Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

quam Gallos obtinere dictum est, initium capit a flumine Rhodano; continetur Garumna flumine, Oceano, finibus Belgarum; adtingit etiam ab Sequanis et Helvetiis flumen Rhenum; vergit ad septemtriones. Belgae ab extremis Galliae finibus oriuntur; pertinent ad inferiorem partem fluminis Rheni, spectant in septemtriones et orientem solem. Aquitania a Garumna flumine ad Pyrenaeos montes et ad eam partem Oceani, quae est ad Hispaniam, pertinet; spectat inter occasum solis et septemtriones. Caes., B. G., I. i.

185. A Geographical Description of Italy.

Est ergo folio maxime querno assimilata, multo proceritate amplior, quam latitudine: in laeva se flectens cacumine, et Amazonicae figura desinens parmae, ubi a medio excursu Cocinthos vocatur, per sinus lunatos duo cornua emittens, Leucopetram dextera, Lacinium sinistra. Patet longitudine ab Alpino fine Praetoriae Augustae, per Urbem Capuamque cursu meante, Rhegium oppidum in humero eius situm, a quo veluti cervicis incipit flexus, decies centena et viginti millia passuum: multoque amplior mensura fieret Lacinium usque, ni talis obliquitas in latus digredi videretur. Latitudo eius varia est ccccx millium inter duo maria, inferum et superum, amnesque Varum atque Arsiam: mediae, atque ferme circa urbem Romam, ab ostio Aterni amnis in Adriaticum mare influentis, ad Tiberina ostia, CXXXVI, et paulo minus a Castro novo Adriatici maris Alsium ad Tuscum aequor, haud ullo inde loco ccc in latitudinem excedens. Universae autem ambitus a Varo ad Arsiam tricies centena, et quinquaginta novem millia passuum efficit. Abest a circumdatis terris, Istria ac Liburnia, quibusdam locis centena M. pass. Ab Epiro et Illyrico quinquaginta. Ab Africa minus cc, ut auctor est M. Varro. Ab Sardinia cxx M. Ab Sicilia M. ccccc. Corsica minus LXXX. Ab Issa quinquaginta. Incedit per maria caeli regione ad meridiem quidem: sed si quis id diligenti subtilitate exigat, inter sextam horam primamque brumalem. Plin., N. H., III. vi.

186. An Estimate of the Area of India, with an Account of some of its Leading Features.

A

Alexandri Magni comites in eo tractu Indiae, quem armis subegerant, scripserunt quinque millia oppidorum fuisse, nullum cominus, gentes IX. Indiamque tertiam partem esse terrarum

[ocr errors]

omnium, multitudinem populorum innumeram, probabili sane ratione. Indi enim prope gentium soli nunquam migravere finibus suis. Colliguntur a Libero Patre ad Alexandrum Magnum reges eorum CLIV, annis sex mill. CCCCLI adiiciunt et menses tres. Amnium mira vastitas. Proditur Alexandrum nullo die minus stadia sexcenta navigasse in Indo, nec potuisse ante menses quinque enavigare, adiectis paucis diebus: et tamen minorem Gange esse constat. Seneca etiam apud nos tentata Indiae commentatione sexaginta amnes eius prodidit, gentes duodeviginti centumque. Par labor sit montes enumerare. Iunguntur inter se Imaus, Emodus, Paropamisus, Caucasus, a quibus tota decurrit in planitiem immensam, et Aegypto similem. Verum ut terrena demonstratio intelligatur, Alexandri Magni vestigiis insistamus. Diognetus et Baeton itinerum eius mensores, scripsere, a portis Caspiis Hecatompylon Parthorum, quot diximus millia esse inde Alexandriam Arion, quam urbem is rex condidit, DLXVI mill. Inde ad Prophthasiam Drangarum cxcix mill. Inde ad Arachosiorum oppidum DXV mill. Inde Ortospanum CCL mill. Inde Alexandri oppidum quinquaginta M. In quibusdam

exemplaribus diversi numeri reperiuntur: hanc urbem sub ipso Caucaso esse positam. Ab ea ad flumen Copheta, et oppidum Indorum Peucolaitin, CCXXVII mill. Inde ad flumen Indum et oppidum Taxila, sexaginta mill. Ad Hydaspen fluvium clarum, cxx mill. Ad Hypasin non ignobiliorem, XXIX. cccxc. qui fuit Alexandri itinerum terminus, exsuperato tamen amne, arisque in adversa ripa dicatis. Epistolae quoque regis ipsius consentiunt his. Reliqua inde Seleuco Nicatori peragrata sunt: ad Hesidrum, CLXVIII mill. Iomanem amnem tantundem. Exemplaria aliqua adiiciunt quinque millia passuum. Inde ad Gangem CXII mill. Ad Rhodapham cxIx mill. Alii cccxxv mill. in hoc spatio produnt. Ad Calinipaxa oppidum, CLXVII. D. alii CCLXV M. Inde ad confluentem Iomanis amnis, et Gangis, DCXXV M. plerique adiiciunt XIII mill. ad oppidumque Palibothra CCCCXXV. Ad ostium Gangis DCXXXVIII mill. pasPlin., N. H., VI. xxi.

suum.

187. An Account of Ceylon, taken from the Statements of Four Cingalese Envoys.

Hactenus a priscis memorata: nobis diligentior notitia Claudii principatu contigit, legatis etiam ex insula advectis. Ex iis cognitum, D esse oppida, portum contra meridiem, appositum oppido Palaesimundo, omnium ibi clarissimo,

ac regia cc M. plebis. Stagnum intus Megisba, CCCLXXV M. passuum ambitu, insulas pabuli tantum fertiles complexum. Ex eo duos amnes erumpere: Palaesimundum, iuxta oppidum eiusdem nominis, influentem in portum tribus alveis, quinque stadiorum arctissimo, XV amplissimo: alterum ad septemtriones Indiamque versum, Cydara nomine. Proximum esse Indiae promontorium, quod vocetur Coliacum, quatridui navigatione, medio in cursu Solis insula occurrente. Mare id colore perviridi, praeterea fruticosum arboribus, iubas earum gubernaculis deterentibus. Septemtriones Vergiliasque apud nos, veluti novo caelo, mirabantur. Ne Lunam quidem apud ipsos, nisi ab octava ad XVI supra terram adspici fatentes. Canopum lucere noctibus, sidus ingens et clarum. Sed maxime mirum iis erat, umbras suas in nostrum caelum cadere, non in suum: Solemque a laeva oriri, et in dexteram occidere potius, quam e diverso. Iidem narravere, latus insulae, quod praetenderetur Indiae, x M. stad. esse ab oriente hiberno. Ultra montes Emodos, Seras quoque ab ipsis adspici, notos etiam commercio: patrem Rachiae commeasse eo: advenis sibi Seras occursare. Ipsos vero excedere hominum magnitudinem, rutilis comis, caeruleis oculis, oris sono truci, nullo commercio linguae. Plin., N. H., VI. xxiv.

188. Relative Measurements of the Quarters of the Globe.

At abunde orbe terrarum extra intra indicato, colligenda in arctum mensura aequorum videtur. Polybius a Gaditano freto longitudinem directo cursu ad os Maeotis, tricies et quater centena XXXVII mill. D passuum prodidit. Ab eodem initio ad orientem recto cursu Siciliam duodecies centena LX mill. D passuum, Cretam CCCLXXV M. passuum, Rhodum CLXXXIII M. D passuum: Chelidonias tantundem: Cyprum cccxxII M. passuum. Inde Syriae Seleuciam Pieriam cxv mill. D passuum. Quae computatio efficit vicies quater centena XL M. passuum. Agrippa hoc idem intervallum a freto Gaditano ad sinum Issicum per longitudinem directam tricies et quater centena XL passuum mill. taxat, in quo haud scio an sit error numeri, quoniam idem a Siculo freto Alexandriam cursus duodecies centena L mill. passuum tradidit. Universus autem circuitus per sinus dictos ab eodem exordio colligit ad Maeotin lacum, centies centena LVI mill. passuum. Artemidorus adiicit DCCLIII mill. Idem cum Maeotide centies septuagies et ter centena xc M. passuum esse tradit. Haec est mensura inermium, et pacata audacia fortunam provocantium hominum.

[ocr errors]

Nunc ipsarum partium magnitudo comparabitur, utcunque difficultatem afferet auctorum diversitas. Aptissime tamen spectabitur ad longitudinem latitudine addita. Est ergo ad hoc praescriptum Europae magnitudo octogies bis centena XCIV mill. passuum. Africae (ut media ex omni varietate prodentium sumatur computatio) efficit longitudo tricies septies centena XCIV mill. Latitudo, qua colitur, nusquam ducenta quinquaginta millia passuum excedit. Sed quoniam a Cyrenaica eius parte nongentorum decem millium passuum eam fecit Agrippa, deserta eius ad Garamantas usque, qua noscebantur, complectens; universam mensuram, quae venit in computationem, quadragies sexies centena VIII mill. passuum efficit. Asiae longitudo in confesso est ter et sexagies centena LXXV mill. passuum. Latitudo sane computetur ab Aethiopico mari Alexandriam iuxta Nilum sitam, ut per Meroen et Syenen mensura currat, decies octies centena LXXV mill. passuum. Apparet ergo, Europam paulo minus dimidia Asiae parte. maiorem esse, quam Asiam. Eandem altero tanto et sexta parte Africae ampliorem, quam Africam. Quod si misceantur omnes summae, liquido patebit, Europam totius terrae tertiam esse partem et octavam paulo amplius: Asiam vero quartam et quartamdecimam, Africam autem quintam et insuper sexagesimam. Plin., N. H., VI. xxxviii.

189. The Rotundity of the Earth considered with reference to the Question of Antipodes.

Ingens hic pugna literarum, contraque vulgi: circumfundi terrae undique homines, conversisque inter se pedibus stare, et cunctis similem esse caeli verticem, ac simili modo ex quacunque parte mediam calcari: illo quaerente, cur non decidant contra siti; tanquam non ratio praesto sit, ut nos non decidere mirentur illi. Intervenit sententia, quamvis indocili probabilis turbae, inaequali globo, ut si sit figura pineae nucis, nihilominus terram undique incoli. Sed quid hoc refert alio miraculo exoriente? pendere ipsam, ac non cadere nobiscum: ceu spiritus vis, mundo praesertim inclusi, dubia sit: aut possit cadere, natura repugnante, et quo cadat, negante. Nam sicut ignium sedes non est nisi in ignibus, aquarum nisi in aquis, spiritus nisi in spiritu: ita terrae, arcentibus cunctis, nisi in se, locus non est. Globum tamen effici mirum est, in tanta planitie maris, camporumque. Cui sententiae adest Dicaearchus, vir in primis eruditus, regum cura permensus montes, ex quibus altissimum prodidit Pelion, MCCL passuum, ratione perpendiculi,

nullam esse eam portionem universae rotunditatis colligens. Mihi incerta haec videtur coniectatio, haud ignaro quosdam Alpium vertices, longo tractu, nec breviore quinquaginta millibus passuum assurgere. Plin., N. H., II. lxv.

190. How far is the Rotundity of the Earth compatible with the existence of Large Bodies of Water on its Surface?

Sed vulgo maxima haec pugna est, si coactam in verticem aquarum quoque figuram credere cogatur. Atqui non aliud in rerum natura aspectu manifestius. Namque et dependentes ubique guttae parvis globantur orbibus: et pulveri illatae, frondiumque lanugini impositae, absoluta rotunditate cernuntur: et in poculis repletis media maxime tument: quae propter subtilitatem humoris, mollitiamque in se residentem, ratione facilius, quam visu, deprehenduntur. Idque etiam magis mirum, in poculis repletis, addito humore minimo circumfluere quod supersit: contra evenire ponderibus additis ad vicenos saepe denarios: scilicet quia intus recepta liquorem in verticem attollant, at cumulo eminente infusa dilabantur. Eadem est causa, propter quam e navibus terra non cernatur, e navium malis conspicua: ac procul recedente navigio, si quid, quod fulgeat, religetur in mali cacumine, paulatim descendere videatur, et postremo occultetur. Denique Oceanus, quem fatemur ultimum, quanam alia figura cohaereret, atque non decideret, nullo ultra margine includente? Ipsum id ad miraculum redit, quonam modo, etiamsi globetur, extremum non decidat mare. Contra quod, ut sint plana maria, et qua videntur figura, non posse id accidere, magno suo gaudio, magnaque gloria inventores Graeci subtilitate geometrica docent. Namque cum e sublimi in inferiora aquae ferantur, et sit haec natura earum confessa: : nec quisquam dubitet in litore ullo accessisse eas, quo longissime devexitas passa sit: procul dubio apparere, quo quid humilius sit, propius centro esse terrae: omnesque lineas, quae emittuntur ex eo ad proximas aquas, breviores fieri, quam quae ad extremum mare a primis aquis. Ergo totas, omnique ex parte aquas vergere in centrum: ideoque non decidere, quoniam in interiora nitantur. Plin., N. H., II. lxv.

191. The Epicurean Physics deny the Existence
of Antipodes.

Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
In medium summae, quod dicunt, omnia niti,

« ZurückWeiter »