Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

effigies, quam visus noster, solita imbecillitate deceptus, circa ipsum sidus putat positam. In vicinia autem solis et stellarum nihil tale potest fieri, quia illic aether tenuis est. Nam formae crassis demum spissisque corporibus imprimi solent : in subtilibus non habent ubi consistant aut haereant. Sen., N. Q., I. ii. 1–4.

200. The Causes why Vapour and Heat arise from the Earth.

Vaporem autem et nebulas et humores ex terra nasci, haec videtur efficere ratio, quod ea habet in se et calores fervidos et spiritus immanes refrigerationesque et aquarum magnam multitudinem. Ex eo cum refrigeratum noctu sol oriens impetu tangit orbem terrae et ventorum flatus oriuntur per tenebras, et ab humidis locis egrediuntur in altitudinem nubes: aër autem tunc a sole percalefactus cum rorationibus ex terra tollit humores. Licet ex balneis exemplum capere; nullae enim camerae, quae sunt caldariorum, supra se possunt habere fontes, sed coelum quod est ibi, ex praefurniis ab ignis vapore percalefactum corripit ex pavimentis aquam et aufert secum in camerarum curvaturas et sustinet; ideo quod semper vapor calidus in altitudinem se trudit, et primo non remittitur propter brevitatem; simul autem plus humoris habet congestum, non potest sustineri propter gravitatem, sed stillat supra lavantium capita. Item eadem ratione coelestis aër cum ab sole percepit calorem, ex omnibus locis hauriendo tollit humores et congregat ad nubes. Ita enim terra fervore tacta eiicit humores, ut corpus hominis ex calore emittit sudores. Indices autem sunt eius rei venti, ex quibus qui a frigidissimis partibus veniunt procreati, septentrio et aquilo, extenuatos siccitatibus in aëre flatus spirant; auster vero et reliqui qui a solis cursu impetum faciunt, sunt humidissimi, et semper apportant imbres; quod percalefacti ab regionibus fervidis adveniunt, et ex omnibus terris lambentes eripiunt humores, et ita eos profundunt ad septentrionales regiones. Vitruv., VIII. ii. 3-5.

201. Considerations tending to prove that Air is a Continuous Fluid Substance.

Aër continuus terrae est, et sic appositus, ut statim ibi futurus sit, unde illa discessit. Pars est totius mundi: sed idem tamen, quidquid terra in alimentum misit, recipit, ut scilicet materia, non pars intelligi debeat. Ex hoc omnis inconstantia eius tumultusque est. Hunc quidam ex distantibus corpusculis, ut pulverem, ferunt, plurimumque a vero recedunt.

Nunquam enim contexti nisi per unitatem corporis nisus est, quum partes consentire ad intensionem debeant, et conferre vires. Aër autem, si in atomos inciditur, sparsus est. Teneri vero disiecta non possunt. Intensionem aëris ostendent tibi inflata, nec ad ictum cedentia: ostendent pondera, per magnum spatium ablata, gestante vento: ostendent voces, quae remissae elataeque sunt, prout aër se concitavit. Quid enim est vox, nisi intensio aeris, ut audiatur, linguae formata percussu? quid cursus et motus omnis? nonne intenti spiritus opera sunt? Esse autem unitatem in aëre, vel ex hoc intelligi potest, quod corpora nostra inter se cohaerent. Quid enim aliud est quod tenet ea, quam spiritus? Quid est aliud quo animus noster agitetur? Quis est ille motus, nisi intensio? Quae intensio, nisi ex unitate? Quae unitas, nisi haec esset in aëre? Sen., N. Q., II. vi. 1–6.

[ocr errors]

202. An Account of the Cause and Formation of the Rainbow.

Arcus in nocte non fit, nisi admodum raro, quia luna non habet tantum virium, ut nubes transeat, et illis colorem suffundat, qualem accipiunt sole perstrictae. Sic enim formam arcus discoloris efficiunt: quia aliae partes in nubibus tumidiores sunt, aliae submissiores: quaedam crassiores, quam ut solem transmittant; aliae imbecilliores, quam ut excludant. Haec inaequalitas alternis lucem umbramque permiscet, et exprimit illam mirabilem arcus varietatem. Altera causa eiuscemodi arcus redditur. Videmus, quum fistula aliquo loco rupta est, aquam per tenue foramen elidi: quae sparsa contra solem oblique positum, faciem arcus repraesentat. Idem videbis accidere, si quando volueris observare fullonem: quum os aqua implevit, et vestimenta ridiculis diducta leviter aspergit, apparet varios edi colores in illo aëre asperso, quales in arcu fulgere solent. Huius rei causam in humore esse ne dubitaveris. Non fit enim unquam arcus, nisi nubilo. Sed quaeramus quomodo fiat. Quidam aiunt esse aliqua stillicidia, quae solem transmittant, quaedam magis coacta, quam ut transluceant: itaque ab illis fulgorem reddi, ab his umbram, et sic utriusque intercursu effici arcum, in quo pars fulgeat, quae solem recipit, pars obscurior sit, quae exclusit, et ex se umbram proximis fecit. Hoc ita esse quidam negant. Poterat enim umbra et lux causa videri, si arcus duos tantum haberet, colores, et sic ex lumine umbraque constaret. Sed nunc videmus in eo aliquid flammei, aliquid lutei, aliquid caerulei, et alia in picturae modum subtilibus lineis ducta, ut ait poëta, ut an dissimiles colores sint, scire non possis, nisi cum

primis extrema contuleris. Nam commissura decipit: usque adeo mira arte naturae, quod a simillimis coepit, in dissimilia desinit. Quid ergo istic duo colores faciunt luminis atque umbrae, quum innumerabilium ratio reddenda sit? Quidam ita existimant arcum fieri; dicunt in ea parte, in qua pluit, singula stillicidia pluviae cadentis, singula specula esse: a singulis ergo imaginem reddi solis. Deinde multas imagines, immo innumerabiles, et devexas, et in praeceps transeuntes confundi: itaque et arcum esse multarum imaginum solis confusionem. Hoc sic colligunt. Pelves, inquiunt, mille die sereno pone, et omnes habebunt imaginem solis. In singulis foliis dispone singulas guttas singulae habebunt imaginem solis. At contra ingens stagnum non habebit nisi imaginem unam. Quare? quia omnis circumscripta laevitas et circumdata suis finibus, speculum est. Itaque piscinam ingentis magnitudinis, insertis parietibus in plures divide: totidem illa habebit imagines solis, quot lacus habuerit. Relinque illam sicut est diffusa: semel tibi imaginem reddet. Nihil refert, quam exiguus sit humor aut lacus. Si circumseptus est, speculum est. Ergo stillicidia illa infinita, quae imber cadens defert, totidem specula sunt, totidem solis facies habent. Hae contra intuenti perturbatae apparent: nec dispiciuntur intervalla, quibus singula distant, spatio prohibente discerni. Deinde pro singulis apparet una facies turbida ex omnibus. Ergo quum multa stillicidia sint, totidem specula sunt. Sed quia parva sunt, solis colorem sine figura exprimunt. Deinde quum in stillicidiis innumerabilibus, et sine intervallo cadentibus, reddatur idem color, incipit facies esse non multarum imaginum intermissarum, sed unius longae atque continuae. Quomodo, inquis, tu mihi multa millia istic imaginum esse dicis, ubi nullam video? Et quare quum solis color unus sit, imaginum diversus est? Ut et haec quae proposuisti, refellam, et alia quae non minus refellenda sunt, illud dicam oportet: nihil acie nostra fallacius, non tantum in his, a quibus subtiliter pervidendis illam colorum diversitas summovet, sed et in his quoque, quae ad manum cernit. Remus integer in tenui aqua fracti speciem reddit. Poma per vitrum adspicientibus multo maiora sunt. Columnarum intervalla porticus longiores iungunt. Ad ipsum solem revertere: hunc, quem toto orbe terrarum maiorem probat ratio, acies nostra sic contraxit, ut sapientes viri pedalem esse contenderint. Quem velocissimum omnium esse scimus, nemo nostrum videt moveri :

nec ire crederemus, nisi appareret isse. Mundum ipsum praecipiti velocitate labentem, et ortus occasusque intra momentum temporis revolventem, nemo nostrum sentit procedere. Quid

ergo miraris, si oculi nostri imbrium stillicidia non separant, et ingenti spatio intuentibus minutarum imaginum discrimen interit? Illud esse dubium nulli potest, quin arcus imago solis sit, roscida et cava nube concenta. Quod ex hoc tibi apparet. Nunquam non adversa soli est, sublimis aut humilis, prout ille se submisit, aut sustulit, contrario motu. Illo enim descendente altior est, alto depressior. Saepe talis nubes a latere solis est, nec arcum efficit, quia non ex recto imaginem trahit. Varietas autem non ob aliam causam fit, quam quia pars coloris a sole est, pars a nube illa: humor autem modo caeruleas lineas, modo virides, modo purpurae similes, et luteas aut igneas ducit, duobus coloribus hanc varietatem efficientibus, remisso et intento. Sic enim et purpura eodem conchylio non in unum modum exit. Interest, quamdiu macerata sit, crassius medicamentum, an aquatius traxerit; saepius mersa sit et excocta, an semel tincta. Non est ergo mirum, quum duae res sint, sol et nubes, id est, corpus et speculum, si tam multa genera colorum exprimuntur, quae in multis generibus possunt aut incitari, aut relanguescere. Alius enim est color ex igneo lumine, alius ex obtuso et leniore. In aliis rebus vaga inquisitio est, ubi non habemus quod manu tenere possimus, et late coniectura mittenda est: hic apparet duas causas esse arcus, solem, nubemque, quia nec sereno unquam fit, nec ita nubilo, ut sol lateat. Ergo utique ex his est, quorum sine altero non est. Sen., N. Q., I. iii. 1-14.

203. The Philosopher Favorinus discusses the Theory of
the Winds.

Satis, notum est, limites regionesque esse coeli quattuor: exortum, occasum, meridiem, septemtrionem. Exortus et occasus mobilia et varia sunt; meridies septemtrionesque statu perpetuo stant et manent. Oritur enim sol non indidem semper; sed aut aequinoctialis oriens dicitur, cum in circulo currit, qui appellatur [icovúxtios aut] ionμspivós; aut solstitialis, aut brumalis, quae sunt θεριναὶ τροπαὶ καὶ χειμεριναι. Item cadit sol non in eundem semper locum. Fit enim similiter occasus eius aut aequinoctialis, aut solstitialis, aut brumalis. Qui ventus igitur ab oriente verno, id est, aequinoctiali venit, nominatur Eurus, ficto vocabulo, ut isti ἐτυμολογικοί aiunt, ὁ ἀπὸ τῆς ἕους ῥέων. Is alio quoque a Graecis nomine dλns, [a] Romanis nauticis Subsolanus cognominatur. Sed qui ab aestiva et solstitiali orientis meta venit, Latine Aquilo, Boreas Graece dicitur; eumque propterea quidam dicunt ab Homero alkonyvin, appellatum:

Boream autem putant dictum ñò rès Boñ, quoniam sit violenti flatus et sonori. Tertius ventus, qui ab orienti hiberno spirat, Vulturnum Romani vocant: eum plerique Graeci mixto nomine, quod inter Notum et Eurum sit, To appellant. Hi sunt igitur tres venti orientales: Aquilo, Vulturnus, Eurus; quorum medius Eurus est. His oppositi et contrarii sunt alii tres occidui: Caurus, quem solent Graeci doyiτny vocare, is adversus Aquilonem flat; item alter Favonius, qui Graece vocatur Zipupos, is adversus Eurum flat; tertius Africus, qui Graece vocatur aí, is adversus Vulturnum flat. Eae duae regiones coeli orientis occidentisque inter sese adversae sex habere ventos videntur. Meridies autem, quoniam certo atque fixo limite est, unum meridionalem ventum habet; is Latine Auster, Graece vóto; nominatur, quoniam est nebulosus atque humectus: VOTí, enim Graece humor nominatur. Septemtriones autem habent ob eandem causam unum. Is obiectus directusque in Austrum, Latine Septemtrionarius, Graece draperías appellatur. Ex his octo ventis alii quattuor detrahunt ventos; atque id facere se dicunt Homero auctore, qui solos quattuor ventos noverit: Eurum, Austrum, Aquilonem, Favonium;

a quattuor coeli partibus, quas quasi primas nominavimus, oriente scilicet atque occidente latioribus atque simplicibus, non tripartitis. Partim autem sunt, qui pro octo duodecim faciunt: tertios quattuor in media loca inserentes, cum meridie septemtriones: eadem ratione, qua secundi quattuor intersiti sunt inter primores duos apud orientem occidentemque. Sunt porro alia quaedam nomina quasi peculiarium ventorum, quae incolae in suis quisque regionibus fecerunt, aut ex locorum vocabulis, in quibus colunt, aut ex aliqua causa, quae ad faciendum vocabulum acciderat. Nostri namque Galli ventum ex sua terra flantem, quem saevissimum patiuntur, Circium appellant, a turbine, opinor, eius ac vertigine. Iapygiae ipsius ore proficiscentem quasi finibus, Apuli eodem, quo ipsi sunt, nomine Iapygem dicunt. Eum esse propemodum Caurum existimo: nam et est occidentalis, et videtur exadversum Eurum flare. Praeter hos autem, quos dixi, sunt alii plurifariam venti commenticii et suae quisque regionis indigenae, ut est Horatianus quoque ille Atabulus, quos ipse quoque exsecuturus fui: addidissemque eos, qui Etesiae et Prodromi appellitantur, qui certo tempore anni, cum canis oritur, ex alia atque alia parte coeli spirant. Aul. Gell., II. xxii. 2-25.

« ZurückWeiter »