Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Atque ideo mundi naturam stare sine ullis
Ictibus externis neque quoquam posse resolvi
Summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa;
Ipsum si quicquam posse in se sistere credis:

Et quae pondera sunt sub terris omnia sursumsika

Nitier in terraque retro requiescere posta,

Ut

per aquas quae nunc rerum simulacra videmus. Et simili ratione animalia

suppa vagari
Contendunt neque posse e terris in loca caeli
Reccidere inferiora magis quam corpora nostra
Sponte sua possint in caeli templa volare;
Illi cum solem videant, nos sidera noctis
Cernere et alternis nobiscum tempora caeli
Dividere et noctes parilis agitare diebus.
Sed vanus stolidis haec omnia finxerit error,
Amplexi quod habent perverse prima viai.

Lucr., I. 1052-1069.

192. The Cause of Night and Morning.

At nox obruit ingenti caligine terras,
Aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
Impulit atque suos efflavit languidus ignis
Concussos itere et labefactos aere multo,
Aut quia sub terras cursum convortere cogit
Vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
Tempore item certo roseam Matuta per oras
Aetheris auroram differt et lumina pandit,
Aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
Anticipat caelum radiis accendere temptans,
Aut quia conveniunt ignes et semina multa
Confluere ardoris consuerunt tempore certo,
Quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
Quod genus Idaeis fama est e montibus altis
Dispersos ignis orienti lumine cerni,

Inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
Lucr., V. 650-665.

193. The Causes of the Different Lengths of Days.

Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
Et minui luces, cum sumant augmina noctes,
Aut quia sol idem sub terras atque superne
Imparibus currens amfractibus aetheris oras

[ocr errors]

Partit et in partis non aequas dividit orbem,
Et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
Eius in adversa tanto plus parte relatus,
Donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
Nodus nocturnas exaequat lucibus umbras.
Nam, medio cursu flatus aquilonis et austri,
Distinet aequato caelum discrimine metas
Propter signiferi posituram totius orbis,
Annua sol in quo concludit tempora serpens,
Obliquo terras et caelum lumine lustrans,
Ut ratio declarat eorum qui loca caeli
Omnia dispositis signis ornata notarunt,
Aut quia crassior est certis in partibus aer,
Sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
Nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus.
Propterea noctes hiberno tempore longae
Cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
Aut etiam, quia sic alternis partibus anni
Tardius et citius consuerunt confluere ignes
Qui faciunt solem certa desurgere parte,
Propterea fit uti videantur dicere verum.

Lucr., V. 680-704.

194. There are Two Kinds of Fire: Bodily Heat differs from Combustible Heat.

66

Solis candor illustrior est, quam ullius ignis, quippe qui in immenso mundo tam longe lateque colluceat ; et is eius tactus est, non ut tepefaciat solum, sed etiam saepe comburat. Quorum neutrum faceret, nisi esset igneus. Ergo, inquit, quum sol igneus sit Oceanique alatur humoribus, quia nullus ignis sine pastu aliquo possit permanere: necesse est aut ei similis sit igni, quem adhibemus ad usum atque ad victum, aut ei, qui corporibus animantium continetur. Atqui hic noster ignis, quem usus vitae requirit, confector est et consumptor omnium, idemque, quocumque invasit, cuncta disturbat ac dissipat. Contra ille corporeus, vitalis et salutaris omnia conservat, alit, auget, sustinet sensuque afficit." Negat ergo esse dubium, horum ignium sol utri similis sit, quum is quoque efficiat, ut omnia floreant et in suo quaeque genere pubescant. Quare quum solis ignis similis eorum ignium sit, qui sunt in corporibus animantium, solem quoque animantem esse oportet, et quidem reliqua astra, quae oriantur in ardore caelesti, qui acther vel caelum nominatur. Cic., N. D., II. xv. 40, 41.

195. On the Disintegrating Power of Heat.

Nam semper calor cum excoquit a rebus, firmitatem eripit, et vaporibus fervidis exsugendo naturales virtutes dissolvit eas et fervore mollescentes efficit imbecillas: ut etiam in ferro animadvertimus, quod quamvis natura sit durum, in fornacibus ab ignis vapore percalefactum ita mollescit, uti in omne genus formae faciliter fabricetur, et idem cum molle et candens refrigeratur tinctum frigida, redurescit et restituitur in antiquam proprietatem. Licet etiam considerare haec ita esse ex eo, quod aestate non solum in pestilentibus locis sed etiam in salubribus omnia corpora calore fiunt imbecilla, et per hiemem etiam quae sunt pestilentissimae regiones efficiantur salubres, ideo quod a refrigerationibus solidantur. Non minus etiam quae a frigidis regionibus corpora traducuntur in calidas, non possunt durare, sed dissolvuntur: quae autem ex calidis locis sub septentrionum regiones frigidas, non modo non laborant immutatione loci valetudinibus, sed etiam confirmantur. Vitruv, I. iv. 3, 4.

196. A Theory of Lightning.

Quid ipse existimem, quaeris? Adhuc enim alienis opinionibus accommodavi manum. Dicam: Fulgurat, quum repentinum late lumen emicuit. Id evenit, ubi in ignem extenuatis nubibus aër vertitur, nec vires, quibus longius prosiliat, invenit. Non miraris, puto, si aëra aut motus extenuat, aut extenuatio incendit. Sic liquescit excussa glans funda, et attritu aëris velut igne distillat. Ideo aestate plurima fiunt fulmina, quia plurimum calidi est. Facilius autem attritu calidiore ignis exsistit. Eodem modo fit fulgor qui tantum splendet, et fulmen quod mittitur. Sed illi levior vis, alimentique est minus. Et, ut breviter dicam quod sentio: Fulmen est fulgur intentum. Ergo ubi calidi fumidique natura, emissa terris, in nubes incidit, et diu in illarum sinu volutata est, novissime erumpit. Et quia vires non habet, splendor est. At ubi fulgura plus habuere materiae, et maiore impetu arserunt, non apparent tantum, sed decidunt. Quidam utique existimant fulmen reverti: quidam subsidere, ubi alimenta praegravaverunt, et fulmen ictu languidiore delatum est. At quare fulmen subitum apparet, nec continuatur assiduus ignis? Quia celerrimi motus est: simul et nubes rumpit, et aëra incendit. Deinde desinit flamma quiescente motu. Non enim est assiduus

spiritus cursus, ut ignis possit extendi, sed quoties fortius ipsa
iactatione se accendit, fugiendi impetum capit. Deinde quum
evasit, et pugna desiit, ex eadem causa modo usque ad
terram profertur, modo dissolvitur, si minore vi depressus est.
Quare oblique fertur? Quia spiritu constat. Spiritus obliquus
est, flexuosusque. Et quia natura ignem sursum vocat, iniuria
deorsum premit, incipit obliquus esse.
Interdum dum neutra
vis alteri cedit, et ignis in superiora nititur, et in inferiora
deprimitur. Quare frequenter cacumina montium feriuntur?
Quia opposita sunt nubibus, et e coelo cadentibus per haec
transeundum est. Sen., N. Q., II. lvii. lviii.

197. The Causes of Meteors Explained.

Fulgores, quomodo fiunt, quos Graeci sela appellant? Multis, ut aiunt, modis. Potest illos ventorum vis edere, potest superioris coeli fervor. Nam quum late fusus sit ignis, inferiora aliquando, si sunt idonea accendi, corripit. Potest stellarum motus cursu suo excitare ignem, et in subiecta transmittere. Quid porro ? Non potest fieri, ut aër vim igneam usque in aethera elidat, ex qua fulgor ardorve sit, vel stellae similis excursus? Ex his fulgoribus quaedam in praeceps eunt, similia

for prosilientibus stellis: quaedam certo loco permanent, et tantum lucis emittunt, ut fugent tenebras, et dieni repraesentent, donec consumto alimento, primum obscuriora sint, deinde flammae modo, quae in se cadit, per assiduam diminutionem redigantur in nihilum. Ex his quaedam in nubibus apparent, quaedam supra nubes, quum aur spissus ignem, quem propior terris diu paverat, usque in sidera expressit. Horum aliqua non patiuntur moram, sed transcurrunt aut exstinguuntur subinde, qua reluxerant. Hi fulgores dicuntur, quia brevis facies illorum et caduca est, nec sine iniuria decidens: saepe enim fulminum noxas ediderunt. Ab his tecta videmus icta, quae aspersa Graeci plecta vocant. At quibus longior mora et fortior ignis est, motumque coeli sequens, aut qui proprios cursus agunt, cometas nostri putant. Sen., N. Q., I. xv. 1-4.

198. Comets Arise from the Ubiquity of Fiery Substance.

Sunt autem cunctis permixti partibus ignes,
Qui gravidas habitant fabricantes fulmina nubis ;
Et penetrant terras Aetnamque minantur Olympo;
Et calidas reddunt ipsis in fontibus undas,
Ac silice in dura viridique in cortice sedem

Inveniunt, cum silva sibi collisa crematur;
Ignibus usque adeo natura est omnis abundans.
Ne mirere faces subitas erumpere caelo,
Aeraque accensum flammis lucere coruscis,
Arida complexum spirantis semina terrae,
Quae volucer pascens ignis sequiturque fugitque,
Fulgura cum videas tremulum vibrantia lumen
Imbribus e mediis et caelum fulmine ruptum,
Sive igitur ratio praebentis semina terrae
In volucres ignes potuit generare cometas,
Sive illas natura faces ut cuncta creavit
Sidera per tenues caelo lucentia flammas,
Sed trahit ad semet rapido Titanius aestu,
Involvitque suo flammantis igne cometas,
Ac modo dimittit, (sicut Cyllenius orbis
Et Venus, accenso cum ducit Vespere noctem,
Saepe nitent, falluntque oculos rursusque revisunt ;)
Seu deus instantis fati miseratus in orbem

Signa per affectus caelique incendia mittit;
Nunquam futilibus excanduit ignibus aether.

Manil., I. 852-876.

199. Explanation of the Phenomenon of a Solar Halo.

Videamus nunc, quemadmodum fiat is fulgor, qui sidera circumnectit. Memoriae proditum est, quo die divus Augustus urbem, ex Apollonia reversus, intravit, circa solem visum coloris varii circulum, qualis esse in arcu solet: hunc Graeci "halo" vocant, nos dicere coronam aptissime possumus. Quaemadmodum fieri dicatur, exponam. Quum in piscinam lapis missus est, videmus in multos orbes aquam discedere, et fieri primum angustissimum orbem, deinde latiorem, ac deinde alios maiores, donec evanescat impetus, et in planitiem immotarum aquarum solvatur. Tale quiddam cogitemus fieri etiam in aëre. Quum spissior factus, plagam sentire potest; lux solis aut lunae vel cuiuslibet sideris incurrens recedere illum in circulos cogit. Nam humor, et aër, et omne quod ex ictu formam accipit, in talem habitum impellitur, qualis est eius quod impellit. Omne autem lumen rotundum est: ergo et aër in hunc modum, percussus lumine, exibit. Ob hoc tales splendores Graeci areas vocavere, quia fere terendis frugibus loca distinata sunt rotunda. Non est autem quod existimemus istas, sive areae sive coronae sint, in vicinia siderum fieri. Plurimum enim absunt, quamvis tangere ea et coronare videantur. Non longe a terra fit talis

« ZurückWeiter »