Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

coram ipsis anno superiori probata fuerint, ut ea in Episcopi registro asserventur, copias autem illorum testamentorum ad usum suum ipsi sibi describent, si velint.

Cancellarii, Commissarii, Officiales. QUIVIS Cancellarius, Commissarius, & Officialis erit institutus in legibus Ecclesiasticis & civilibus, qui annum ætatis vicesimum sextum attigerit, & in scholis doctrinæ nomine gradum aliquem susceperit, & in forensibus causis mediocriter versatus fuerit, de cujus vita & moribus nullus sinister sermo audiatur. Adhæc quivis horum, aut crit in sacro ministerio, aut si non erit; tamen animo toto & ferventi zelo erga religionem feretur, idque aperte & ingenue præ se feret : & antequam in functionem ingrediatur, sacramento se obstringet, de authoritate & primatu Principis atque etiam subscribet articulis de religione in Synodo Episcoporum approbatis.

Nullus horum, nec Cancellarius, nec Commissarius, nec Officialis in cognitione causarum procedet usque ad ferendam sententiam excommunicationis nisi tantum in causis instantiarum., In correctionis negotiis, alià quidem facient omnia quæ de jure possint, & solent fieri.

Excommunicationis autem sententiam deferent tantum ad Episcopum : eamque aut ipse per se pronunciabit, aut gravi alicui viro in sacro ministerio constituto, pronunciandum committet. Postquam autem sententiam tulerit, addet insuper commonendi populi, & terroris causa, formulam illam verborum, quee posteä suo loco subjicietur, átque etiam aliam formulam similem, quæ servanda sit in denuncianda ad populum excommunicatione, curabit describi, & mitti ad singulos Ecclesiarum præfectos, ut habeant quo utantur, si usus postulet, Commutationem autem injunctæ pænitentiæ, nec Cancellarius faciet, néc Archidiaconus, nec Officialis, nec Commissarius. Ea potestas multis gravibus de causis Episcopo soli reservabitur, aut si quem alium Episcopus ad eum usum speciali mandato designabit.

Ecclesiasticus Judex cujuscunque loci aut ordinis, neminem excommunicatüm absolvet Domi suæ, aut alioqui in privatis ædibus : sed tantum publice, & pro

tribunali. Cancellarii, Officiales, Commissarii, omnem adhibebunt diligentiam, ut cæteri omnes qui ipsorum jurisdictioni subjiciuntur, officium faciant. Imprimis verô it Rectores, Vicarii, & Ministri Ecclesiarum, studiose

non

versenter in sacris literis, & sibi librus ordini & professioni suæ congruentes comparent, ut quicunque ad Magisterium Artium accesserit, emat sibi duos libros novi Testimenti, alterum Latine translatum, alterum Anglice, ut illorum quisque memoriter ediscat eam pensam Scripturarum quæ illi vel ab Ecclesiastico Judice ordinario, vel ab alio cujus fidem & industriam Episcopus elegere maluerit, fuerit imposita : ut observent ordines & ritus descriptos in Libro pub. licorum precum, tam in legendis sacris Scripturis, & precibus dicendis, quam etiam in administratione Sacramentorum, ut neve detrahant aliquid, neve addant, neve de matéria, neve de forma : ut honeste se gerant & in gravi vestitu, in libello admonitionum proposito, modeste & decenter ambulent: utque si familiam habeant, & uxores non habeant, mulierem aliam domi suæ ne alant nisi aut matrem, aut sororem, aut neptem ex fratre aut sorore : quod si cælibes vivant & uxores non habeant, in taberna aut caupona cibum ne capiant, sed honesta aliqua in domo in eodem Parochia, ubi sine suspitione possint vivere: ut ne ludant aleis, neve chartis, aut aliis improbatis lusibus se exerceant: ut arcu tantum utantur & sagittis, idque animi causa, ut modeste, & in tempore, ne vel ab officio faciendo, vel a Sacrarum Scripturarum studiis auferantur.

Videbunt etiam ne Rector, Vicarius, aut Parochus uspiam inserviat, vel in capella, vel in oratorio, aut publicas preces dicat in cujusque privatis ædibus, nisi Episcopus illi autographo suo, & manus suæ subscriptione ejus rei potestatem fecerit, Ne Rector aut Vicarius, aut Parochus inserviat plusquam uni Ecclesiæ, aut Capellæ uno die.

Quivis Minister Ecclesiæ, antequam in sacram functionem ingrediatur, subscribet omnibus Articulis de Religione Christiana, in quos consensum est in Synodo : & publicè ad populum, ubicunque Episcopus jusserit, patefaciet conscientiam suam quid de illis Articulis, & universa doctrina sentiat. Semel autem receptus in sàcruin ministerium, ab eo imposterum non discedet, nec se aut vestitu, aut habitu, aut in ulla vitæ parte geret pro Laico.

Quivis Rector Ecclesiæ, Vicarius, aut Parochus, quotannis ante vicesimum diem à Pascliate, exhibebit Episcopo, ejusve Cancellario aut Commissario, nomina & cognomina Parochianorum suorum tam marium quam fæminarum (eorum inquam) qui cum exegerent annum ætatis suæ decimum quartum, tamen ad sacrosanctam Communionem (uti statutis & legibus Ecclesiasticis hujus regni tenentur) non accesse

occurrere.

rint, quique subire examen Ecclesiastici ministri de ediscendo Catechismo, & articulis Christianæ religionis detractaverint: quique Parentes aut Domini, liberos aut famulos silos ad audiendum discendumque eundem illum Catechismum constitis temporibus ad Ecclesiam mittere contempserint. Neminem autem patientur de sacro lavacro infantem suscipere, nisi qui ad mensam dominicam accesserit, & sanctorum mysteriorum particeps fuerit : ad mysteriorum autem Com. munionem neminem admittet, qui Catechismum, & articulos fidei non didissrit.

Omnibus dominicis, et festis diebus, Rectores, Vicarii, & Parochi ita maturè & convenienter captato tempore venient ad Ecclesias, ut Parochiani confectis rebus suis, cum libris & famulis possint eodem

Ibi vero reverenter (uti par est) & pie peragent sacrum mysterium, ita clare, aperte, distincte, ut populus audire, & intelligere possit quid dicatur, & ex eo consolationem, & fructum capere. Eandem pietatem & reverentiam in sacrosanctis etiam mysteriis retinebunt, modo ne ad superstitionem, aut adorationem, aut idololatricum cultum vergant. Quod si tempore sacre Communionis nulla erit concio de scripto & e pulpito pronunciabunt unam aliquam, aut aliam ex illis homiliis quas jam antea publicavimus in illum usum. Interim cohortabuntur populum, ut diligenter veniant ad Ecclesias, ut quæ legantur, quæque dicantur attente audiant, utque se toto illo tempore reverenter, & modeste gerant. Et ne piorum animi, insolentia & irreligiosa levitate offendantur, curabunt ne juvenes, præsertim rustici, quorum ingenia procliviora fere sunt ad neglectum pietatis, & nequitiam : peve pulsent campanas, neve per templum obambulent, neve inter se otiose colloquantur, neve aut risu, aut strepitu, aut scurrilibus ineptiis, vel ministrum impediant, vel offendant populum.

Admonebunt populum, ut frequentius accendant ad sacram communionem, utque jam antea tota mente (uti par est) sese' præparent. Et ut omnes intelligant quid debeant Deo optimo maximo : quid Principi, quem colere ac venerari debent ut Vicarium Dei: quid legibus : quid magistratibus : quid fratribus suis : quid populo Dei, omnibus dominicis & festis diebus statim a meridie præsto erunt in templis, ibique minimum ad duas horas legent, & docebunt Catechismum, & in eo instituent omnes suos omnium ætatum, atque ordinum, non tantum puellas aut pueros, sed etiam si opus erit grandiores. Imprimis vero admonebunt adolescentes & juvenes, non tantum mares, sed etiam foeminas, cantum esse legibus, ne quis illorum vel accedat ad sacram Communionem, vel contrahat nuptias, vel infantem e sacro fonte suscipiat, nisi antea didicerit rudimenta religionis Christianæ & possit ad omnes partes Catechismi convenienter & dextre respondere.

Quod si Rectores, Vicarii, Parochi, vel concionari non possint, vel facultatem concionandi ab Episcopo non acceperint, tamen docebunt pueros prima elementa legere, scribere, noscere officium suum, quid debeant Deo, quid parentibus, quidque aliis : & si quos ex illis viderint ea esse indole, ut possint institutione, atque cultu ad literarum cognitionem pervenire, hortabuntur parentes, ut eos deducant ad Scholam, ut imbuti bonis disciplinis possint aliquando idonei esse ad sacrum Dei optimi maximi Ministerium; quos autem hebetiores, & ingenio a literis alieniore esse senserint, & eos curent, vel ad alias artes, vel etiam ad

opus

rusticum ablegari. Admonebunt etiam Parochianos suos magnis & gravibus de causis, constitutum esse in Synodo a Reverendissimo Patre, Domino Mathæo Archiepiscopo Cantuar. & aliis Episcopis, ne liberi contrahant Matrimonium sine consensu parentum, neve juvenis contrahendi potestatem habeat, ante annum ætatis suæ decimum sextum, neve Puella ante decimum quartum.

Æditui Ecclesiarum & alii selecti. ÆDITUI pro consuetudine suæ quique Parochiæ, Parochianorum suorum, & Ecclesiastici sui Ministri suffragiis, eligentur : alioqui æditui non erunt: nec amplius quam unum annum durabunt in illo munere, nisi forte iterum eligantur. Omnes autem Æditui semel in singulos annos reddent justam rationem earum pecuniarum, quæ in suas manus pervenerunt: atque etiam indicabunt particulatim quos sumptus fecerint in sarta tecta & usum Ecclesiæ. Postremo vero discedentes ab officio, quicquid pecuniarum, aliarumque Ecclesiasticarum rerum supererit, & in ipsorum erit potestate, id omne bona fide tradent Parochianis, ut ab illis rursus tradi possit proximis ædituis.

Æditui curabunt ut Ecclesiæ, plumbo, tegula materia, vitro, diligenter & probe reficiantur, ne vel minister, vel populus, aut in sacro ministerio & cultu Dei, aut in cælestium mysteriorum tractatione, aut in habenda & audienda communione, cæli injuriis quatiatur. Imprimis autem operam dabunt, ut in omni Ecclesiastico conventu pax quam maxime conservetur & in omnibus Episcoporum atque Archidiaconorum visitationibus, fideliter & nominatim detegent, atque indicabunt eos omnes qui sese in Ecclesia immodeste gesserint, quique vel intem: pestiva pulsatione campanarum, vel ambulationibus, vel colloquio & strepitu, ministrum aut concionatorem impediverint.

Editui curabunt ut ædes sacræ, munde & sancte conserventur, ne cuiquam vel pulvere, vel ramentis, vel sordibus, moveant nauseam. Curabunt etiam ut sacra Biblia sint in singulis Ecclesiis in amplissimo volumine (și commode fieri possit) qualia nunc Londini excusa sunt, ut libes publicarum precum, ut sacræ homiliæ, utque homiliæ, quæ nuper scriptæ sunt contra rebellionem, sint in singulis Ecclesiis. Hos libros quam maxime integros & mundos esse convenit ; Laceros autem aut sordidos nullo modo, ne populo fastidium, et contemptum pariant. Curabunt mensam ex asseribus composite junctam, quæ administrationi, sacra sanciæ communionis inserviat; & mundum tapetem, qui illam contegat: & suggeslum commodum, unde coelestis doctrina publicetur. Curabunt insuper ut omnia illa solaria, in quibus cruces ligneæ aliquando prostabant, & aliæ reliquiæ superstitionis prorsus e medio auferantur, utque templorum parietes nova fidelia inducantur, & lectissimis sanctarum scripturarum sententiis illustrentur. Ut illarum lectionc & admonitu populus possit ad pietatem cummoveri. Postremo curabunt ut in singulis Ecclesiis sit sacer fons, non pelvis in quo baptismus ministretur, isque ut decenter & munde conservetur.

Admonebunt etiam Caupones, & Tabernarios, qui vendunt edulia, ne quem in cauponam, aut tabernam suam recipiant toto illo tempore, quo aut habebitur concio aut sacrum ministerium peragetur. Quod si quis per conteniptum, & contumaciam contra fecerit, & illum ipsum, & eos quos ad se receperit, nominatim in proxima visitatione indicabunt. 'Si quis vel aperto adulterio, vel stupro, vel incestu, vel ebrietate, vel jurandi consuetudine, vel lenocinio, vel usura, vel alia demum quacunque impuritate vitæ, & nequitia, fratres offenderit, illos æditui amice, & fraterne admonebunt, ut resipiscant. Quod nisi fecerint, indicabunt eos nominatim vel Rectori, vel Vicario, vel Parocho, ut ab illis asperius, & vehementius admoneantur, & si perrexerint, tantisper dum redeant ad sanitatem, ad sacra communione arceantur. Uique qui incontinenter, & laxe vivunt, pro meritis suis legum severitate castigentur, lidem æditui eosden, illos adulteros, fornicarios, incestos,

« ZurückWeiter »