Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Et ratione pari lunam stellasque putandumst,
Quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
Aeribus posse alternis e partibus ire.

Lucr., V. 614-645.

163. Eclipses of the Sun and Moon.
Solis item quoque defectus lunaeque latebras
Pluribus e causis fieri tibi posse putandumist.
Nam cur luna queat terram secludere solis
Lumine et a terris altum caput obstruere ei,
Obiciens caecum radiis ardentibus orbem;
Tempore eodem aliut facere id non posse putetur
Corpus quod cassum labatur lumine semper?
Solque suos etiam dimittere languidus ignes
Tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
Cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
Quae faciunt ignis interstingui atque perire?
Et cur terra queat lunam spoliare vicissim
Lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
Menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras;
Tempore eodem aliut nequeat succurrere lunae
Corpus vel supra solis perlabier orbem,
Quod radios interrumpat lumenque profusum?
Et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
Cur nequeat certa mundi languescere parte,
Dum loca luminibus propriis inimica per exit?
Lucr., V. 751-770.

164. An Account of the Moon's Light and Phases.

Luna potest radiis solis percussa nitere
Inque dies magis id lumen convertere nobis
Ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
Denique eum contra pleno bene lumine fulsit
Atque oriens obitus eius super edita vidit;
Inde minutatim retro quasi condere lumen
Debet item, quanto propius iam solis ad ignem,
Labitur ex alia signorum parte per orbem;
Ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
Consimilem cursusque viam sub sole tenere.
Est etiam quare proprio cum lumine possit
Volvier et varias splendoris reddere formas.
Corpus enim licet esse aliud quod fertur et una

Labitur omnimodis occursans officiensque
Nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
Versarique potest, globus ut, si forte, pilai;
Dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
Versandoque globum variantis edere formas,
Denique eam partem, quaecunque est ignibus aucta,
Ad speciem vertit nobis oculosque patentis:
Inde minutatim retro contorquet et aufert
Luciferam partem glomeraminis atque pilai;
Ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
Astrologorum artem contra convincere tendit,
Proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
Aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.

Lucr., V. 705-730.

165. Causes of the Motions of the Stars.

Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus,
Principio magnus caeli si vortitur orbis,

Ex utraque polum parti premere aera nobis,
Dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
Inde alium supra fluere atque intendere eodem
Quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
Aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
Ut fluvios versare rotas atque haustra videmus.
Est etiam quoque uti possit caelum omne manere
In statione, tamen cum lucida signa ferantur;
Sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
Quaerentesque viam circum versantur et ignes
Passim per caeli volvunt immania templa;
Sive aliunde fluens alicunde extrinsecus aer
Versat agens ignis; sive ipsi serpere possunt
Quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
Flammea per caelum pascentes corpora passim.
Nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
Difficile est; sed quid possit fiatque per omne
In variis mundis varia ratione creatis,
Id doceo plurisque sequor disponere causas,
Motibus astrorum quae possint esse per omne;
E quibus una tamen sit in hoc quoque causa necessest
Quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
Praecipere hautquaquamst pedetemtim progredientis.
Lucr., V. 509-533.

166. An Account of the Motions of the Five Planets. Maxime vero sunt admirabiles motus earum quinque stellarum, quae falso vocantur errantes. Nihil enim errat, quod in omni aeternitate conservat progressus et regressus reliquosque motus constantes et ratos. Quod eo est admirabilius in his stellis, quas dicimus, quia tum occultantur, tum rursus aperiuntur, tum adeunt, tum recedunt, tum antecedunt, tum subsequuntur, tum celerius moventur, tum tardius, tum omnino ne moventur quidem, sed ad quoddam tempus insistunt. Quarum ex disparibus motionibus magnum annum mathematici nominaverunt, qui tum efficitur, quum solis et lunae et quinque errantium ad eamdem inter se comparationem confectis omnium spatiis est facta conversio. Quae quam longa sit, magna quaestio est: esse vero certam et definitam necesse est. Nam ea, quae Saturni stella dicitur Parque a Graecis nominatur, quae a terra abest plurimum, xxx fere annis cursum suum conficit: in quo cursu multa mirabiliter efficiens, tum antecedendo, tum retardando, tum vespertinis temporibus delitescendo, tum matutinis rursum se aperiendo, nihil immutat sempiternis saeculorum aetatibus, quin eadem iisdem temporibus efficiat. Infra autem hanc propius a terra Iovis stella fertur, quae ad dicitur, eaque eumdem XII signorum orbem annis XII conficit, easdemque, quas Saturni stella, efficit in cursu varietates. Huic autem proximum inferiorem orbem tenet Пupós, quae stella Martis appellatur, eaque IV et XX mensibus, VI, ut opinor, diebus minus, eumdem lustrat orbem, quem duae superiores. Infra autem hanc stella Mercurii est: ea Erißw appellatur a Graecis; quae anno fere vertente signiferum lustrat orbem neque a sole longius umquam unius signi intervallo discedit tum antevertens tum subsequens. Infima est quinque errantium terraque proxima stella Veneris, quae Dargógos Graece, Latine dicitur Lucifer, quum antegreditur solem, quum subsequitur autem,"Еopos. Ea cursum anno conficit et latitudinem lustrans signiferi orbis et longitudinem: quod idem faciunt stellae superiores: neque umquam ab sole duorum signorum intervallo longius discedit tum antecedens tum subsequens. Cic., N. D., II, xx.

167. The Motions of the Heavenly Bodies have suggested the Idea of Time.

Quando igitur unum quodque eorum siderum cursum decorum est adeptum, ex quibus erat motus temporis consignandus: colligatisque corporibus vinculis animalibus, tum animantia

orta sunt eaque imperio parere didicerunt: tunc ex alterius naturae motione transversa, in eiusdem naturae motum incurrentia, in eaque haerentia atque impedita, quum alia maiorem lustrarent orbem, alia minorem, tardius quae maiorem, celerius quae minorem, motu unius eiusdemque naturae: quae velocissime movebantur, ea celeritate vinci a tardioribus, et quum superabant, superari videbantur. Omnes enim orbes eorum quasi helicis inflexione vertebat: quam bifariam contrarie simul procedentia efficiebant, ut, quod esset tardissimum, id proximum fieret celerrimo. Atque ut esset mensura quaedam evidens, quae in istis octo cursibus celeritates tarditatesque declararet: deus ipse solem, quasi lumen, accendit ad secundum supra terram ambitum, ut quam maxime caelum omnibus colluceret, animantesque, quibus ius esset doceri, ab eiusdem motu et ab eius, quod simile esset, numerorum naturam vimque cognoscerent. Nox igitur et dies ad hunc modum, et ob has generata caussas, unum circuitum orbis efficit sapientissimum atque optimum mensis autem, quando luna, lustrato suo cursu, solem consecuta est: annus, ubi sol suum totum confecit et peragravit orbem. Ceterorum autem siderum ambitus ignorantes homines, praeter admodum paucos, neque nomine appellant, neque inter se numero commetiuntur. Itaque nesciunt, hos siderum errores id ipsum esse, quod rite dicitur tempus, multitudine infinita, varietate admirabili praeditos. Attamen illud perspici et intelligi potest, absoluto perfectoque numero temporis, absolutum perfectumque annum tunc compleri denique, quum se octo ambitus, confectis suis cursibus, ad idem caput retulerunt, quumque eos permensus est idem et semper sui similis orbis. Has igitur ob caussas nata astra sunt, quae, per caelum penetrantia, solstitiali se et brumali revocatione converterent: ut hoc omne animal, quod videmus, esset illi animali, quod sentimus, ad aeternitatis imitationem simillimum. Cic., Tim., ix.

168. The Diameter of the Zodiac estimated in terms of the
Distance between any Two Signs.

Ipse autem quantum convexo mundus Olympo
Obtineat spatium, quantis bis sena ferantur
Finibus astra, docet ratio, cui nulla resistunt
Claustra, nec immensae moles, ceduntque recessus,
Omnia succumbunt, ipsum est penetrabile caelum.
Nam quantum a terris atque aequore signa recedunt,
Tantum bina patent: quacunque inciditur orbis
Per medium, pars efficitur tum tertia gyri,

Exiguo dirimens solidam discrimine summam.
Summum igitur caelum bis bina refugit ab imo
Astro, bis senis ut sit pars tertia signis.

Sed quia per medium est tellus suspensa profundum,
Binis a summo signis discedit et imo.

Hinc igitur quodcunque supra te suspicis ipse,
Qua per inane meant oculi, quaque ire recusant,
Binis aequandum est signis, sex tanta rotundae
Efficiunt orbem zonae, qua signa feruntur
Bis sex, aequali spatio texentia caelum.

Manil., i. 539-551.

169. A Description of the Zodiac.

Mundus autem est omnium naturae rerum conceptio summa coelumque sideribus conformatum. Id volvitur continenter circum terram atque mare per axis cardines extremos. Namque in his locis naturalis potestas ita architectata est collocavitque cardines tanquam centra, unum a terra et a mari in summo mundo ac post ipsas stellas septentrionum, alterum transcontra sub terra in meridianis partibus; ibique circum eos cardines orbiculos, [tanquam] circum centra ut in torno, perfecit, qui Graece o nominantur; per quos pervolitat sempiterno coelum: ita media terra cum mari centri loco naturaliter est collocata. His natura dispositis ita, uti septentrionali parte a terra excelsius habeat altitudine centrum, in meridiana autem parte in inferioribus locis subiectum a terra obscuretur; tunc etiam per medium transversa et inclinata in meridiem circuli lata zona duodecim signis est conformata; quae eorum species stellis dispositis duodecim partibus peraequatis exprimit depictam a natura figurationem. Itaque lucentia cum mundo reliquoque siderum ornatu circum terram mareque pervolantia cursus perficiunt ad coeli rotunditatem. Vitr., ix. i. 2, 3.

170. The Five Zones.

Idcirco certis dimensum partibus orbem
Per duodena regit mundi Sol aureus astra.

Quinque tenent coelum zonae, quarum una corusco
Semper sole rubens et torrida semper ab igni:
Quam circum extremae dextra laevaque trahuntur,
Caerulea glacie concretae atque imbribus atris.
Has inter mediamque duae mortalibus aegris

« ZurückWeiter »