Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[ocr errors]

THE peculiar object of Part I. of this Book is, by various expedients, to secure the child's own good will and attention to the proper mode of learning and for this purpose all difficulties, though not all occasions of exertion, have been carefully obviated for him.

:

Printed by R. Gilbert, St. John's-square, London.

L9 1825

Memoriæ MAIN

HENRICI KIRKE WHITE,

de Nottingamia,

et nuper

de Coll. Div. Joan. in Acad. Cantab.

hanc octavam imprimis

et omnes in posteris editiones
hujusce libelli

(cujus usui præcipue

illustris et in cœlis tandem beatus

ille Juvenis

rapidum, revera rapidissimum

in Literis humanioribus

progressum suum attribuere non est dedignatus)

inscripsit, quantum potuit,

R. L.

apud Sancti Petroci Minoris
die decimo quint. Cal. Jan.
A. D. 1824.

(The First Edition.)

R. L. VIRGILIO SUO S.

OLIM, mi Virgili, sic jubeat Deus! tute ipse hunc librum sis forsan lecturus. Tibi ergo præ omnibus inscriptum volo. Nam et tui gratia composui: et ut scriptores fere, quos ambiunt, dedicationibus aucupantur, sic te pater. Una enim sola excepta, omnium mihi tum curæ tum gaudii participe, et cui me quotidie et in horas devinctiorem habeo; illa sola excepta, quis est, nisi tu es, cum quo gratiam me potius inire decet? Et a quo plus expectationis habere possim, quam de te, dulcissime infantule, qui nunc e cunabulis, matrem risu cognoscens, et ipse subridens amabiliter, parenti pectus tacitum novis pertentas gaudiis; et qui mecum venturis annis, si posthac pariter hujus vitæ tranemus æquor, adeo es UNUM futurus, ut uter sit pater vel filius,

“Mire sagaces falleret hospites

"Discrimen, obscurum,"

HOR.

Imo etiam, iisdem studiis, tum disciplina, Christi scilicet, et amore connexi (sic me spes lactat) et pater et filius nobis invicem erimus, et amicus, et frater.

Itaque tibi nunc, ADELPHE, amoris ergo libellum voveo: in quo quid sit utilitatis (modo quidem 'quid sit) alii judicanto; qui, an pace fiat nostra an non, ex merito sententiam statuent. Sed tibi forsan, qualequale, arrideat isthoc; quippe quod sit a patre scriptum et tui causa. Hic, cunis jam relictis, et butabata tandem dicaculaque peracta, novam pergratamque disciplinam inibis, primos gradus scilicet et elementa istius eloquentiæ, qua mores hominum emolliuntur, et ingenui a vulgo segregantur.

Quem autem hic habebis librum, dividitur in tres partes; priori quarum comprenduntur canones viginti quatuor, una cum innumeris exemplis, DE MODO INTERPRETANDI LINGUAM LATINAM. Canones autem pleni sunt et capaces, ut isthic fere omnes dicendi ambages tibi enodate resolvuntur: item ipsi adeo sunt simplices et aperti, ut e longinquo, a vestibulo usque Grammatices et legere possis et intelligere. Exempla non modo sunt habilia, et canoni suo singula quadrata; sed excerpta, quasi flores paradiso, a poetis fere omnibus honestioribus, præsertim ipso Virgilio et Horatio; ut abhinc tum canonis auctoritatem, et veram Romæ Latinitatem, tum bonos mores, et virtutis honorem discas.

Secunda pars libelli continet etiam regulas viginti duas DE POSITIONE VERBORUM. Nam etsi, ut Quinctilianus admonet, felicissimus est sermo, cui rectus ordo, et apta junctura, et cum his numerus opportune cadens contingit; tamen scribenti Latine hæc omnia raro contingunt simul. Quare necesse est, ut artem componendi bene sciamus,

« ZurückWeiter »