Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

illic acta sunt, ignorare patiar. Atque utinam hæc, quæ apud vos acturus sum, Canusii apud ipsum exercitum agerem, optimum testem ignaviæ cujusque et virtutis; aut unus hic saltem adesset P. Sempronius, quem si isti ducem 5 secuti essent, milites hodie in castris Romanis, non captivi in hostium potestate essent. Et cum, fessis pugnando hostibus, tum victoria lætis et ipsis plerisque regressis in castra sua, noctem ad erumpendum liberam habuissent, et septem millia armatorum hominum erumpere etiam per 10 confertos hostes possent, neque per se ipsi id facere conati sunt, neque alium sequi voluerunt. Nocte prope tota P. Sempronius Tuditanus non destitit monere, adhortari eos, dum paucitas hostium circa castra, dum quies ac silentium esset, dum nox inceptum tegere posset, se ducem 15 sequerentur: ante lucem pervenire in tuta loca, in sociorum urbes posse. Sicut avorum memoria P. Decius tribunus militum in Samnio, sicut, nobis adolescentibus, priore Punico bello Calpurnius Flamma trecentis voluntariis, cum ad tumulum eos capiendum, situm inter medios du20 ceret hostes, dixit, "moriamur, milites, et morte nostra eripiamus ex obsidione circumventas legiones:" si hoc P. Sempronius diceret, nec viros quidem nec Romanos vos duceret, si nemo tantæ virtutis exstitisset comes. Viam non ad gloriam magis quam ad salutem ferentem demon25 strat; reduces in patriam, ad parentes, ad conjuges ac liberos facit. Ut servemini, deest vobis animus quid, si moriendum pro patria esset, faceretis? Quinquaginta millia civium sociorumque circa vos eo ipso die cæsa jacent si tot exempla virtutis non movent, nihil unquam 30 movebit: si tanta clades vilem vitam non fecit, nulla faciet. Et liberi atque incolumes desiderate patriam: immo desiderate, dum patria est, dum cives ejus estis. Sero nunc desideratis, deminuti capite, abalienati jure civium, servi Carthaginiensium facti. Pretio redituri estis 35 eo, unde ignavia ac nequitia abistis? P. Sempronium, civem vestrum, non audistis, arma capere ac sequi se jubentem: Hannibalem post paulo audistis, castra prodi et arma tradi jubentem. Quam ego ignaviam istorum accuso, cum scelus possim accusare! Non enim modo 40 sequi recusarunt bene monentem, sed obsistere ac retinere conati sunt, ni strictis gladiis viri fortissimi inertes submovissent prius, inquam, P. Sempronio per civium agmen quam per hostium fuit erumpendum. Hos cives patria desideret? Quorum si ceteri similes fuissent, neminem

hodie ex iis, qui ad Cannas pugnaverunt, civem haberet. Ex millibus septem armatorum sexcenti exstiterunt, qui erumpere auderent, qui in patriam liberi atque armati redirent: neque iis sexcenta millia hostium obstitere. Quam tutum iter duarum prope legionum agminis futurum 5 censetis fuisse ? Haberetis hodie viginti millia armatorum Canusii, fortia, fidelia, patres conscripti. Nunc autem quemadmodum hi boni fidelesque-nam fortes ne ipsi quidem dixerint—cives esse possunt? Nisi quis credere potest fuisse, ut erumpentibus, quin erumperent, obsistere 10 conati sunt; aut non invidere eos cum incolumitati tum gloriæ illorum per virtutem partæ, cum sibi timorem ignaviamque servitutis ignominiosæ causam esse sciant. Maluerunt in tentoriis latentes simul lucem atque hostem exspectare, cum silentio noctis erumpendi occasio esset. 15 Ad erumpendum e castris defuit animus, ad tutanda fortiter castra animum habuerunt: dies noctesque aliquot obsessi, vallum armis, se ipsi tutati vallo sunt: tandem ultima ausi passique, cum omnia subsidia vitæ abessent, affectisque fame viribus, arma jam sustinere nequirent, 20 necessitatibus magis humanis quam armis victi sunt. Orto sole ab hostibus ad vallum accessum; ante secundam horam, nullam fortunam certaminis experti, tradiderunt arma ac se ipsos: hæc vobis ipsorum per biduum militia fuit. Cum in acie stare ac pugnare decuerat, tum in 25 castra refugerunt: cum pro vallo pugnandum erat, castra tradiderunt, neque in acie neque in castris utiles. Et vos redimam? Cum erumpere castris oportet, cunctamini ac manetis: cum manere, castra tutari armis necesse est, et castra et arma et vos ipsos traditis hosti. Ego non 30 magis istos redimendos, patres conscripti, censeo, quam illos dedendos Hannibali, qui per medios hostes e castris eruperunt ac per summam virtutem se patriæ restituerunt." LXI. Postquam Manlius dixit, quamquam patrum quoque plerosque captivi cognatione attingebant, præter 35 exemplum civitatis minime in captivos jam inde antiquitus indulgentis, pecuniæ quoque summa homines movit, qua nec ærarium exhaurire—magna jam summa erogata in servos ad militiam emendos armandosque-nec Hannibalem maxime hujusce rei, ut fama erat, egentem locuple- 40 tari volebant. Cum triste responsum, non redimi captivos, redditum esset, novusque super veterem luctus tot jactura civium adjectus esset, cum magnis fletibus questibusque legatos ad portam prosecuti sunt. Unus ex iis do

mum abiit, quod fallaci reditu in castra jurejurando se exsolvisset. Quod ubi innotuit relatumque ad senatum est, omnes censuerunt comprehendendum et custodibus publice datis deducendum ad Hannibalem esse.

5 Est et alia de captivis fama: decem primos venisse: de eis cum dubitatum in senatu esset, admitterentur in urbem necne, ita admissos esse, ne tamen iis senatus daretur: morantibus deinde longius omnium spe, alios tres insuper legatos venisse, L. Scribonium et C. Calpur 10 nium et L. Manlium: tum demum ab cognato Scribonii tribuno plebis de redimendis captivis relatum esse, nec censuisse redimendos senatum, et novos legatos tres ad Hannibalem revertisse, decem veteres remansisse; quod, per causam recognoscendi nomina captivorum ad Hanni15 balem ex itinere regressi, religione sese exsolvissent. De iis dedendis magna contentione actum in senatu esse, victosque paucis sententiis, qui dedendos censuerint: ceterum proximis censoribus adeo omnibus notis ignominiisque confectos esse, ut quidam eorum mortem sibi ipsi 20 extemplo consciverint, ceteri non foro solum omni deinde vita, sed prope luce ac publico, caruerint. Mirari magis, adeo discrepare inter auctores, quam quid veri sit discernere queas.

Quanto autem major ea clades superioribus cladibus 25 fuerit, vel ea res indicio est, quod fides sociorum, quæ ad eum diem firma steterat, tum labare cœpit, nulla profecto alia de re quam quod desperaverant de imperio. Defecere autem ad Ponos hi populi, Atellani, Calatini, Hirpini, Apulorum pars, Samnites præter Pentros, Bruttii omnes, 30 Lucani: præter hos Surrentini et Græcorum omnis ferme ora, Tarentini, Metapontini, Crotonienses, Locrique, et Cisalpini omnes Galli. Nec tamen eæ clades defectionesque sociorum moverunt, ut pacis unquam mentio apud Romanos fieret, neque ante consulis Romam adventum, 35 nec postquam is rediit renovavitque memoriam accepta cladis. Quo in tempore ipso adeo magno animo civitas fuit, ut consuli ex tanta clade, cujus ipse causa maxima fuisset, redeunti, et obviam itum frequenter ab omnibus ordinibus sit, et gratiæ actæ quod de re publica non despe40 rasset: qui si Carthaginiensium ductor fuisset, nihil recusandum supplicii foret.

NOTES.

EXPLANATION OF ABBREVIATIONS.

[blocks in formation]

66

stands for the Latin Grammar of Andrews and Stoddard.
"Zumpt's Latin Grammar, translated by Dr.
Schmitz; reprinted in this country, under the
care of Prof. Anthon of New York.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

"T. K. Arnold's Practical Introduction to Latin
Prose Composition. Amer. edit., D. Appleton
& Co.; edited by Rev. J. A. Spencer.
"Döderlein's Handbook of Latin Synonymes.
When the volume is mentioned, reference is
made to the original German work, in six vol-

umes.

"Dictionary of Greek and Roman Antiquities, edited by William Smith, LL.D. Amer. edition, revised by Prof. Anthon.

"Ferdinand Hand's Tursellinus, seu de Particulis

Latinis Commentarii.

[ocr errors]

"Krebs' Guide for writing Latin.

Historical references are made to the following works:

Niebuhr's Hist. of Rome, (Eng. ed.) translated by Hare and Thirlwall.

Arnold's History of Rome

Schmitz's History of Rome

American edition, D. Appleton & Co.
Andover edition.

The following works are also referred to:-Freund's Wörterbuch der Lateinischen Sprache, Madvig's Lateinische Sprachlehre, Becker's Handbuch der Römischen Alterthümer, Hartung's Religion der Römer, Grysar's Theorie des Lateinischen Stiles; and occasionally Becker's Gallus, translated by Metcalfe, and the Classical Museum, published in London.

« ZurückWeiter »