Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Quod nisi declinare solerent, omnia deorsum,
Imbris uti guttae, caderent per inane profundum,
Nec foret offensus natus nec plaga creata
Principiis ; ita nil umquam natura creasset.

Quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
Corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
Obliquos videamur et id res vera refutet.
Denique si semper motus conectitur omnis
Et vetere exoritur semper novus ordine certo
Nec declinando faciunt primordia motus
Principium quoddam quod fati foedera rumpat,
Ex infinito ne causam causa sequatur,

Libera per terras unde haec animantibus exstat,
Unde est haec, inquam, fatis avolsa potestas
Per quam progredimur quo ducit quemque voluntas,
Declinamus item motus nec tempore certo

Nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
Nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
Principium dat et hinc motus per membra rigantur.
Lucr., II. 216-224, 243-245, 251-262.

156. The Universe was formed out of Chaos.

Ante mare et terras et, quod tegit omnia, coelum Unus erat toto naturae vultus in orbe,

Quem dixere chaos, rudis indigestaque moles;

Nec quidquam nisi pondus iners; congestaque eodem Non bene iunctarum discordia semina rerum.

Frigida pugnabant calidis, humentia siccis,
Mollia cum duris, sine pondere habentia pondus.
Hanc deus et melior litem natura diremit:
Nam coelo terras, et terris abscidit undas,
Et liquidum spisso secrevit ab aëre coelum.
Quae postquam evolvit caecoque
exemit acervo,
Dissociata locis concordi pace ligavit.
Ignea convexi vis et sine pondere coeli
Emicuit summaque locum sibi legit in arce.
Proximus est aër illi levitate locoque:

Densior his tellus, elementaque grandia traxit,
Et pressa est gravitate sui, Circumfluus humor
Ultima possedit solidumque coërcuit orbem.

Ovid, Metam., i. 5-9, 19-31.

157. Amid the Variety of Conflicting Views as to the Origin of the Universe, One Thing is Certain-viz., that it presents the Spectacle of an Orderly Arrangement.

Ipsa mihi primum naturae forma canenda est,
Ponendusque sua totus sub imagine mundus.
Quem sive ex nullis repetentem semina rebus
Natali quoque egere placet, semperque fuisse,
Et fore, principio pariter fatoque carentem ;
Seu permixta chaos rerum primordia quondam
Discrevit partu mundumque enixa nitentem
Fugit in infernas caligo pulsa tenebras ;
Sive individuis, in idem reditura soluta,
Principiis natura manet post saecula mille,

Et paene ex nihilo summum est nihilumque futurum,
Caecaque materies caelum perfecit et orbem ;
Sive ignis fabricavit opus flammaeque micantes,
Quae mundi fecere oculos, habitantque per omne
Corpus et in caelo vibrantia fulmina fingunt;
Seu liquor haec peperit, sine quo riget arida rerum
Materies, ipsumque vorat, quo solvitur, ignem ;
Aut neque terra patrem novit, nec flamma, nec aer,
Aut humor, faciuntque deum per quattuor artus,
Et mundi struxere globum, prohibentque requiri
Ultra se quicquam, cum per se cuncta crearint,
Frigida nec calidis desint, aut humida siccis,
Spiritus aut solidis sitque haec discordia concors,
Quae nexus habilis et opus generabile fingit,
Atque omnis partus elementa rapacia reddit ;—
(Semper erit genus in pugna, dubiumque manebit
Quod latet, et tantum supra est hominemque deumque ;)
Sed facies quaecumque tamen sub origine rerum
Convenit et certo digestum est ordine corpus.

Manil., i. 120-148.

158. The Universe is Spherical in Form.

Nec vero tibi natura admiranda videri
Pendentis terrae debet, cum pendeat ipse
Mundus et in nullo ponat vestigia fundo.
Quod patet ex ipso motu cursuque volantis.
Cum suspensus eat Phoebus cursumque reflectat
Huc illuc, agiles et servet in aethere metas,

Cum luna et stellac volitent per inania mundi;
Terra quoque
aerias leges imitata pependit.

Est igitur tellus mediam sortita cavernam
Aeris et toto pariter sublata profundo;

Nec patulas distenta plagas, sed condita in orbem
Undique surgentem pariter pariterque cadentem.
Haec est naturae facies; sic mundus et ipse
In convexa volans teretes facit esse figuras
Stellarum; solisque orbem lunaeque rotundum
Aspicimus, tumido quaerentis corpore lumen,
Quod globus obliquos totus non accipit ignes.
Sic tellus glomerata manet mundumque figurat.
Manil, i. 194-210, 213.

159. The Sphere is the most Perfect Figure: the Regular Motions and Unchanging Order of the several Parts of the Universe are due to the Fact of its Spherical Shape.

Conum tibi ais et cylindrum et pyramidem pulchriorem, quam sphaeram videri. Novum etiam oculorum iudicium habetis. Sed sint ista pulchriora dumtaxat aspectu quod mihi tamen ipsum non videtur: quid enim pulchrius ea figura, quae sola omnes alias figuras complexa continet, quaeque nihil asperitatis habere, nihil offensionis potest, nihil incisum angulis, nihil anfractibus, nihil eminens, nihil lacunosum? quumque duae formae praestantes sint, ex solidis globus, (sic enim odaigav interpretari placet ;) ex planis autem circulus aut orbis, qui Zúza Graece dicitur: his duabus formis contingit solis, ut omnes earum partes sint inter se simillimae, a medioque tantum absit extremum, quantum medium a summo: quo nihil fieri potest aptius. Sed si haec non videtis, quia numquam eruditum illum pulverem attigistis: an ne hoc quidem physici intelligere potuistis, hanc aequabilitatem motus constantiamque ordinum in alia figura non potuisse servari? Itaque nihil potest esse indoctius, quam quod a vobis affirmari solet. Nec enim hunc ipsum mundum pro certo rotundum esse dicitis; nam posse fieri, ut alia sit figura: innumerabilesque mundos alios aliarum esse formarum. Quae, si, bis bina quot essent, didicisset Epicurus, certe non diceret. Sed dum, palato quid sit optimum, iudicat, caeli palatum (ut ait Ennius) non suspexit. Nam, quum duo sint genera siderum : quorum alterum, spatiis immutabilibus ab ortu ad occasum commeans, nullum umquam cursus sui vestigium inflectat, alterum autem continuas

conversiones duas iisdem spatiis cursibusque conficiat: ex utraque re et mundi volubilitas, quae nisi in globosa forma esse non posset, et stellarum rotundi ambitus cognoscuntur. Cic., N. D., II. xviii. 47, 48.

160. The Music of the Spheres.

Quid? hic, inquam, quis est, qui complet aures meas, tantus et tam dulcis sonus? Hic est, inquit ille, qui intervallis coniunctus imparibus, sed tamen pro rata parte ratione distinctis, impulsu et motu ipsorum orbium conficitur et, acuta cum gravibus temperans, varios aequabiliter concentus efficit: nec enim silentio tanti motus incitari possunt, et natura fert, ut extrema ex altera parte graviter, ex altera autem acute sonent. Quam ob caussam summus ille caeli stellifer cursus, cuius conversio est concitatior, acuto et excitato movetur sono, gravissimo autem hic lunaris atque infimus: nam terra nona immobilis manens ima sede semper haeret, complexa medium mundi locum. Illi autem octo cursus, in quibus eadem vis est duorum, septem efficiunt distinctos intervallis sonos: qui numerus rerum omnium fere nodus est: quod docti homines nervis imitati atque cantibus, aperuere sibi reditum in hunc locum, sicut alii, qui praestantibus ingeniis in vita humana divina studia coluerunt. Hoc sonitu oppletae aures hominum obsurduerunt: nec est ullus hebetior sensus in vobis, sicut, ubi Nilus ad illa, quae Catadupa nominantur, praecipitat ex altissimis montibus, ea gens, quae illum locum accolit, propter magnitudinem sonitus sensu audiendi caret. Hic vero tantus est totius mundi incitatissima conversione sonitus, ut eum aures hominum capere non possint, sicut intueri solem adversum nequitis, eiusque radiis acies vestra sensusque vincitur. Cic., Somn. Scip., V.

161. Motions of the Sun and Moon: how they affect the Earth.

Primus sol, qui astrorum obtinet principatum, ita movetur, ut, quum terras larga luce compleverit, easdem modo his, modo illis ex partibus opacet. Ipsa enim umbra terrae soli officiens noctem efficit. Nocturnorum autem spatiorum eadem est aequabilitas, quae diurnorum; eiusdemque solis tum accessus modici tum recessus et frigoris et caloris modum temperant : circuitus enim solis orbium v et LX et CCC, quarta fere diei parte addita, conversionem conficiunt annuam: inflectens autem sol cursum tum ad septem triones, tum ad meridiem aestates et hiemes efficit, et ea duo tempora, quorum alterum hiemi

senescenti adiunctum est, alterum aestati. Ita ex quattuor temporum mutationibus omnium, quae terra marique gignuntur, initia caussaeque ducuntur. Iam solis annuos cursus spatiis menstruis luna consequitur: cuius tenuissimum lumen facit proximus accessus ad solem, digressus autem longissimus quisque plenissimum. Neque solum eius species ac forma mutatur tum crescendo, tum defectibus in initia recurrendo, sed etiam regio, quae tum est aquilonaris, tum australis. In lunae quoque cursu est et brumae quaedam et solstitii similitudo, multaque ab ea manant et fluunt, quibus et animantes alantur augescantque, et pubescant maturitatemque assequantur, quae oriuntur e terra. Cic., N. D., II. xix. 49, 50.

162. The Difference in the Orbits of the Sun and Moon explained.
Nec ratio solis simplex et certa patescit,
Quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
Brumalis adeat flexus atque inde revertens
Cancri ut se vertat metas ad solstitialis,
Lunaque mensibus id spatium videatur obire,
Annua sol in quo consumit tempora cursu.
Non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
Nam fieri vel cum primis id posse videtur
Democriti quod sancta viri sententia ponit
Quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
Tanto posse minus cum caeli turbine ferri.
Evanescere enim rapidas illius et acris
Imminui supter viris, ideoque relinqui
Paulatim solem cum posterioribu' signis,
Inferior multo quod sit quam fervida signa.
Et magis hoc lunam: quanto demissior eius
Cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
Tanto posse minus cum signis tendere cursum.
Flaccidiore etenim quanto cum turbine fertur
Inferior quam sol, tanto magis omnia signa
Hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
Propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
Mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
Fit quoque ut e mundi transversis partibus aer
Alternis certo fluere alter tempore possit,
Qui queat aestivis solem detrudere signis
Brumalis usquae ad flexus gelidumque rigorem,
Et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
Aestiferas usque in partis et fervida signa.

« ZurückWeiter »