Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

de plebe consul fuit. Quid postea? Nullane res nova institui debet, et, quod nondum est factum-multa enim nondum sunt facta in novo populo-ea, ne si utilia quidem sunt, fieri oportet? Pontifices, augures, Romulo regnante, nulli erant: ab Numa Pompilio creati sunt. 5 Census in civitate, et descriptio centuriarum classiumque non erat: ab Ser Tullio est facta. Consules nunquam fuerunt: regibus exactis, creati sunt. Dictatoris nec imperium nec nomen fuerat: apud patres esse cœpit. Tribuni plebi, ædiles, quæstores, nulli erant: institutum est, 10 ut fierent. Decemviros legibus scribendis intra decem hos annos et creavimus, et e republica sustulimus. Quis dubitat, quin, in æternum urbe condita, in immensum crescente, nova imperia, sacerdotia, jura gentium hominumque instituantur? Hoc ipsum, ne connubium patri- 15 bus cum plebe esset-non decemviri tulerunt paucis his annis pessimo exemplo publico, cum summa injuria plebis? An esse ulla major aut insignitior contumelia potest, quam partem civitatis, velut contaminatam, indignam connubio haberi? Quid est aliud, quam exsilium 20 intra eadem monia, quam relegationem, pati? Ne affinitatibus, ne propinquitatibus immisceamur, caveant, ne societur sanguis! Quid-hoc si polluit nobilitatem istam vestram, quam plerique oriundi ex Albanis et Sabinis, non genere nec sanguine, sed per cooptationem in patres ha- 25 betis, aut ab regibus lecti, aut post reges exactos jussu populi-sinceram servare privatis consiliis non poteratis, nec ducendo ex plebe, neque vestras filias sororesque enubere sinendo e patribus? Nemo plebeius patricia virgini vim afferret: patriciorum ista libido est: nemo invi- 30 tum pactionem nuptialem quemquam facere coegisset. Verum enimvero lege id prohiberi, et connubium tolli patrum ac plebis, id demum contumeliosum plebi est. Cur enim non confertis, ne sit connubium divitibus ac pauperibus? Quod privatorum consiliorum ubique sem- 35 per fuit, ut, in quam cuique feminæ convenisset domum, nuberet; ex qua pactus esset vir domo, in matrimonium duceret; id vos sub legis superbissimæ vincula conjicitis, qua dirimatis societatem civilem, duasque ex una civitate faciatis. Cur non sancitis, ne vicinus patricio sit plebeius 40 nec eodem itinere eat, ne idem convivium ineat, ne in foro eodem consistat ? Quid enim in re est aliud, si plebeiam patricius duxerit, si patriciam plebeius? Quid juris tandem immutatur? Nempe patrem sequuntur liberi. Nec,

quod nos ex connubio vestro petamus, quidquam est præterquam ut hominum, ut civium numero simus: nec vos, nisi in contumeliam ignominiamque nostram certare juvat,

quod contendatis, quidquam est." V. " Denique, utrum 5 tandem populi Romani, an vestrum, summum imperium est? Regibus exactis, utrum vobis dominatio, an omnibus æqua libertas parta est? Oportet licere populo Romano, si velit, jubere legem, an, ut quæque rogatio promulgata erit, vos dilectum pro pœna decernetis ? Et, 10 simul ego tribunus vocare tribus in suffragium cœpero, tu statim consul sacramento juniores adiges, et in castra educes, et minaberis plebi, minaberis tribuno? Quid-si non, quantum istæ minæ adversus plebis consensum valerent, bis jam experti essetis? Scilicet, quia vobis consul15 tum volebatis, certamine abstinuistis :- -an ideo non est dimicatum, quod, quæ pars firmior, eadem modestior fuit? Nec nunc erit certamen, Quirites. Animos vestros illi tentabunt semper, vires non experientur. Itaque ad bella ista seu falsa seu vera sunt, consules, parata vobis 20 plebes est, si, connubiis redditis, unam hanc civitatem tandem facitis, si coalescere, si jungi miscerique vobis privatis necessitudinibus possunt, si spes, si aditus ad honores viris strenuis et fortibus datur, si in consortio, si in societate reipublicæ esse, si-quod æquæ libertatis est-invicem 25 annuis magistratibus parere atque imperitare licet. Si hæc impediet aliquis, ferte sermonibus, et multiplicate fama bella-nemo est nomen daturus, nemo arma capturus, nemo dimnicaturus pro superbis dominis, cum quibus nec in re publica honorum, nec in privata connubii socie30 tas est."

VI. Cum in concionem et consules processissent, et res a perpetuis orationibus in altercationem vertisset, interroganti tribuno, cur plebeium consulem fieri non oporteret, ut fortasse vere, sic parum utiliter in præsens certamen 35 respondit, quod nemo plebeius auspicia haberet, ideoque decemviros connubium diremisse, ne incerta prole auspicia turbarentur. Plebes ad id maxime indignatione exarsit, quod auspicari, tamquam invisi diis immortalibus, nega. rentur posse: nec ante finis contentionum fuit, cum et 40 tribunum acerrimum auctorem plebes nacta esset, et ipsa cum eo pertinacia certaret, quam victi tandem patres, ut de connubio ferretur, concessere, ita maxime rati contentionem de plebeiis consulibus tribunos aut totam deposituros, aut post bellum dilaturos esse, contentamque interim

connubio plebem paratam dilectui fore. Cum Canuleius victoria de patribus et plebis favore ingens esset, accensi alii tribuni ad certamen pro rogatione sua summa vi pugnant, et, crescente in dies fama belli, dilectum impediunt. Consules, cum per senatum, intercedentibus tribunis, nihil 5 agi posset, consilia principum domi habebant: apparebat, aut hostibus aut civibus de victoria concedendum esse. Soli ex consularibus Valerius atque Horatius non intererant consiliis. C. Claudii sententia consules armabat in tribunos, Quinctiorum-Cincinnatique et Capitolini-sen- 10 tentiæ abhorrebant a cæde violandisque, quos, fœdere icto cum plebe, sacrosanctos accepissent. Per hæc consilia eo deducta est res, ut tribunos militum consulari potestate promiscue ex patribus ac plebe creari sinerent, de consulibus creandis nihil mutaretur: eoque contenti tri- 15 buni, contenta plebs fuit. Comitia tribunis consulari potestate tribus creandis indicuntur. Quibus indictis, extemplo, quicumque aliquid seditiose dixerat aut fecerat, quam maxime tribunicii, et prensare homines, et concursare toto foro candidati cœpere, ut patricios desperatio primo, irri- 20 tata plebe, apiscendi honoris, deinde indignatio, si cum his gerendus esset honos, deterreret: postremo coacti tamen a primoribus petiere, ne cessisse possessione reipublicæ viderentur. Eventus eorum comitiorum docuit, alios animos in contentione libertatis dignitatisque, alios, secundum de- 25 posita certamina, incorrupto judicio esse: tribunos enim omnes patricios creavit populus, contentus eo, quod ratio habita plebeiorum esset. Hanc modestiam æquitatemque et altitudinem animi ubi nunc in uno inveneris, quæ tum populi universi fuit!

90

LIBRI QUINTI

CAP. XXXV-XLIX.

ARGUMENTUM LIBRI QUINTI.

IN obsidione Veiorum hibernacula militibus facta sunt. Ea res, cum esset nova, indignationem tribunorum plebis movit, querentium non dari plebi nec per hiemem militiæ requiem. Equites tum primum equis suis merere cœperunt. Cum inundatio ex lacu Albano facta esset, vates, qui eam rem interpretaretur, de hostibus captus est. Furius Camillus dictator decem annos obsessos Veios cepit, simulacrum Junonis Romam transtulit. Decimam partem prædæ Delphos Apollini misit. Idem tribunus militum, cum Faliscos obsideret, proditos hostium filios parentibus remisit, statimque deditione facta, Faliscorum victoriam justitia consecutus est. Cum alter ex censoribus C. Julius decessisset, in locum ejus M. Cornelius suffectus est, nec id postea factum est, quoniam eo lustro a Gallis Roma capta est. Furius Camillus, cum ei dies a L. Apuleio tribuno plebis dicta esset, in exsilium abiit. XXXIII, &c. Cum Senones Galli Clusium obsiderent, et legati a senatu missi ad componendum inter eos et Clusinos pacem pugnantes cntra Gallos in acie Clusinorum stetissent, hoc facto eorum concitati Senones urbem infesto exercitu petierunt, XXXVIII, XXXIX, &c., fusisque ad Aliam flumen Romanis, cepere urbem, præter Capitolium, quo se juventus contulerant. XLI. Majores natu, cum insignibus honorum quos quisque gesserat, in vestibulis ædium sedentes occiderunt; XLVII. Et cum per aversam partem Capitolii jam in summum evasissent, proditi clangore anserum, M. Manlii præcipue opera dejecti sunt. XLVIII. Coactis deinde propter famem Romanis eo descendere, ut mille pondo auri darent, et hoc pretio finem obsidionis emerent, XLIX. Furius Camillus, dictator absens creatus, inter pendendum aurum cum exercitu venit, et Gallos post sextum mensem urbe expulit ceciditque. L. Ædes Aio Locutio facta, quo ante urbem captam vox audita erat, adventare Gallos. Dictum est, ad Veios migrandum esse propter incensam et dirutam urbem. Quod consilium Camillo auctore discussum est. Movit populum vocis quoque omen ex centurione auditæ, qui, cum in forum venisset, manipulariis suis dixerat, "Sta miles; hic optime manebimus."—[u. c. 352 -265. A C. 400-387.]

[ocr errors]
« ZurückWeiter »