Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

apud ignaros, quid trepidaretur, et concursatio fuit: id a plerisque in omen magni terroris acceptum. Legionibus inde duabus a Sempronio prioris anni consule, duabus a C. Atilio prætore acceptis, in Etruriam per Apennini 5 tramites exercitus duci est cœptus.

LIBER VICESIMUS SECUNDUS.

ARGUMENTUM.

II, III. HANNIBAL, per continuas vigilias in paludibus oculo amisso, venit in Etruriam: per quas paludes quadriduo et tribus noctibus sine ulla requie iter fecit. III, IV, &c. C. Flaminius consul, vir temerarius, contra auspicia profectus, signis militaribus effossis, quæ tolli non poterant, et ab equo, quem conscenderat, per caput devolutus, insidiis ab Hannibale circumventus, ad Trasimenum lacum cum exercitu cæsus est. VI. Sex millia, quæ eruperant, fide ab Maharbale data perfidia Hannibalis vincta sunt. VII. Cum ad nuntium cladis Roma luctus esset, duæ matres, ex insperato receptis filiis, gaudio mortuæ sunt. X. Ob hanc cladem ex Sibyllinis libris ver sacrum votum. XII. Cum deinde Q. Fabius Maximus dictator, adversus Hannibalem missus, nollet acie cum eo confligere, ne, contra ferocem tot victoriis hostem, territum adversis præliis militem pugnæ committeret, et opponendo se tantum conatus Hannibalis impediret; XIV, XXVI, M. Minucius, magister equitum, ferox et temerarius, criminando dictatorem tamquam segnem et timidum, effecit, ut populi jussu æquaretur ei cum dictatore imperium: XXVII, divisoque exercitu, cum iniquo loco conflixisset, et in magno discrimine legiones ejus essent, XXIX, superveniente cum exercitu Fabio Maximo, discrimine liberatus est. Quo beneficio victus, castra cum eo conjunxit, et patrem eum salutavit; idemque facere milites jussit. Hannibal, vastata Campania, inter Casilinum oppidum et Calliculam montem a Fabio clausus, sarmentis ad cornua boum alligatis et incensis, præsidium Romanorum, quod Calliculam insidebat, fugavit: et sic transgressus est saltum. Idemque Q. Fabii Maximi dictatoris, cum circumposita ureret, agro pepercit, ut illum tamquam proditorem suspectum faceret. XLVII. Emilio deindo Paulo et Terentio Varrone consulibus et ducibus, cum maxima clade adversus Hannibalem ad Cannas pugnatum est: XLIX, cæsaque eo prælio Romanorum quadraginta quinque millia, cum Paulo consule et senatoribus octoginta, et consularibus atque pretoriis et ædiliciis triginta. LIII. Post quam cladem, cum a nobilibus adolescentibus propter desperationem consilium de relinquenda Italia iniretur, P. Cornelius Scipio, tribunus militum, qui Africanus postea nominatus est, stricto super capita deliberantium ferro, juravit,

pro hoste eum se habiturum qui in verba sua non jurasset; effecitque ut omnes non relictum iri a se Italiam jurejurando astringerentur Præterea trepidationem urbis et luctum, et res in Hispania meliore eventu gestas continet. LVII. Opimia et Floronia, Vestales virgines, incesti damnatæ sunt. Propter paucitatem militum, servorum octo millia armata sunt. LX, LXI. Captivi, cum potestas esset redimendi, redempti non sunt. Varroni obviam itum est, et gratiæ actæ, quod de republica non desperasset.-[u. c. 535–536. A. c. 217-216.]

1. JAM ver appetebat, cum Hannibal ex hibernis movit, et nequidquam ante conatus transcendere Apenninum íntolerandis frigoribus, et cum ingenti periculo moratus ac metu. Gallis, quos prædæ populationumque conciverat 5 spes, postquam pro eo, ut ipsi ex alieno agro raperent agerentque, suas terras sedem belli esse premique utriusque partis exercituum hibernis viderent, verterunt retro in Hannibalem ab Romanis odia; petitusque sæpe principium insidiis, ipsorum inter se fraude, eadem levitate 10 qua consenserant consensum indicantium, servatus erat, et mutando nunc vestem nunc tegumenta capitis, errore etiam sese ab insidiis munierat. Ceterum hic quoque ei timor causa fuit maturius movendi ex hibernis.

Per idem tempus Cn. Servilius consul Romæ idibus 15 Martiis magistratum iniit. Ibi cum de republica retulisset, redintegrata in C. Flaminium invidia est: duos se consules creasse, unum habere:-quod enim illi justum imperium, quod auspicium esse? Magistratus id a domo -publicis privatisque penatibus-Latinis feriis actis, sa20 crificio in monte perfecto, votis rite in Capitolio nuncupatis secum ferre: nec privatum auspicia sequi, nec sine auspi ciis profectum in externo ea solo nova atque integra concipere posse. Augebant metum prodigia ex pluribus simul locis nuntiata: in Sicilia militibus aliquot spicula, in Sar25 dinia autem in muro circumeunti vigilias equiti scipionem, quem manu tenuerat, arsisse, et litora crebris ignibus fulsisse, et scuta duo sanguine sudasse, et milites quosdam ictos fulminibus, et solis orbem minui visum: et Præneste ardentes lapides cælo cecidisse; et Arpis parmas in cælo 30 visas pugnantemque cum luna solem; et Capenæ duas interdiu lunas ortas, et aquas Cæretes sanguine mixtas fluxisse, fontemque ipsum Herculis cruentis manasse respersum maculis; et Antii metentibus cruentas in corbem spicas cecidisse; et Faleriis cælum findi velut 35 magno hiatu visum, quaque patuerit, ingens lumen efful.

sisse; sortes sua sponte attenuatas, unamque excidisse ita scriptam "Mavors telum suum concutit:" et per idem tempus Romæ signum Martis Appia via ac simulacra luporum sudasse, et Capuæ speciem cæli ardentis fuisse lunæque inter imbrem cadentis. Inde minoribus etiam 5 dictu prodigiis fides habita: capras lanatas quibusdam factas, et gallinam in marem, gallum in feminam sese vertisse. lis, sicut erant nuntiata, expositis, auctoribusque in curiam introductis, consul de religione patres consuluit: decretum ut ea prodigia partim majoribus hostiis 10 partim lactentibus procurarentur, et uti supplicatio per triduum ad omnia pulvinaria haberetur: cetera, cum decemviri libros inspexissent, ut ita fierent, quemadmodum cordi esse dii divinis carminibus præfarentur. Decemvi. rorum monitu decretum est, Jovi primum donum fulmen 15 aureum pondo quinquaginta fieret, Junoni Minervæque ex argento dona darentur, et Junoni reginæ in Aventino Junonique Sospitæ Lanuvii majoribus hostiis sacrificaretur; matronæque pecunia collata, quantum conferre cuique commodum esset, donum Junoni reginæ in Aventinum 20 ferrent, lectisterniumque fieret; quin et ut libertinæ et ipsæ-unde Feronia donum daretur pecuniam pro facultatibus suis conferrent: hæc ubi facta, decemviri Ardeæ in foro majoribus hostiis sacrificarunt: postremo Decembri jam mense ad ædem Saturni Romæ immolatum 25 est, lectisterniumque imperatum-et eum lectum senatores straverunt et convivium publicum; ac per urbem Saturnalia diem ac noctem clamata, populusque eum diem festum habere ac servare in perpetuum jussus.

II. Dum consul placandis Romæ dis habendoque dilectu 30 dat operam, Hannibal profectus ex hibernis, quia jam Flaminium consulem Arretium prævenisse fama erat, cum aliud longius, ceterum commodius ostenderetur iter, propiorem viam per paludem petit, qua fluvius Arnus per eos dies solito magis inundaverat. Hispanos et Afros et 35 omne veterani robur exercitus, admixtis ipsorum impedimentis, necubi consistere coactis necessaria ad usus deessent, primos ire jussit; sequi Gallos, ut id agminis medium esset; novissimos ire equites; Magonem inde cum expeditis Numidis cogere agmen, maxime Gallos, si tædio 40 laboris longæque viæ-ut est mollis ad talia gens-dilaberentur aut subsisterent, cohibentem. Primi, qua modo præirent duces, per præaltas fluvii ac profundas voragines, hausti pæne limo immergentesque se tamen signa seque

bantur: Galli neque sustinere se prolapsi neque assurgere ex voraginibus poterant, aut corpora animis aut animos spe sustinebant, alii fessa ægre trahentes membra, alii, ubi semel victis tædio animis procubuissent, inter jumenta et 5 ipsa jacentia passim morientes. Maximeque omnium vigiliæ conficiebant per quadriduum, jam et tres noctes toleratæ. Cum omnia obtinentibus aquis nihil, ubi in sicco fessa sternerent corpora, inveniri posset, cumulatis in aquas sarcinis insuper incumbebant: jumentorum itinere 10 toto prostratorum passim acervi tantum, quod exstaret aqua, quærentibus ad quietem parvi temporis necessarium cubile dabant. Ipse Hannibal, æger oculis ex verna primum intemperie variante calores frigoraque, elephanto, qui unus superfuerat-quo altius ab aqua exstaret15 vectus, vigiliis tamen et nocturno humore palustrique cælo gravante caput, et quia medendi nec locus nec tempus erat, altero oculo capitur.

III. Multis hominibus jumentisque fœde amissis cuin tandem de paludibus emersisset, ubi primum in sicco 20 potuit, castra locat, certumque per præmissos exploratores habuit exercitum Romanum circa Arretii monia esse. Consulis deinde consilia atque animum et situm regionum itineraque et copias ad commeatus expediendos, et cetera, quæ cognosse in rem erant, summa omnia cum cura 25 inquirendo exsequebatur. Regio erat in primis Italiæ fertilis, Etrusci campi, qui Fæsulas inter Arretiumque jacent, frumenti ac pecoris et omnium copia rerum opulenti. Consul ferox ab consulatu priore, et non modo legum aut patrum majestatis, sed ne deorum quidem satis 30 metuens: hanc insitam ingenio ejus temeritatem fortuna prospero civilibus bellicisque rebus successu aluerat: itaque satis apparebat, nec deos nec homines consulentem ferociter omnia ac præpropere acturum. Quoque pronior esset in vitia sua, agitare eum atque irritare Pœnus parat; 35 et, læva relicto hoste, Fæsulas petens, medio Etruriæ agro prædatum profectus, quantam maximam vastitatem potest, cædibus incendiisque consuli procul ostendit. Flaminius, qui nec quieto quidem hoste ipse quieturus erat, tum vero, postquam res sociorum ante oculos prope suos ferri agique 40 vidit, suum id dedecus ratus, per mediam jam Italiam vagari Pœnum, atque obsistente nullo, ad ipsa Romana monia ire oppugnanda, ceteris omnibus in consilio salutaria magis quam speciosa suadentibus, collegam exspe. ctandum, ut conjunctis exercitibus, communi animo con

« ZurückWeiter »