T. Livii Patavini Historiarum libri qui supersunt cum deperditorum fragmentis et epitomis omnium: Ad optimarum editionum fidem scholarum in usum, Band 1

Cover
In bibliopolio Aulico Hahniano, 1828

Im Buch

Ausgewählte Seiten

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Häufige Begriffe und Wortgruppen

Beliebte Passagen

Seite 29 - Quod populi Priscorum Latinorum hominesque Prisci Latini adversus populum Romanum Quiritium fecerunt, deliquerunt, quod populus Romanus Quiritium bellum cum Priscis Latinis iussit esse, senatusque populi Romani Quiritium censuit, consensit, conscivit, ut bellum cum Priscis Latinis fieret; ob eam rem ego, populusque Romanus populis Priscorum Latinorum hominibusque Priscis Latinis bellum indico facioque.
Seite 237 - ... et trahentes alii alios, prout postularet locus, tanto silentio in summum evasere, ut non custodes solum fallerent, sed ne canes quidem, sollicitum animal ad nocturnos strepitus, excitarent. Anseres non fefellere, quibus sacris lunonis in summa inopia cibi tamen abstinebatur.
Seite 3 - ... mihi pro se quisque acriter intendat animum, quae vita, qui mores fuerint, per quos viros quibusque artibus domi militiaeque et partum et auctum imperium sit; labente deinde paulatim disciplina velut desidentes primo mores sequatur animo, deinde ut magis magisque lapsi sint, turn ire coeperint praecipites, donee ad haec tempora quibus nee vitia nostra nee remedia pati possumus perventum est.
Seite 241 - Urbem auspicato inauguratoque conditam 2 habemus ; nullus locus in ea non religionum deorumque est plenus; sacrificiis sollemnibus non dies magis stati quam loca sunt, in quibus fiant. Hos omnes deos publicos 3 privatosque, Quintes, deserturi estis ? Quam par vestrum factum «'est, quod in obsidione nuper in egregio adolescente, C.
Seite 287 - Turn eximia corporis magnitudine in vacuum pontem Gallus processit et quantum maxima voce potuit ,quem nunc' inquit ,Roma virum fortissimum habet, procedat agedum ad pugnam, ut noster duorum eventus ostendat, utra gens bello sit melior'.
Seite 356 - Claudiusque etiam scribit, foedere pax Caudina, sed per sponsionem facta est. Quid enim aut sponsoribus in foedere opus esset aut obsidibus, ubi precatione res transigitur, per quern populum fiat, quo minus legibus dictis stetur, ut eum ita lupiter feriat, quemadmodum a fetialibus porcus feriatur.
Seite 88 - Fabii postero die arma capiunt : quo jussi erant, conveniunt. Consul, paludatus egrediens, in vestíbulo gentem omnem suam instructo agmine videt : acceptus in medium, signa ferri jubet. Nunquam exercitus neque minor numero, neque clarior fama et admiratione hominum, per urbem incessit. Sex et trecenti milites, omnes patricii, omnes unius gentis, quorum neminem ducem sperneret egregius quibuslibet temporibus senatus, ibant, unius familiae viribus Veienti populo pestem minitantes.
Seite 243 - ... patria in mentem. veniret, haec omnia occurrebant, colles campique et Tiberis et assueta oculis regio et hoc caelum, sub quo natus educatusque essem...
Seite 306 - ... magnificus adhortator sit, verbis tantum ferox, operum militarium expers, an qui et ipse tela tractare, procedere ante signa, versari media in mole pugnae sciat. 'Facta mea, non dicta vos, milites,' inquit 'sequi volo nec 12 disciplinam modo, sed exemplum etiam a me petere.
Seite 3 - Datur haec venia antiquitati, ut miscendo humana divinis primordia urbium augustiora faciat; et si cui populo licere oportet consecrare origines suas et ad déos referre auctores, ea belli gloria est populo Romano ut cum suum conditorisque sui parentem Martern potissimum ferat tarn et hoc gentes humanae patiantur aequo animo quam Imperium patiuntur.

Bibliografische Informationen