Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

de vobis esse? Vos omnibus, civibus, peregrinis, tot finitimis populis, spectaculo abeuntes fuisse, vestras conjuges, vestros liberos traductos per ora hominum? Quid eos, qui audivere vocem præconis, quid, qui nos videre 5 abeuntes, quid eos, qui huic ignominioso agmini fuere obvii, existimasse putatis, nisi aliquid profecto nefas esse: quod, si intersimus spectaculo, violaturi simus ludos piaculumque merituri, ideo nos ab sede piorum cœtu concilioque abigi? Quid deinde illud non succurrit vivere nos, 10 quod maturarimus proficisci? si hoc profectio et non fuga est. Et hanc urbem vos non hostium ducitis, ubi, si unum diem morati essetis, moriendum omnibus fuit? Bellum vobis indictum est magno eorum malo, qui indixere, si viri estis." Ita, et sua sponte irarum pleni et incitati, 15 domos inde digressi sunt, instigandoque suos quisque populos efficere, ut omne Volscum nomen deficeret.

XXXIX. Imperatores ad id bellum de omnium populorum sententia lecti Attius Tullius et Cn. Marcius, exsul Romanus, in quo aliquanto plus spei repositum : quam 20 spem nequaquam fefellit, ut facile appareret, ducibus validiorem quam exercitu rem Romanam esse. Circeios profectus, primum colonos inde Romanos expulit, liberamque eam urbem Volscis tradidit; inde in Latinam viam transversis tramitibus transgressus, Satricum, Longulam, 25 Poluscam, Coriolos, Bovillas; hæc Romanis oppida ademit; inde Lavinium recipit, tum deinceps Corbionem, Vitelliam, Trebium, Labicos, Pedum cepit: postremum ad urbem a Pedo ducit, et ad fossas Cluilias, quinque ab urbe millia passuum, castris positis, populatur inde agrum Ro30 manum, custodibus inter populatores missis, qui patriciorum agros intactos servarent, sive infensus plebi magis, sive ut discordia inde inter patres plebemque oreretur. Quæ profecto orta esset, adeo tribuni jam ferocem per se plebem criminando in primores civitatis instigabant; sed 35 externus timor, maximum concordiæ vinculum, quamvis suspectos infensosque inter se jungebat animos. Id modo non conveniebat, quod senatus consulesque nusquam alibi

spem quam in armis ponebant, plebes omnia quam bellum malebat. Sp. Nautius jam et Sex. Furius consules erant. Eos recensentes legiones, præsidia per muros aliaque, in quibus stationes vigiliasque esse placuerat, loca distribuentes, multitudo ingens pacem poscentium primum sedi- 5 tioso clamore conterruit, deinde vocare senatum, referre de legatis ad Cn. Marcium mittendis coegit. Acceperunt relationem patres, postquam apparuit labare plebis animos; missique de pace ad Marcium oratores atrox responsum retulerunt; si Volscis ager redderetur, posse agi de pace; si præda belli per otium frui velint, memorem se et civium injuriæ, et hospitum beneficii adnisurum ut appareat, exsilio sibi irritatos non fractos animos esse. Iterum deinde iidem missi non recipiuntur in castra. Sacerdotes quoque, suis insignibus velatos, îsse supplices ad castra 15 hostium, traditum est; nihilo magis quam legatos flexisse animum.

10

XL. Tum matronæ ad Veturiam, matrem Coriolani, Volumniamque uxorem, frequentes coeunt. Id publicum consilium an muliebris timor fuerit, parum invenio; pervi- 20 cere certe, ut et Veturia, magno natu mulier, et Volumnia duos parvos ex Marcio ferens filios, secum in castra hostium irent; et, quoniam armis viri defendere urbem non possent, mulieres precibus lacrimisque defenderent. Ubi ad castra ventum est nuntiatumque Coriolano est, adesse ingens 25 mulierum agmen, in primo, ut qui nec publica majestate in legatis, nec in sacerdotibus tanta offusa oculis animoque religione motus esset, multo obstinatior adversus lacrimas muliebres erat. Dein familiarium quidam, qui insignem mæstitia inter ceteras cognoverat Veturiam inter nurum 30 nepotesque stantem, "nisi me frustrantur," inquit, "oculi, mater tibi conjuxque et liberi adsunt." Coriolanus, prope ut amens consternatus, ab sede sua quum ferret matri obviæ complexum, mulier in iram ex precibus versa, “sine priusquam complexum accipio, sciam," inquit, "ad ho- 35 stem an ad filium venerim, captiva materne in castris tuis sim. In hoc me longa vita et infelix senecta traxit, ut

[ocr errors]

exsulem te, deinde hostem viderem? Potuisti populari hanc terram, quæ te genuit atque aluit? Non tibi, quamvis infesto animo et minaci perveneras, ingredienti fines ira cecidit? Non, quum in conspectu Roma fuit, succurrit," 5 intra illa monia domus ac penates mei sunt, mater, conjux, liberique? "Ergo ego nisi peperissem, Roma non oppugnaretur; nisi filium haberem, libera in libera patria mortua essem; sed ego nihil jam pati, nec tibi turpius quam mihi miserius, possum, nec, ut sum miserrima, diu 10 futura sum; de his videris, quos, si pergis, aut immatura mors aut longa servitus manet. Uxor deinde ac liberi amplexi, fletusque ab omni turba mulierum ortus, et comploratio sui patriæque, fregere tandem virum. Complexus inde suos dimittit, et ipse retro ab urbe castra movit. 15 Abductis deinde legionibus ex agro Romano, invidia rei oppressum perisse tradunt, alii alio leto; apud Fabium, longe antiquissimum auctorem, usque ad senectutem vixisse eundem invenio; refert certe, hanc sæpe eum exacta ætate usurpasse vocem, multo miserius seni exsilium esse. Non 20 inviderunt laude sua mulieribus viri Romani; adeo sine obtrectatione gloriæ alienæ vivebatur; monumento quoque quod esset, templum Fortunæ muliebri ædificatum dedicatumque est.

LIBRI TERTII

CAP. XLIV-LIX.

U. C.

A. C. 5

447.

XLIV. SEQUITUR aliud in urbe nefas, ab libidine ortum, haud minus fœdo eventu, quam quod per stuprum cædemque Lucretiæ urbe regnoque Tarquinios expulerat, ut non finis solum idem decemviris, qui 305. regibus, sed causa etiam eadem imperii amittendi esset. Ap. Claudium virginis plebeiæ stuprandæ libido cepit. Pater virginis L. Virginius honestum ordinem in Algido ducebat, vir exempli recti domi militiæque; perinde uxor instituta fuerat liberique instituebantur: desponderat filiam L. Icilio tribunicio, viro acri, et pro 10 causa plebis expertæ virtutis. Hanc virginem adultam, forma excellentem, Appius amore ardens pretio ac spe pellicere adortus, postquam omnia pudore sæpta animadverterat, ad crudelem superbamque vim animum convertit. M. Claudio clienti negotium dedit, ut virginem in servitu- 15 tem assereret, neque cederet secundum libertatem postulantibus vindicias, quod pater puellæ abesset, locum injuriæ esse ratus. Virgini venienti in forum-ibi namque in tabernis litterarum ludi erant-minister decemviri libidinis manum injecit, serva sua natam servamque appellans 20 sequi se jubebat; cunctantem vi abstracturum. Pavida puella stupente, ad clamorem nutricis, fidem Quiritium implorantis, fit concursus: Virginii patris sponsique Icilii populare nomen celebrabatur: notos gratia eorum, turbam indignitas rei virgini conciliat. Jam a vi tuta erat, quum

esse;

assertor nihil opus esse multitudine concitata ait, se jure grassari non vi; vocat puellam in jus, auctoribus, qui aderant, ut sequeretur. Ad tribunal Appii perventum est. Notam judici fabulam petitor-quippe apud ipsum aucto5 rem argumenti—peragit: puellam domi suæ natam, furtoque inde in domum Virginii translatam, suppositam ei id se indicio compertum afferre probaturumque vel ipso Virginio judice, ad quem major pars injuriæ ejus pertineat: interim dominum sequi ancillam æquum esse. 10 Advocati puellæ, quum Virginium rei publicæ causa dixissent abesse, biduo affuturum si nuntiatum ei sit, iniquum esse absentem de liberis dimicare, postulant, ut rem integram in patris adventum differat, lege ab ipso lata vindicias det secundum libertatem, neu patiatur virginem adul15 tam famæ prius quam libertatis periculum adire.

XLV. Appius decreto præfatus, quam libertati faverit, eam ipsam legem declarare, quam Virginii amici postulationi suæ prætendant; ceterum ita in ea firmum libertati fore præsidium, și nec causis nec personis variet: in his 20 enim, qui asserantur in libertatem, quia quivis lege agere possit, id juris esse; in ea, quæ in patris manu sit, neminem esse alium, cui dominus possessione cedat; placere itaque patrem arcessiri; interea juris sui jacturam assertorem non facere, quin ducat puellam sistendamque in ad25 ventum ejus, qui pater dicatur, promittat. Adversus injuriam decreti quum multi magis fremerent, quam quisquam unus recusare auderet, P. Numitorius puellæ avunculus et sponsus Icilius interveniunt; dataque inter turbam via, quum multitudo Icilii maxime interventu resisti posse 30 Appio crederet, lictor decresse ait, vociferantemque Icilium submovet. Placidum quoque ingenium tam atrox injuria accendisset :-"ferro hinc tibi submovendus sum, Appi," inquit, "ut tacitum feras quod celari vis. Virginem ego hanc sum ducturus nuptamque pudicam habiturus. Pro35 inde omnes collegarum quoque lictores convoca, expediri virgas et secures jube: non manebit extra domum patris sponsa Icilii. Non, si tribunicium auxilium et provocatio

« ZurückWeiter »