Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

10 CONSTITUTIONES ECCLESIASTICÆ. ANNO 1597.

Maii Episcopo suo, vel Custodi Spiritualitatis fidele & auctenticum exemplar tabulæ Feodorum præmissorum in Archivis Episcopi custodiendum tradat: Qui vero contra fecerit, is ab executione Officii sui per Ordinarium suum immediate superiorem eo usque suspendetur, donec præmissa modo & forma superius specificatis perfecerit.

Quorum omnium exemplarium, singuli Episcopi Provinciæ Cantuariensis vel Custodes Spiritualitatis, fidele & auctenticum Instrumentum in pergameno conseriptum, ad Archiepiscopum citra ultimum diem mensis Octobris proxime futurum transmittent.

Pona vero cujusque Officiarii, ac Ministri majora Feoda quam quæ in hujusmodi tabulis respective exprimentur percipientis, suspensio erit per sex menses ab executione offieii sui per Ordinarium suum infligenda, vel Ordinario negligente aut id facere omittente, per Archiepiscopum, qui alium delinquentis loco interim deputabit.

Proviso semper, quod si alicubi dubium fuerit quæ Feoda vsque ad prædictum decimum octavum regiæ Majestatis annum usitatissime percepta fuerint: Tum ea feoda pro ligitimis habebuntur quæ per Archiepiscopum Cantuariensem submanns suæ subscriptione approbabuntur: nisi statuta hujus regni Angliæ jam antea edita, alia in quocunque casu Feoda expresse præstituerint.

Proviso insuper, quod neque Archiepiscopo neque Episcopo, vel directe, vel indirecte aliquam pecuniarum summam pro admittendis ad sacros ordines hominibus accipere licebit, idque sub pœna Juris.

De excessibus Apparitorum reformandis,

PRÆTEREA quoniam excessibus & gravaminibus quæ per Apparitores inferri dicuntur, remedium cupimus adhibere opportunum, videtur ut Apparitorum multitudo, quantum fieri poterit, restringatur; non igitur licebit Episcopis vel Archidiaconis, eorumve Vicariis seu officialibus, aliisque inferioribus Ordinariis deputare & habere plures Apparitores, jurisdictionibus suis respective inservientes, quam ante viginti annos præteritos, vel ipsi vel prædecessores sui habere consueverunt, qui omnes per se suum fidelitur exequantur officium, nec per nuncios aut substitutos quocunque quesito colore, sua vice mandatorum executiones demandent, aut permittant, nisi ex causa ab Ordinario illius loci prius cognita & approbata. Tum ut promotorum Officii, vel denunciatorum personas omnino non sustineant, Feoda ampliora vel majora, quam quæ his constitutionibus superius statuuntur, non exigant.

[ocr errors]

Quod si plures quam superius est expressum deputati, vel illorum aliqui premissa violaverint, deputantes si Episcopi existant, moniti per superiorem supernumerarios dimittant. Inferiores vero Episcopis Ordinarii, ab executione Officii suspendantur, donec hujusmodi deputatos amoverint, deputati autem ipsi ab Apparitorum Officio moveantur perpetuo: Et si amoti non desistant, tanquam contumaces Canonicis censuris coerceantur.

Præterea in causis Officii & correctionis ne quæ fiant Citationes generales (quæ vulgo Quorum nomina dicuntur) nisi partes citandæ veris nominibus expressis per registrarium in ipsa schedula citatione annexa, & sigillo munita scribantur, eademque schedula jus dicentis manu subscribatur, sub pœna coertionis ecclesiastica per Diocesanum delinquenti infligenda.

De Registris in Ecclesiis salva Custodia committendis.

ET quia Registra in Ecclesiis (quorum permagnus usus est) fideliter volumus custodiri: Primum statuendum putamus, ut in singulis visitationibus admoneantur ministri, & œconomi ecclesiarum de injunetionibus regiis ea in re diligentius observandis.

Deinde ut libri ad hunc usum destinati, quo tutius reservari & ad posteritatis memoriam propagari possint, ex pergameno sumptibus parochianorum in posterum conficiantur: Iisque non modo ex veteribus libris cartaceis transumpta nomina eorum, qui regnante serenissima Domina nostra Elizabetha, aut baptismatis aqua abluti, aut matrimonio copulati, aut ecclesiastica sepulturæ Beneficio affecti sint, suo ordine sumptibus parochianorum inscribantur: sed eorum etiam, qui in posterum baptizati, vel matrimonio conjuncti, aut sepulti fuerint.

Ac ne quid vel dolo commissum, vel omissum negligenter redarguatur, Quæ per singulas hebdomadas in hisce libris inscripta nomina fuerint, ea singulis diebus Dominicis post preces matutinas aut vespertinas finitas, aperte ac distincte per ministrum legantur, die ac mense quibus singula gesta sunt sigillatim adjectis.

Postquam autem paginam aliquam integram multorum nominum inscriptio compleverit, tum ministri, tum Gardianorum ipsius parochæi subscriptionib' volumus eam communiri.

Idemque in transumptis ex veteribus libris cartaceis, paginis singulis fieri, sed diligenti, ac fideli prius habita collatione: neque vero in

[ocr errors][ocr errors]

CONSTITUTIONES ECCLESIASTICE.

ANNO 1597.

unius cujusquam custodia librum illum, sed in cista publica, eaque trifariam obserata reservandum putamus, ita ut neque sine ministro Gardiani, nec sive utrisque Gardianis minister quicquam possit innovare..

12

Postremum est ut exemplar quotannis cujusque anni auctæ nominum inscriptionis ad Episcopi Diocesani registrum per Gardianos infra mensem post Festum Paschatis transmittatur, & sine feodo ullo recipiatur, atque in Archivis Episcopi fideliter custodiatur.

Quocunque vero in premissis eorumve aliquo deliquerit, is ut delicti qualitas Jusque postulaverit puniatur.

QUÆ omnia Capitula sive Constitutiones, omniaque & singula in eisdem contenta, Regia Majestas per suas Literas Patentes gerentes dat. Apud Westmonasterium decimo octavo die Januarii, anno regni sui quadragesimo, ratificavit, confirmavit ac stabilivit, ipsaque ab omnibus regni sui subditis utriusque Provinciæ, Cantuariensis & Eboracensis, quatenus eorum aliquem concernunt, diligenter exequenda, ac observanda authoritate sua regia proposuit, promulgavit, & per easdem literas Patentes sic per eos observari præcepit, injunxit & mandavit, prout in eisdem literis Patentibus Sigillo magno Angliæ sigillatis plenius liquet & apparet.

EXEMPLARIA

LICENTIÆ,

SEU

13

FACULTATIS MATRIMONII,

Absque trina Bannorum promulgatione celebrandi in singulis Episcopatibus observanda.

Licentia ubi uterque vel alter contrahentium sub parentum vel gubernatorum potestate existit.

R

PERMISSIONE divina L. Episcopus: Dilectis nobis in Christo D. C. Parochiæ de B, filio naturali & legitimo I. C. Parochie de F. generoso, & N. O. puellæ, filiæ naturali & legitimæ B. O. Parochie de M. nostrarum L. Dioceseos & Jurisdictionis, salutem : cum vos (uti asseritur) ad solemnizationem matrimonii veri & legitimi de expresso consensu, & assensu parentum & gubernatorum vestrorum, ac utriusque vestrum procedere decreveritis: Illudque in faci Ecclesiæ cum ea qua fieri poterit matura celeritate solemnizari facere & obtinere magnopere desideretis: Nos volentes ut honesta hæc vestra desideria debitum celerius consequantur effectum : Ut igitur matrimonium hujusmodi in Ecclesia de F. (exprimendo Ecclesiam alterius contrahentium, vel parentum aut gubernatorum suorum) per Rectorem, Vicarium seu Curatum ejusdem Ecclesiæ Bannis matrimonialibus unica voce tempore solemnizationis ejusdem matrimonii (uti moris est) publice editis libere & licite solemnizari facere, & obtinere, possitis & valeatis, post cautionem fidejussoriam sufficientem ex parte vestra interpositam, juxta Constitutiones authoritate Regia nuper editas: Dummodo vobis ratione consanguinitatis, affinitatis, præcontractus, vel alterius causæ cujuscunque de Jure prohibitæ nullum legitimum in ea parte obstiterit impedimentum, nec ulla lis, controversia, seu querela

14

mota fit vel pendeat coram aliquo Judice Ecclesiastico vel civili de matrimonio aliquo contracto vel allegato cum alterutro vestrum, & Ministro ecclesiæ prædictæ prius constiterit, vos ad hujusmodi matrimonii celebrationem accedere de & cum expresso consensu parentum vel gubernatorum vestrorum, ac modo matrimonii hujusmodi celebratio publice in ecclesia de F. prædictæ fiat inter horas octavam & duodecimam antemeridianas, absque tamen prejudicio Ministri ecclesiæ de M. ubi dicta N. O. Parochiana existit Licentiam & Facultatem tam vobis contrahentibus, quam Rectori, Vicario aut Curato Ecclesiæ prædictæ designatæ matrimonium hujusmodi inter vos solemnizandi sub modo & forma superius specificatis, juxta ritus Libri Publicarum Precum authoritate Parliamenti in ea parte editi & stabiliti, nec non omnibus aliis Christi fidelibus eidem solemnizationem interessendi, ex certis causis legitimis & rationalibus per nos approbatis, quatenus in nobis est, & Jura regni patiuntur in hac parte, benigne concedimus & impertimur per præsentes.

Proviso semper, quod si alteruter vestrum clarioris aut illustrioris conditionis sit quam nobis suggestum est, & quam ex cognomine & addittamento in his literis insertis colligi facile potest, aut si aliqua fraus in posterum appareat vel falsitatis nobis suggestæ, vel suppressæ veritatis tempore hujus Licentiæ obtentæ: Tunc hæc Licentia nostra irrita sit ad omnem Juris effectum ac si omnino concessa non fuisset: Et eo casu inhibemus quibusvis ministris (modo præmissorum aliquod eis innotuerit) ne ad solemnizationem dicti matrimonii procedant, nisi nobis, aut Vicario nostro in spiritualibus Generali prius consultis: In cujus rei testimonium, &c.

[ocr errors]

The Minister shall not solemnize this Marriage without the consent. of their Parents or Governors, who are hereby Licensed to Marry.

SI utraque pars contrahens in viduitate existens ad secundas nuptias convolare facultatem petat, tum omnes clausulæ parentum consensum requirentes omitti possunt, sed Parochiæ utriusque contrahentis in Licentia exprimendæ sunt, ac Parochia ubi Matrimonium celebrabitur, designanda.

Londini, Anno Domini 1597.

« ZurückWeiter »