Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

interrupt

cassiteron, fabuloseque narratum in insulas Atlantici maris
peti, vitilibusque navigiis circumsutis corio advehi. Nunc
certum est, in Lusitania gigni, et in Gallaecia: summa tellure
arenosa, et coloris nigri: pondere tantum ea deprehenditur.
Interveniunt et minuti calculi, maxime torrentibus siccatis.
Lavant eas arenas metallici, et quod subsidit, coquunt in
fornacibus. Invenitur et in aurariis metallis, quae aluta
vocant: aqua immissa eluente calculos nigros paulum candore
variatos, quibus eadem gravitas quae auro: et ideo in calathis,
in quibus aurum colligitur, remanent cum eo: postea caminis
separantur, conflatique in album plumbum resolvuntur. Non
fit in Gallaecia nigrum, cum vicina Cantabria nigro tantum
abundet: nec ex albo argentum, cum fiat ex nigro. Iungi
inter se plumbum nigrum sine albo non potest, nec hoc ei
sine oleo. Ac ne album quidem secum sine nigro. Album
habuit auctoritatem et Iliacis temporibus, teste Homero, cas-
siteron ab illo dictum. Plumbi nigri origo duplex est: aut
enim sua provenit vena, nec quidquam aliud ex se parit: aut
cum argento nascitur, mixtisque venis conflatur.
Eius qui
primus fluit in fornacibus liquor, stannum appellatur: qui
secundus, argentum: quod remansit in fornacibus, galena, quae
est tertia portio additae venae. Haec rursus conflata, dat
nigrum plumbum deductis partibus duabus. Plin., N. H.,
XXXIV. xlvii.

221. An Account of the Magnet.

A marmoribus digredienti ad reliquorum lapidum insignes naturas, quis dubitet in primis magnetem occurrere? quid enim mirabilius? aut qua in parte naturae maior improbitas? Dederat vocem saxis, ut diximus, respondentem homini, immo vero et obloquentem. Quid lapidis rigore pigrius? Ecce sensus manusque tribuit illi. Quid ferri duritia pugnacius? Sed cedit, et patitur mores: trahitur namque a magnete lapide, domitrixque illa rerum omnium materia ad inane nescio quid currit: atque ut propius venit, assistit, teneturque, complexuque haeret. Sideritin ob hoc alio nomine appellant, quidam Heracleon. Magnes appellatus est ab inventore (ut auctor est Nicander) in Ida repertus. Namque et passim invenitur, ut in Hispania quoque. Invenisse autem fertur, clavis crepidarum et baculi cuspide haerentibus, cum armenta pasceret Compertum tanto meliores esse, quanto sunt magis caerulei. Aethiopico laus summa datur, pondusque argento rependitur. Invenitur hic in Aethiopiae Zimiri: ita vocatur regio arenosa.

Ibi et haematites magnes sanguinei coloris, sanguinemque reddens, si teratur, sed et crocum. In attrahendo ferro non eadem haematitae natura, quae magneti. Aethiopici argumentum est, quod magnetem quoque alium ad se trahit. Omes autem ii oculorum medicamentis prosunt, ad suam quisque portionem: maximeque epiphoras sistunt. Sanant et adusta cremati tritique. Alius rursus in eadem Aethiopia non procul mons gignit lapidem theameden, qui ferrum omne abigit, respuitque. De utraque natura saepius diximus. Plin., N. H., XXXVI. xxv.

222. The Wonderful Properties of the Diamond.

Maximum in rebus humanis, non solum inter gemmas, pretium habet adamas, diu non nisi regibus et iis admodum paucis cognitus, auri modo in metallis repertus, perquam raro: comes auri, nec nisi in auro nasci videbatur. Veteres eum in Aethiopum tantum metallis inveniri existimavere, inter delubrum Mercurii, atque insulam Meroen: dixeruntque non ampliorem cucumis semine, aut colore dissimilem inveniri. . Cyprius vocatur in Cypro repertus, vergens in aereum colorem, sed in medicina, ut dicemus, efficacissimus. Post hunc est siderites ferrei splendoris, pondere ante ceteros, sed natura dissimilis. Nam et ictibus frangitur, et alio adamante perforari potest: quod et Cyprio evenit: breviterque, ut degeneres, nominis tantum auctoritatem habent. Idque, quod totis voluminibus his docere et mandare conati sumus, de discordia rerum concordiaque, quam antipathiam ac sympathiam appellavere Graeci, non aliter clarius intelligi potest. Siquidem illa invicta vis duarum violentissimarum naturae rerum ferri ignisque contemtrix, hircino rumpitur sanguine, neque aliter quam recenti calidoque macerata, et sic quoque multis, ictibus: tunc etiam, praeterquam eximias, incudes malleosque frangens. Cuius hoc ingenio inventum ? quove casu repertum ? aut quae fuit coniectura experiendi rem immensi secreti, et in foedissimo animalium? Numinum profecto muneris talis inventio omnis est. Nec quaerenda in ulla parte naturae ratio, sed voluntas. Et cum feliciter rumpere contigit, in tam parvas frangitur crustas, ut cerni vix possint. Expetuntur a scalptoribus, ferroque includuntur, nullam non duritiam ex facili cavantes. Adamas dissidet cum magnete lapide in tantum, ut iuxta positus ferrum non patiatur abstrahi: aut si admotus magnes apprehenderit, rapiat, atque auferat. Adamas et venena irrita facit, et lymphationes abigit, metusque vanos expellit a mente: et ob id quidam eum anachiten vo

P

cavere. Metrodorus Scepsius, in eadem Germania et Basilia insula nasci, in qua et succinum, quod equidem legerim, solus dicit: et praefert Arabicis: quod falsum esse quis dubitet? Plin., N. H., XXXVII. xv.

223. A Succinct Enumeration of the chief distinctive Properties common to Precious Stones.

Nunc communiter ad omnium gemmarum observationem pertinentia dicemus, opiniones secuti auctorum. Cavae aut extuberantes viliores videntur aequalibus. Figura oblonga maxime probatur: deinde quae vocatur lenticula: postea cycloides et rotunda angulosis autem minima gratia. Veras a falsis discernendi magna difficultas: quippe cum inventum sit, ex veris gemmis in alterius generis falsas traducere. Sardonyches e ternis glutinantur gemmis, ita ut deprehendi ars non possit: aliunde nigro, aliunde candido, aliunde minio, sumtis omnibus in suo genere probatissimis. Quin immo etiam exstant commentarii auctorum, quos non equidem demonstrarim, quibus modis ex crystallo tingantur smaragdi, aliaeque translucentes, sardonyx e sarda, item ceterae ex aliis. Neque est ulla frans vitae lucrosior. Nos contra rationem deprehendendi falsas demonstrabimus, (quando etiam luxuriam adversus fraudes muniri decet :) praeter illa, quae in principalibus quibusque generibus privatim diximus. Translucentes matutino probari censent: aut si necesse est, in quartam horam, postea vetant. Experimenta pluribus modis constant. Primum pondere, si graviores sentiuntur: post haec, corpore. Fictitiis pusulae in profundo apparent, scabritia in cute, in capillamento fulgoris inconstantia, et prius quam ad oculos perveniat, desinens nitor. Decussi fragmenti paulum, quod in lamina ferrea teratur, efficacissimum experimento, excusant mangones gemmarum. Recusant similiter et limae probationem. Obsidianae fragmenta veras gemmas non scarificant. Fictitiae, scarificationes candicantium fugiunt. Tantaque differentia est, ut aliae ferro scalpi non possint, aliae non nisi retuso, verum omnes adamante. Plurimum vero in his terebrarum proficit fervor. Gemmiferi amnes sunt Acesines et Ganges: terrarum autem omnium maxime India. Plin., N. H., XXXVII. lxxiv-vi.

F. ORGANIC NATURE.

224. In the Order of Creation there are Four Stages-the Vegetable, the Animal, the Human, and the Divine

each perfect in its kind, but with ascending Grades of Perfection.

Dixisti, inquit, aliquod bonum esse arboris, aliquod herbae: potest ergo esse aliquod et infantis. Verum bonum nec in arboribus, nec in mutis animalibus est: hoc quod in illis bonum est, precario bonum dicitur. Quod est? inquis. Hoc quod secundum naturam cuiusque est. Bonum quidem cadere in mutum animal nullo modo potest: felicioris meliorisque naturae est. Nisi ubi rationi locus est, bonum non est. Quatuor hae naturae sunt, arboris, animalis, hominis, et Dei. Haec duo quae irrationalia sunt, eandem naturam habent: illa diversa sunt, quod alterum immortale, alterum mortale est. Ex his ergo unius bonum natura perficit, Dei scilicet: alterius cura, hominis. Cetera in sua natura perfecta sunt, non vere perfecta, a quibus ab est ratio. Hoc enim demum perfectum est, quod secundum universam naturam perfectum est: universa autem natura rationalis est: cetera possunt in suo genere perfecta esse. Sen., Ep. 124, 13-16.

225. The Mental Development of Animals stops at Sense and Memory: hence they are excluded from attaining "the Good."

In quo non potest beata vita esse, nec id potest quo beata vita efficitur: beata autem vita bonis efficitur: in muto animali non est quo beata vita efficitur: ergo in muto animali bonum non est. Mutum animal sensu comprehendit praesentia: praeteritorum reminiscitur, quum id incidit, quo sensus admonetur: tamquam equus reminiscitur viae, quum ad initium eius admotus est. In stabulo quidem nulla illi viae, quamvis saepe calcatae, memoria est. Tertium vero tempus, id est, futurum, ad muta non pertinet. Quomodo ergo potest eorum videri perfecta natura, quibus usus perfecti temporis non est? Tempus enim tribus partibus constat : praeterito, praesente, et futuro. Animalibus tantum quod brevissimum est in transcursu datum, praesens praeteriti rara memoria est, nec unquam revocatur, nisi praesentium occursu. Non potest ergo perfectae naturae bonum in imperfecta esse natura. Aut si natura habet, hoc habet, quod habent et sata. Nec illud nego, ad ea quae videntur

secundum naturam, magnos esse mutis animalibus impetus et concitatos, sed inordinatos ac turbidos. Nunquam autem aut inordinatum est bonum, aut turbidum. Quid ergo, inquis, muta animalia perturbate et indisposite moventur? Dicerem illa perturbate et indisposite moveri, si natura illorum ordinem caperet: nunc moventur secundum naturam suam. Perturbatum enim id est, quod esse aliquando et non perturbatum potest: sollicitum est, quod potest esse securum. Nulli vitium est, nisi cui virtus potest esse. Mutis animalibus talis ex sua natura motus est. Sed ne te diu teneam, aliquod erit bonum in muto animali, erit aliqua virtus, erit aliquid perfectum: sed quale? Nec bonum absolute, nec virtus, nec perfectum. Haec enim rationalibus solis contingunt, quibus datum est scire, quare, quatenus, quemadmodum. Ita bonum in nullo est, nisi in quo ratio. Sen., Ep. 124, 16-20.

226. The Different Classes of (Vegetable and) Animal Life are formed by a difference in the proportion of the Four Original Elements.

Namque ex principiis, quae Graeci σToysia appellant, ut omnia corpora sunt composita, id est ex calore et humore at terreno et aere, ita his mixtionibus naturali temperatura figurantur omnium animalium in mundo generatim qualitates. Ergo in quibus corporibus cum exuberat e principiis calor, tunc interficit, dissolvitque cetera fervore. Haec autem vitia efficit, fervidum ab certis partibus coelum, cum insidit in apertas venas plus quam patitur e mixtionibus naturali temperatura corpus. Item si humor occupavit corporum venas imparesque eas fecit, cetera principia, ut a liquido corrupta, diluuntur, et dissolvuntur compositionis virtutes. Item e refrigerationibus humoris, ventorum et aurarum infunduntur vitia corporibus. Non minus' aëris etiamque terreni in corpore naturalis compositio, augendo aut minuendo, infirmat cetera principia: terrena cibi plenitate, aëria gravitate coeli. Sed si quis voluerit diligentius haec sensu percipere, animadvertat attendatque naturas avium et piscium et terrestrium animalium, et ita considerabit discrimina temperaturae. Aliam enim mixtionem habet genus avium, aliam piscium, longe aliam terrestrium natura. Volucres minus habent terreni, minus humoris, caloris temperate et aëris multum: igitur levioribus principiis compositae facilius in aërem nituntur. Aquatiles autem piscium naturae, quod temperatae sunt a calido, plurimumque ex aëre et terreno sunt compositae, sed humoris habent oppido quam paulum, quo minus habent e principiis vary mach, Exceedingly, eotamily

« ZurückWeiter »