Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

TITI LIVII

PREFATIO.

FACTURUSNE operæ pretium sim, si a primordio urbis res populi Romani perscripserim, nec satis scio, nec, si sciam, dicere ausim; quippe qui quum veterem tum vulgatam esse rem videam, dum novi semper scriptores, aut in rebus certius aliquid allaturos se, aut scribendi arte 5 rudem vetustatem superaturos, credunt. Utcumque erit, juvabit tamen rerum gestarum memoriæ principis terrarum populi pro virili parte et ipsum consuluisse; et, si in tanta scriptorum turba mea fama in obscuro sit, nobilitate ac magnitudine eorum me, qui nomini officient meo, con- 10 soler. Res est præterea et immensi operis, ut quæ supra septingentesimum annum repetatur, et quæ, ab exiguis profecta initiis, eo creverit, ut jam magnitudine laboret sua; et legentium plerisque haud dubito quin primæ origines proximaque originibus minus præbitura voluptatis 15 sint, festinantibus ad hæc nova, quibus jam pridem prævalentis populi vires se ipsæ conficiunt. Ego contra hoc quoque laboris præmium petam, ut me a conspectu malorum, quæ nostra tot per annos vidit ætas, tantisper certe, dum prisca illa tota mente repeto, avertam, omnis expers 20 curæ, quæ scribentis animum, etsi non flectere a vero, sollicitum tamen efficere posset. Quæ ante conditam condendamve urbem poeticis magis decora fabulis quam incorruptis rerum gestarum monumentis traduntur, ea nec affirmare nec refellere in animo est. Datur hæc venia

antiquitati, ut miscendo humana divinis primordia urbium augustiora faciat. Et, si cui populo licere oportet consecrare origines, suas, et ad deos referre auctores, ea belli gloria est populo Romano, ut, quum suum conditorisque 5 sui parentem Martem potissimum ferat, tam et hoc gentes humanæ patiantur æquo animo, quam imperium patiuntur. Sed hæc et his similia, utcumque animadversa aut existimata erunt, haud in magno equidem ponam discrimine. Ad illa mihi pro se quisque acriter intendat animum, quæ 10 vita, qui mores fuerint; per quos viros, quibusque artibus, domi militiæque, et partum et auctum imperium sit; labente deinde paulatim disciplina, velut desidentes primo mores sequatur animo; deinde ut magis magisque lapsi sint; tum ire cœperint præcipites; donec ad hæc tempora, 15 quibus nec vitia nostra, nec remedia pati possumus, perventum est. Hoc illud est præcipue in cognitione rerum salubre ac frugiferum, omnis te exempli documenta in illustri posita monumento intueri: inde tibi tuæque reipublicæ, quod imitere, capias, inde fœdum inceptu, fœdum 20 exitu, quod vites. Ceterum aut me amor negotii suscepti fallit, aut nulla unquam res publica nec major, nec sanctior, nec bonis exemplis ditior fuit; nec in quam civitatem tam seræ avaritia luxuriaque immigraverint; néc ubi tantus ac tam diu paupertati ac parsimoniæ honos fuerit; adeo, 25 quanto rerum minus, tanto minus cupiditatis erat. Nuper divitiæ avaritiam, et abundantes voluptates desiderium per luxum atque libidinem pereundi perdendique omnia invexere. Sed querelæ, ne tum quidem gratæ futuræ, quum forsitan necessariæ erunt, ab initio certe tantæ ordiendæ 30 rei absint. Cum bonis potius ominibus votisque et precationibus deorum dearumque, si, ut poetis, nobis quoque mos esset, libentius inciperemus, ut orsis tanti operis successus prosperos darent.

N

LIBRI PRIMI

CAP. I-XXVI. XXXII-XXXV. XXXIX-XLI. XLV-XLIX. LIII, LVI-LX.

I. Jam primum omnium satis constat, Troja capta in ceteros sævitum esse Trojanos; duobus, Æneæ Antenorique, et vetusti jure hospitii et quia pacis reddendæque Helenæ semper auctores fuerunt, omne jus belli Achivos abstinuisse. Casibus deinde variis Antenorem cum mul- 5 titudine Enetûm, qui seditione ex Paphlagonia pulsi et sedes et ducem, rege Pylæmene ad Trojam amisso, quærebant, venisse in intimum Hadriatici maris sinum; Euganeisque, qui inter mare Alpesque incolebant, pulsis, Enetos Trojanosque eas tenuisse terras. Et in quem pri- 10 mum egressi sunt locum, Troja vocatur, pagoqué Trojano inde nomen est; gens universa Veneti appellati. Æneam ab simili clade domo profugum, sed ad majora rerum initia ducentibus fatis, primo in Macedoniam venisse, inde in Siciliam quærentem sedes delatum, ab Sicilia classe ad 15 Laurentem agrum tenuisse. Troja et huic loco nomen est. Ibi egressi Trojani, ut quibus ab immenso prope errore nihil præter arma et naves superesset, quum prædam ex agris agerent, Latinus rex Aboriginesque, qui tum ea tenebant loca, ad arcendam vim advenarum armati 20 ex urbe atque agris concurrunt. Duplex inde fama est; alii, prælio victum Latinum, pacem cum Ænea, deinde affinitatem junxisse tradunt; alii, quum instructæ acies constitissent, priusquam signa canerent, processisse Lati

num inter primores, ducemque advenarum evocasse ad colloquium; percunctatum deinde, qui mortales essent, unde, aut quo casu profecti domo, quidve quærentes in agrum Laurentinum exissent; postquam audierit, mul5 titudinem Trojanos esse, ducem Æneam, filium Anchisæ et Veneris, cremata patria et domo profugos sedem condendæque urbis locum quærere, et nobilitatem admiratum gentis virique et animum vel bello vel paci paratum, dextera data fidem futuræ amicitiæ sanxisse. Inde fœdus 10 ictum inter duces, inter exercitus salutationem factam ; Eneam apud Latinum fuisse in hospitio; ibi Latinum apud penates deos domesticum publico adjunxisse fœdus, filia Æneæ in matrimonium data. Ea utique res Trojanis spem affirmat tandem stabili certaque sede finiendi erroris : 15 oppidum condunt; Æneas ab nomine uxoris Lavinium appellat. Brevi stirps quoque virilis ex novo matrimonio fuit, cui Ascanium parentes dixere nomen.

II. Bello deinde Aborigines Trojanique simul petiti. Turnus, rex Rutulorum, cui pacta Lavinia ante adventum 20 Æneæ fuerat, prælatum sibi advenam ægre patiens, simul Æneæ Latinoque bellum intulerat. Neutra acies læta ex eo certamine abiit; victi Rutuli, victores Aborigines Trojanique ducem Latinum amisere. Inde Turnus Rutulique, diffisi rebus, ad florentes opes Etruscorum Mezentiumque, 25 regem eorum, confugiunt ; qui, Cære opulento tum oppido imperitans, jam inde ab initio minime lætus novæ origine urbis, et tum nimio plus, quam satis tutum esset accolis, rem Trojanam crescere ratus, haud gravatim socia arma Rutulis junxit. Æneas adversus tanti belli terrorem ut 30 animos Aboriginum sibi conciliaret, nec sub eodem jure solum, sed etiam nomine, omnes essent, Latinos utramque gentem appellavit. Nec deinde Aborigines Trojanis studio ac fide erga regem Æneam cessere; fretusque his animis coalescentium in dies magis duorum populorum 35 Æneas, quamquam tanta opibus Etruria erat, ut jam non terras solum, sed mare etiam per totam Italiæ longitudinem, ab Alpibus ad fretum Siculum, fama nominis sui

implesset, tamen, quum manibus bellum propulsare posset, in aciem copias eduxit. Secundum inde prælium Latinis, Æneæ etiam ultimum mortalium operum fuit. Situs est, quemcumque eum dici jus fasque est, super Numicum fluvium; Jovem indigetem appellant.

5

III., Nondum maturus imperio Ascanius Æneæ filius erat tamen id imperium ei ad puberem ætatem incolume mansit: tantisper tutela muliebri-tanta indoles in Lavinia erat-res Latina et regnum avitum paternumque puero stetit. Haud ambigam-quis enim rem tam veterem pro 10 certo affirmet?-hiccine fuerit Ascanius, an major quam hic, Creusa matre Ilio incolumi natus, comesque inde paternæ fugæ, quem Iulum eundem Julia gens auctorem nominis sui nuncupat. Is Ascanius, ubicumque et quacumque matre, genitus-certe natum Enea constat― 15 abundante Lavinii multitudine, florentem jam, ut tum res erant, atque opulentam urbem matri seu novercæ reliquit ; novam ipse aliam sub Albano monte condidit, quæ, ab situ porrectæ in dorso urbis, Longa Alba appellata. Inter Lavinium et Albam Longam deductam coloniam triginta 20 ferme interfuere anni. Tantum tamen opes creverant, maxime fusis Etruscis, ut ne morte quidem Æneæ, nec deinde inter muliebrem tutelam rudimentumque primum puerilis regni, movere arra aut Mezentius Etruscique aut ulli alii accolæ ausi sint. Pax ita convenerat, ut Etruscis 25 Latinisque fluvius Albula, quem nunc Tiberim vocant, finis esset. Silvius deinde regnat, Ascanii filius, casu quodam in silvis natus; is Æneam Silvium creat, is deinde Latinum Silvium; ab eo coloniæ aliquot deductæ, Prisci Latini appellati; mansit Silviis postea omnibus cognomen, 30 qui Albæ regnaverunt. Latino Alba ortus, Alba Atys, Atye Capys, Capye Capetus, Capeto Tiberinus, qui, in trajecto Albulæ amnis submersus, celebre ad posteros nomen flumini dedit. Agrippa inde, Tiberini filius, post Agrippam Romulus Silvius, a patre accepto imperio, 35 regnat; Aventino fulmine ipse ictus regnum per manus tradidit; is, sepultus in eo colle, qui nunc pars Romanæ

« ZurückWeiter »