,"
Plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
Dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
Non ita sunt late dispessa ut multa remittant
Et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
Nam certe fluere atque recedere corpora rebus
Multa manus dandum est; sed plura accedere debent,
Donec alescendi summum tetigere cacumen.
Inde minutatim vires et robur adultum
Frangit et in partem peiorem labitur aetas.

Quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,
Et quo
latior est, in cunctas undique partis
Plura modo dispargit et ab se corpora mittit,
Nec facile in venas cibus omnis diditur ei,

Nec satis est, proquam largos exaestuat aestus,
Unde queat tantum suboriri ac subpeditare.
Omnia debet enim cibus integrare novando
Et fulcire cibus, cibus omnia sustentare,
Nequiquam, quoniam nec venae perpetiuntur

distributer

Quod satis est neque quantum opus est natura ministrat.
Iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo

Sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,
Quandoquidem grandi cibus aevo denique defit,

Glows

Nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam from without
Corpora conficere et plagis infesta domare.

Lucr., II. 1122-1147.

228. There are certain Distinctions of Species that
cannot be obliterated.

Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
Omnia; nam volgo fieri portenta videres,

Semiferas hominum species existere et altos

Interdum ramos egigni corpore vivo,
Multaque conecti terrestria membra marinis
Tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
Pascere naturam per terras omni parentis.
Quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
Seminibus certis certa genetrice creata
Conservare genus crescentia posse videmus.
Scilicet id certa fieri ratione necessust.
Nam sua cuique cibus ex omnibus intus in artus
Corpora discedunt conexaque convenientis
Efficient motus; at contra aliena videmus
Reicere in terras naturam, multaque caecis
Corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
Quae neque conecti quoquam potuere neque intus
Vitalis motus consentire atque imitari.
Sed ne forte putes animalia sola teneri
Legibus hisce, ea res ratio disterminat omnis.
Nam veluti tota natura dissimiles sunt

Inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
Dissimili constare figura principiorum;

Non quo multa parum simili sint praedita forma
Sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
Semina cum porro distent, differe necessust
Intervalla vias conexus pondera plagas
Concursus motus, quae non animalia solum
Corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
Secernunt caelumque a terris omne retentant.

Lucr., II. 700-729.

229. Owing to the Struggle for Existence, Species tend to become extinct if not artificially preserved.

Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
Nec potuisse propagando procudere prolem.
Nam quaecumque vides vesei vitalibus auris,
Aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
Ex ineunte aevo genus id tutata reservans.
Multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
Commendata manent, tutelae tradita nostrae.
Principio genus acre leonum saeraque saecla
Tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
At levisomna canum fido cum pectore corda
Et genus omne quod est veterino semine partum
Lanigeraeque simul pecudes et bacera saecla

Omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi.
Nam cupide fugere feras pacemque secuta
Sunt et larga suo sine pabula parta labore,
Quae damus utilitatis eorum praemia causa.
At quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
Sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
Utilitatem aliquam quare pateremur eorum
Praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
Scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
Indupedita suis fatalibus undique vinclis
Donec ad interitum genus id natura redigit.

Lucr., V. 855-877.

230. An Explanation of the Qualities of Timber.

Hoc autem ita esse, licet animadvertere etiam de arbustis: ea enim cum suo quaeque tempore ad imum perforata castrantur, profundunt e medullis quem habent in se superantem et vitiosum per foramina liquorem, et ita siccescendo recipiunt in se diuturnitatem. Qui autem non habent ex arboribus exitus humores, intra concrescentes putrescunt, et efficiunt inanes eas et vitiosas. Ergo si stantes et vivae siccescendo consenescunt, sine dubio cum eaedem ad materiam deiiciuntur, cum ea ratione curatae fuerint, habere poterunt magnas in aedificiis ad vetustatem utilitates. Eae autem inter se discrepantes et dissimiles habent virtutes, ut robur, ulmus, populus, cupressus, abies et ceterae quae maxime in aedificiis sunt idoneae. Namque non potest id robur, quod abies, nec cupressus, quod ulmus, nec ceterae easdem habent inter se natura rerum similitates; sed singula genera principiorum proprietatibus comparata alios alii generis praestant in operibus effectus. Vitruv., II. ix. 4, 5.

231. A Description of some of the best known and most
serviceable Woods.

Et primum abies aëris habens plurimum et ignis minimumque humoris et terreni, levioribus rerum natura potestatibus comparata non est ponderosa. Itaque rigore naturali contenta non cito flectitur ab onere, sed directa permanet in contignatione; sed ea quod habet in se plus caloris, procreat et alit tarmitem, ab eoque vitiatur: etiamque ideo celeriter accenditur, quod quae inest in eo corpore raritas aëris patens accipit ignem, et ita vehementem ex se mittit flammam. Contra vero quercus terrenis principiorum satietatibus abundans parumque

habens humoris et aëris et ignis, cum in terrenis operibus obruitur, infinitam habet aeternitatem, ex eo quod cum tangitur humore, non habens foraminum raritates propter spissitatem non potest in corpus recipere liquorem, sed fugiens ab humore resistit et torquetur, et efficit in quibus est operibus ea rimosa. Esculus vero, quod est omnibus principiis temperata, habet in aedificiis magnas utilitates; sed ea cum in humore collocatur, recipiens penitus per foramina liquorem, eiecto aëre et igni, operatione humidae potestatis vitiatur. Cerrus, quercus, fagus, quod pariter habent mixtionem humoris et ignis et terreni, aëris plurimum, pervia raritate humores penitus recipiendo celeriter marcescunt. Populus alba et nigra, item salix, tilia, vitex, ignis et aëris habendo satietatem, humoris temperate, parum autem terreni habentes, leviori temperatura comparatae egregiam habere videntur in usu rigiditatem. Ergo cum non sint durae terreni mixtione, propter raritatem sunt calidae, et in sculpturis commodam praestant tractabilitatem. Vitruv., II. ix. 6, 8, 9.

232. The same Subject continued.

Alnus autem quae proxima fluminum ripis procreatur, et minime materies utilis videtur, habet in se egregias rationes: etenim aëre est et igni plurimo temperata, non multum terreno, humore paulo: itaque quod minus habet in corpore humoris, in palustribus locis infra fundamenta aedificiorum palationibus crebre fixa, recipiens in se quod minus habet in corpore liquoris, permanet immortalis ad aeternitatem, et sustinet immania pondera structurae, et sine vitiis conservat. Ita quae non potest extra terram paulum tempus durare, ea in humore obruta permanet ad diuturnitatem. . . . Ulmus vero et fraxinus maximos habent humores minimumque aëris et ignis, sed terreni temperata mixtione comparatae, sunt in operibus, cum fabricantur, lentae et ab pondere humoris non habent rigorem sed celeriter pandant: simul autem vetustate sunt aridae factae aut in agro praesectae, qui inest eis liquor stantibus, emoritur, fiuntque duriores, et in commissuris et in coagmentationibus ab lentitudine firmas recipiunt catenationes. Item carpinus, quod est minima ignis et terreni mixtione, aëris autem et humoris summa continetur temperatura, non est fragilis, sed habet utilissimam tractabilitatem... Non minus est admirandam de cupressu et pinu, quod eae habentes humoris abundantiam aequamque ceterorum mixtionem, propter humoris satietatem in operibus solent esse pandae, sed in vetustatem sine vitiis

conservantur, quod is liquor, qui inest penitus in corporibus earum, habet amarum saporem, qui propter acritudinem non patitur penetrare cariem, ne que eas bestiolas, quae sunt nocentes. Ideoque quae ex his generibus opera constituuntur, permanent ad aeternam diuturnitatem. Item cedrus et iuniperus easdem habent virtutes et utilitates; sed quemadmodum ex cupressu et pinu resina, sic ex cedro oleum, quod cedrium dicitur, nascitur, quo reliquae res unctae, uti etiam libri, a tineis et a carie non laeduntur. Vitruv., II. ix. 10, 11, 12, 13.

233. Effect of Climatic and Meteorological Conditions upon various kinds of Trees and Plants.

Aquilone maxime gaudent, densiores ab afilatu eius laetioresque, et materiae firmioris. Qua in re plerique falluntur, cum in vineis pedamenta non sint a vento eo opponenda, et id tantum a septemtrione servandum. Quin immo tempestiva frigora plurimum arborum firmitati conferunt, et sic optime germinant: alioqui, si blandiantur Austri, defatiscentes, ac magis etiam in flore. Nam si cum defloruere, protinus sequuntur imbres, in totum poma depereunt: adeo ut amygdalae et piri, etiam si omnino nubilum fuit, Austrinusve flatus, amittant foetus. Circa Vergilias quidem pluere inimicissimum viti et oleae: quoniam tunc coitus est earum: hoc est illud quatriduum oleis decretorium, hic articulus Austrinus nubili spurci, quod diximus. Fruges quoque peius maturescunt Austrinis diebus, sed celerius. Illa sunt noxia frigora, quae septemtrionibus, aut praeposteris fiunt horis. Hiemem quidem Aquiloniam esse, omnibus satis utilissimum. Imbres vero tunc expetendi evidens causa est, quoniam arbores foetu exinanitas, et foliorum quoque amissione languidas, naturale est avide esurire. Cibus autem earum imber. Quare tepidam esse hiemem, ut absumto partu arborum, sequatur protinus conceptus, id est, germinatio, ac deinde alia florescendi exinanitio, inutilissimum experimentis creditur. Quin immo si plures ita continuentur anni, etiam ipsae moriantur arbores, quando nemini dubia poena est in fame laborantium. Ergo qui dixit hiemes serenas optandas, non pro arboribus vota fecit. Nec per solstitia imbres vitibus conducunt. Hiberno quidem pulvere laetiores fieri messes, luxuriantis ingenii fertilitate dictum est. Alioqui vota arborum frugumque communia sunt, nives diutinas sedere. Causa, non solum quia animam terrae evanescentem exhalatione includunt et comprimunt, retroque agunt in vires frugum atque radices: verum quod et liquorem sensim praebent, purum praeterea levissimumque,

« ZurückWeiter »